[87]
iudices, hac eum cum1 re qua
se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis
honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare.
atque ita vos L. Murena2, iudices, orat atque obsecrat,
si iniuste3 neminem laesit, si nullius auris voluntatemve
violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio
nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae
locus, sit demissis4 hominibus perfugium, sit auxilium
pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere
debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu
omnia; invidiam vero his temporibus habere
consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus
seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad
omne denique periculum atque ad omnem iniuriam5 solus
opponitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.