This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1
Rite licet veterum caderet de more Tonanti
Victima magnorum taurus opima deum,
Quem, decus armenti, contexto cornibus auro,
Sacra Iovi faciens percutiebat avus,
5Saepe tamen parvis ab ovilibus agna refuso
Flore litabatur non renuente deo.
Tu quoque non elegis, sed Homeri digne Thalia,
Da veniam tenui, dux venerande, lyrae,
Nec qua te memorem cithara, quibus aspice flammis:
10Non fidibus praestant, sed mea scripta fide.
Hac duce descendens obsessa miles ab arce
Per medios hostes sacra verenda tulit;
Hac hausit Tiberis (mirabile!) foemina lymphas,
Altera restituit qui periere focos.
15Haec mihi suasit opus; sola imperterrita de te
Liberat excusso pectora nostra metu,
Tu modo, Pieridum princeps Alphonse mearum,
Dum legis haec, meritis ne moveare tuis.
Hactenus in fluviis mea lusit inutilis alnus,
20Alta petet posthac, si mihi dexter eris:
Non aversando dabis in nova carmina vires,
Quippe tuo ingenium pendet ab ore meum.

1 ad illustrissimum principem divum Alphonsum | iuniorem de Aragonia, Calabriae ducem, | Platini Mediolanensis liber secundus Ferrariensis incipit
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.