Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1.

Si qua meis, ut lector erunt, errata libellis
Offendent aures iudiciumque tuum,
Si nec in exculto nitor est aut gratia, versu,
Nec varium multo flore virescit opus,
5Si rude, nec dignum domini quod scrinia linquat,
Et iactet merita laurea serta coma:
Sunt mihi quae veniam quovis sub iudice praestent,
Ut prorsus culpa non sine laude vacem.
Utque ego praeteream, quod nec vitalibus ulla
10Docta soporatis repserit umbra meis,
Nec dederit mihi Musa cavae sub vallibus Ascrae
Cingere odorata nobile fronde caput.
Quae raucum nostrae stridorem excuset avenae,
Inter stagnatas patria languet aquas.
15Illa leves nugas docuit, calamoque palustri
Vix tulit haec possent qualiacunque cani.
Quippe nec illa sacras lauros nec Bacchica novit
Serta nec Aoniis flumina pota deis.
Vix dedit e corylo tenues umbrare capillos,
20Limosisque sitim pellere gurgitibus.
Quod si etiam bifidi vocali in vertice montis
Essem laurigeras propter adultus aquas,
Si gravidum multo gestassem numine pectus
Oreque lusisset Calliopea meo,
25Non suffecisset coeptis mea grandibus aetas,
Illa est censoris digna favore sui.
Pene puer quaecunque legis mea carmina lusi,
Quando fuit nostro nullus in ore pilus.
Necdum bis denas, haec cum sint edita, messes
30Attigeram, tenerae debile mentis opus.
Prima papavereis repleta humoribus aetas
Plurima inexperto noscere corde nequit.
Nec nisi corporea sit docte exercita in umbra
Mens de Letheis excita surgit aquis.
35Illa sub ingressu latebrosi obtunditur antri,
Labitur unde rudi caeca iuventa pede.
Inque dies fit clara magis crescentibus annis
Antiquae incipiens plus meminisse domus.
Et gemina attollens sese feliciter ala
40Exul adhuc patrias advolat illa plagas
Cognatosque polos aequaleque sydus oberrat,
Nec mortale sua compede carcer obest.
Quin luteam effringit molem moribundaque membra
Opprimit et propria sub ditione tenet.
45At mihi contigerat nondum haec victoria, nondum
Nostra gravi fuerant corda animata deo.
Sub molli primae nabam rudis amne iuventae
Atque hisdem pariter nunc quoque versor aquis.
Adde (quod et venia dignum est) pars temporis huius
50Utilior Phoebo sub graviore fuit.
Hanc studiis servire suis Sophia alta coegit,
Iudicio cunctis anteferenda meo.
Nec nisi mens reliquis iam lassa horroribus ibat
In campos, Erato desidiosa, tuos,
55Cum nimis a rigidis languescens otia chartis
Grata faticato quaereret ingenio.
At nostrae quaecunque magis valuere lucernae,
Versarunt Stagyri nil nisi dicta senis,
Et quid Sicaniae sensit telluris alumnus,
60Et quid inexplicitus sensit Anaxagoras
Atque alii quoscunque tulit foecunda vetustas,
Sive ea Graia fuit, sive Latina fuit.
Hoc studium semper nobis preciosius, idque
Quod fuit una mihi nunc quoque cura manet.
65Est cura abstrusas rerum cognoscere causas,
Cum veri hoc unum sit sapientis opus.
Et modo pugnantes pacis sub foedera sectas
Ducere, et ancipites dissolvisse dolos,
Et modo quae brevior quisquam collegit in arctum
70Effusa in plures explicuisse modos.
Quae fuerint tanti meditor primordia mundi,
Quis faber, aut quaenam subdita materies.
Iapetioniades spirarit in aethera limo,
An magis in veris Iuppiter Elysiis,
75Machina an aeternum victura sit, anne aliquando
Artificis nutu dissolvenda sui,
Quo pacto natura creet, quo cuncta resolvat,
Praescripti leges ordinis unde datae,
Quodlibet ut certo de semine gignitur, utque
80Fit nihil ex nihilo, nil redit in nihilum.
Contemplor, quo massa rudis formetur ab actu,
Gignendis rebus commoda materies,
Ut sit pene nihil, fieri tamen omnia possit,
Ut sit foemineo mobilis ingenio,
85Ut multis lassata viris, satiata nec illa
Appetat antiquos pellere, habere novos.
Solane frigescat, pariterque calescere possit,
An quod natura constat utraque simul.
Nunc rata fatalis perscrutor foedera coeli,
90Nunc, avidos fugiat num levis umbra rogos.
Horrendumne aliquod regnum tellure sub ima
Sitne aliquis nigro sub Phlegethonte deus.
Saeviat an viridi crines impexa colubro
Tisyphone, an latret Cerberus ante fores.
95Detur an incisas iterum revirere cupressus
Et liceat Stygii bis vada nare lacus.
An tristes prohibere fabas pascique polenta
Troianum fas sit credere Panthoidem.
An summus pater ille deum convolvat eadem
100Sydera, qua torquet tela trisulca manu.
Quid coelum impellat, quo impulsu, quidque perennem
Vim motus nunquam deficientis agat,
Cur Venus in medio niteat, cur aetheris udum
Roscida possideat Cynthia vestibulum.
105Cur varii Zephyro flores spirante resurgant,
Vernantem et viridis velet amictus humum.
Sylvifragis Boreas flabris cur concita quasset
Aequora, cur pluvias humidus Auster agat.
Quale sit id, cuius metitur palma fluentes
110Motus et stabiles irrequieta moras
Perpetuumque virens rabido terrestria morsu
Rodit et hic nostrum nil sinit esse diu;
Et cum letifera passim omnia nube recondat,
Non exoranda praecipitata rota.
115Nil fore dat semper, semperve fuisse nec unquam est,
Ante fuit semper, post quoque semper erit.
Haec et plura simul levibus non apta Camoenis
Evigilo, hoc noster pulvere gaudet equus.
Hoc praeter quicquid, praeter spem contigit illud,
120Id natura mihi, non mihi cura dedit.


