This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[87]
ergo etiam carere mortuos vitae commodis idque esse miserum? certe ita dicant necesse
est. an potest is, qui non est, re ulla carere? triste
enim est nomen ipsum carendi, quia subicitur haec
vis: habuit, non habet; desiderat requirit indiget. haec,
opinor, incommoda sunt carentis: caret oculis, odiosa
caecitas; liberis, orbitas. valet hoc in vivis, mortuorum autem non modo vitae commodis, sed ne vita
quidem ipsa quisquam caret. de mortuis loquor, qui
nulli sunt: nos, qui sumus, num aut cornibus1 caremus aut pinnis?2 ecquis id3 dixerit? certe nemo. quid4
ita? quia, cum id non habeas quod tibi nec usu nec
natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias5 te non
habere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.