[49]
quid
censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua intellegentia esse
in rusticis rebus? Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis,
audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo.
verum, ut opinor,
quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit,
et artificium obliviscatur et studium deponat licebit. quod tametsi
miserum et indignum est, feret1 tamen aequo animo, iudices, si per
vos vitam et famam potest obtinere; hoc vero est quod ferri2 non
potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem
et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime3 fraudi,
ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod
omnino coluit crimini fuerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.