2. ad amicum excusatio quod amet

Quid me nequitiae damnas? Quid dicis inertem
Quem premat imposito pulchra puella iugo?
Quid virides annos studiis melioribus aptos,
Quid frangi ingenium dicis, amice, meum?
5Quod nec grande aliquid nec fortia bella capessam
Enerventque animos carmen et umbra meos?
Uuror amans, fateor, sunt haec mea proelia, flammas
Nec volo nec possum dissimulare meas.
Crimen at hoc certe nostrum, si crimen amare est,
10Non ego, si spectes, sed magis alter habet.
Cogimur, est animo maior vis indita nobis,
Quae negat arbitrio vivere quemque suo.
Illa reluctantes violento vexat ab axe,
Illa sua mentem sub ditione tenet.
15Stat fati series, stat non mutabilis ordo,
Stant leges, vetita non licet ire via.
Condita sunt primo firmataque foedera ab aevo
Quae rata sanxerunt tempus in omne dei.
Si sequor hanc vitam, nobis haec vita sequenda est;
20Volvit ab imperio me mea stella suo.
Illa dedit stimulos nascentique indidit ignem,
Unde aliquid toto pectore semper amem.
Quippe suae primum cum sub velamina testae
Spiritus aequali venit ab orbe meus,
25Libra sub aetherei veniens tunc luminis auras
Nobile tollebat clara nitensque caput.
Proximus haerebat telluris Scorpio proles
Saguineusque sua Mars quoque sede fuit.
Tertia Thessalicae lustrabant tecta Sagittae
30Haecque inter longi cauda Draconis erat.
Ima suae tenuit terrestris Iuppiter aulae,
Principiumque hiemis humidus Aegoceros.
Huic puer haerebat qui dis generosa coronat
Pocula et a gelida nomina sumpsit aqua,
35Saturnusque isdem nec non Cyllenius ales
Sedibus excelsum tunc coluere polum.
Purpureus Titan et lumine Cypris amico
Et sexta Pisces enituere domo.
Septimus hinc Aries sinuabat cornua longe,
40Navita Phrixeae praesidiumque fugae.
Ast ea quae nostri loca sunt praenuntia fati
Pingebat madidis candida Luna comis,
Et qui per medios fluctus aequorque profundum
Devexit praedam Taurus Agenoream;
45Cara sequebatur fratrum concordia quorum
Alterna vivit semper uterque vice.
Sublimis medio reptabat Cancer Olympo,
Thebani tinxit qui fera tela ducis.
Huic assistebat fulvo Leo nobilis ore,
50Lucida qui meritis incolit astra suis.
Postremo recubans Astrea puella cubili
Divinum vitae munus amica dedit.
Iudicet, Assyria qui stellas novit ab arte,
Si mihi bella sequi, si nec amare licet.


3. conqueritur adversos sibi in amore deos

Ut furit Ogygii resonans trieterica Bacchi
Moenas, ut attonitam numinis ardor agit,
Sic agor infoelix, sic me male vexat amantem
Qui mea bacchatur soevus in ossa deus.
5Nulla quies misero, tantis mens saucia curis
Angitur et tantis aestuat aegra malis.
Ista tamen placidae quis me praeponere paci
Non putet? Omne adeo est dulce in amore malum.
Dulce mihi humentes dum captant coetera somnos,
10Insomni humentes dissecuisse genas.
Dulce mihi, medios agitat dum Cynthia currus,
Nostra pruinoso credere membra polo.
Meque per anfractus, ne quis deprendat euntem,
Furtivo ad caros tramite ferre lares.
15Dum quae non possum dominae, do plurima posti
Oscula, do lacrimis oscula mista meis.
Tunc iuvat afflictae deflere incommoda vitae,
Et mea cum surdo limine fata queri,
Donec ab Eois tollens caput aureus undis
20Fulva fuget picto Lucifer astra polo.
Astra fugat, nostros sed non fugat ille dolores,
Convenit ad curas tempus utrunque meas.
Tempus utrunque nocet, mihi tempus utrunque nocebit,
Dum fiant dominae mollia corda meae,
25Dum veniat blandae praenuncia caera salutis.
O mihi quos fastus, gaudia quanta dabit.
Tunc Asiae imperium, tunc sceptra potentia temnam,
Quicquid et a rubro littore nauta vehit.
Interea incerta dum sic agitabor ab aura,
30Vexabunt animum spesque timorque meum.
Credita sic dubio quassatur cymbula ponto,
Sic solitus buxum fune rotare puer.
At non est teneris semper mens dura puellis,
Si qua venit sero gratia, magna venit.


4. de somniis ei amicam referentibus

Nox est grata viris et nox est grata puellis,
Blanda quibus facili spirat amore Venus.
Pergit ad optatam cupidus vir nocte puellam,
Excipit optatum nocte puella virum.
5Hinc videas utrunque queri, quod serus Hibero
Phoebus anhelantes aequore mergat equos,
Cynthia quod cesset tenebris obducere terras,
Segniter et tardos increpet illa boves.
At mihi quem surda puer hic premit improbus aure,
10Nox quoque, sed causa dispare grata venit.
Illi vera quidem, dat inania gaudia nobis,
Haec tamen ex aliqua gaudia parte iuvant.
Nam mea cum tacite surrepens lumina somnus
Declinat fletu lumina fessa gravi,
15Optatos referunt gratissima somnia vultus,
Somnia moestitiam pellere nata meam.
Occurrit facies facie praestantior omni,
Quique est in toto plurimus ore decor.
Etsi non potior, videor mea vota potiri,
20Dum fallax oculos ludit imago meos.
Quin ea tunc nostros non aversatur amores,
Procumbit gremio fessa puella meo.
Et digitos tractare datur, tractare papillas,
Quas facile angusto clauderet orbe manus.
25Conserere et molles rixas et bella videmur,
Dum lasciva mihi dulce recusat opus.
Ultima (quis credat?) persoepe ad gaudia ventum est,
Visus et est tremulus concrepuisse thorus.
Ast heu me miserum: fictae sub imagine formae
30Mentitur Venerem debilis umbra meam.
Quae simul ex oculis somno comitante recedit,
Heu dolor in toto corpore maior adest.
Quin retinere amens speciem conatus inanem
Soepe gemens dixi, Pleona siste pedem.
35Siste pedem. Quo, vita, fugis? Quid perdis amantem?
Pleona ne fugias, Pleona siste pedem,
Ne fuge, dum saltem semel oscula figere possim,
Dum dicam saltem, cara puella, vale.
Illa sed in tenues vanescit protinus auras,
40Hellespontiacis surdior aequoribus.
O quae coeruleam propellis praevia noctem,
Cui rutilae gemmant rore nitente manus,
Tam cito cur thalamo surgis renuente marito?
Tithoni nobis cana senecta nocet.
45Tu miseros iteras questus renovasque dolores,
Et sine luce mihi lux vigilanda venit.
Hei mihi quod cruciat non est quod somnia fingunt,
Quod iuvat, id vanum est cum tenebrisque fugit.
Sed faciat, verae sint haec praeludia nocti.
50Qui ferus in nostro corde triumphat amor.


5. ex temporum vicissitudine | iuvenes ad virtutem adhortatur

Nunc Cancri octipedis brachia Cynthius
Afflans flammifera lampade spiceam
Aurabat Cererem, messibus utilis,
Et Tartessiaco segnior aequore
5Immersabat equos et nitidas rotas;
Nunc sectis trutina temporibus pari
Condit se gremio Tethyos ocior
Et iam pomiferum fertilis extulit
Autumni caput, et frugiferam arbores
10Vix frontem innumero pignore sustinent;
Nunc fervent lacubus musta fluentibus
Et pressans madidis quem pedibus parit
Nascentem Bromium rusticus invocat.
Iam festinat hiems horrida lubrico
15Candens colla gelu quae spoliet comis
Sylvas et quatiat ceruleum Iovem
Densatumque nigret nubibus aera,
Quae fontes glaciet, quae furiet notos
Et Thressas animas, quae pluvias agat
20Coelo praecipites et facie gravi
Obnubat Furiis tristior omnia;
Succedet rosea fronte Aries nitens
Phryxeus, patulas qui revehat rosas
Et campos variet floribus et leves
25Concentus avium suscitet arborum
Antiqua in foliis fata querentium.
Sic semper varia et dissimili vice
Obliqui anni homines Iuppiter admonet,
Queis vivant miseri legibus; heu rotae
30Quam vecordis opus fidere labili.
Vos, vos o iuvenes, discite, floridum
Ut lapsu celeri ver fugit; hispidam
Formidate hyemem; mox capiti nives,
Mox rugae venient vultibus invidae
35Curvatosque humeros inficient notae
Exangues; nec erit gratia nec decor
Qui nunc purpureis excubat in genis.
Iam divina, agite, exquirite munera,
Quae nunquam intereant, quae decus arrogent
40Immortale sibi, quae dubias vices
Spernant perpetuo vere nitentia.


6. ad Ioannem Franciscum nepotem

Iam veluti e specula video, tua quale per aequor
Cymbula te celebri non sine laude vehet.
Perge igitur quo fata trahunt constanter et istam,
Dicere si fas est, me duce carpe viam.
5Praevertes mox ipse ducem; mihi gloria vinci
(Quis credat?) quam te vincere maior erit.


7. ad Deum deprecatio, ut bella tollat, | quae per totam fremunt Italiam

O pater, aeterno qui saecula volvis ab aevo,
Qui coeli moderaris habenas,
Tu non Dicteo crevisti parvus in antro,
Ut vana est mentita vetustas.
5Tu semper magnus, non permutabilis, altus,
Maximus, integer omnipotensque.
Tu mortale genus, coelum Titaniaque astra
Cunctaque verbo fatus es uno:
Quae convexa colunt coeli, quae pallida Ditis
10Regna tenent sub nocte profunda,
Quae terras habitant, quae lubrica in aequore vivunt,
Quae vaga ceruleum aera complent.
Respice, si intactae pia diligis ubera matris,
Perque tuum non fabile nomen,
15Respice praesenti perituras numine gentes,
Quas bello Mars conficit acri.
Omnia vastantur, ferrum omnia corripit, omne
Iam latus Ausoniae fremit armis.
Iam gemit et nimio sub pondere cymba fatiscit
20Quae Stygium amnem transvehit umbras.
Nos tua progenies, nostri miserere furoris.
In melius tot verte tumultus.
Et tu, Fortuna qui nunc meliore triumphas,
Parce tuas extollere cristas.
25Cui nunc illa favet, cras adversatur eidem:
Instabilis dea statque fugitque.
O quantas hominum strages, heu flenda ruinis,
Moenia quot, quot quassa iacebunt.
Quot video ruere ex alto, quot regna, quot amnes
30Mutare undas sanguine tetro.
Tu pius arcanas pater horum illabere mentes,
Iungant coesa foedera porca.


8. ad Galeotum fratrem militantem quod, | ut ille sub Marte, ita ipse sub Cupidine mereat

Castra licet teneant pictis fulgentia signis
Te procul a laribus nunc, Galeote, tuis,
Non tamen hic segnem credas me ducere vitam,
O frater, vitae pars preciosa meae.
5Nos quoque militiae certo sub iure tenemur,
Sit melior quamvis sors mea sorte tua.
Tu sequeris Martem, sequor ipse Cupidinis arma,
Aspera bella geris, mitia bella gero.
Tu petis armatos hostes validasque cohortes,
10Imbellis petitur nudaque nympha mihi.
Aeratas frangit fortis tibi machina portas,
Sed mihi vel sola ianua voce patet.
Est vi cura tibi longas avertere praedas,
Obvia fit votis sponte puella meis.
15Tu cuneis hostes et coeco tramite fallis,
Fallitur at nullis fraudibus illa mihi.
Pulsa tuos persoepe fugat tuba bellica somnos,
Invitant somnos fila canora meos.
Tu dura requiescis humo, si, Pice, quiescit,
20Collidit nudo qui sua membra solo.
Fragrat Oronteo lectus mihi fusus amomo,
Me tenet in tenero mollis amica sinu.
Nulla tibi rapidos pellunt umbracula soles,
Defendit dominae me stola tensa meae.
25Quin etiam medio cum sol desaevit Olympo,
Cogeris intrepido bella subire pede.
Me iuvat argutum cantare sub arbore carmen,
Cuius odoratas ventilet aura comas.
Dum gelidus Boreas, saevus dum detonat Eurus,
30Praecipitesque ciet nubilus Auster aquas,
Saepe opus est structas te in proelia ducere turmas
Nec gelidos imbres nec timuisse Notum.
Ast ego si videam glomerari nubila coelo,
Protinus ad dominae tecta recurro meae,
35Quamque mihi denso subducunt agmine nubes
Hanc oculis lucem reddit amica suis.
Infestis adversa petis ferus oppida flammis,
Blanda cupidinea me face virgo petit.
Tegmine te, frater, premit aspera cassis aheno,
40Accingunt nostrum Bacchica serta caput.
Duratus Lambro thorax tua membra fatigat,
Me toga Sidonio picta colore fovet.
Hasta tibi geritur dextra, mihi levis harundo:
Haec variat chartas, vulnerat illa viros.
45Te cruor et caedes turbant rixaeque furentes,
Me choreae, lusus blanditiaeque iuvant.
Armatum quotiens curris galeatus in hostem,
Tristia stant illi, tristia fata tibi.
Ast ego dilectae quotiens concurro puellae,
50Nil mihi nunc timeo, nil timet illa sibi.
Dente ferit nostros niveo lasciva lacertos
Liventesque meo figit in ore notas.
Reddo vices, roseis do basia pressa labellis
Purpureasque libet sollicitare genas.
55Sic nos luctamur: cedit tamen illa, nec esse
Indignum retur succubuisse mihi.
Quare maiores quamvis tua bella triumphos,
Maxime, sint titulis, Pice, datura tuis,
Te tamen in nostris mallem versarier armis
60Et tibi cum cara coniuge bella geri.


9. detestatur amores illustrium feminarum

O quisquis teneros, iuvenis, sectaris amores,
Quisquis Acidaliae dulcia furta deae,
Acrisioneae ne quaeras pignora turris,
Ne custoditas amplius Inachidas.
5Nox erat et tecto latitabat Cynthia vultu,
Condiderant flammas sydera cuncta suas.
Egredior (sic iussus eram) mea limina solus,
Hei mihi, sed nullo non renuente deo.
Perque occulta magis perque urbis inhospita furtim
10Ad dominae tendo tecta superba meae.
Ante manus praetensa vias explorat opacas,
Ne fallat dubios umbra maligna pedes.
Solus eo atque avida fingo mihi gaudia mente,
Et planta expensum fert taciturna gradum.
15Iam prope, dilectos subiturus iamque penates,
Iam dominae in gremio procubiturus eram,
Cum fragor et strepitus nocturna silentia rupit,
Armorum strepitus et fragor ille fuit.
Obstupui (neque enim notus rivalis amicae
20Ullus erat nostrae, nullus adulter erat);
Haud mora. Nescioquis de tramite prosilit arcto
Acer et opposita sibilat ante via.
Ad sonitum glomerata ruunt hinc agmina et inde
Agmina belligeris vel metuenda viris.
25Enituit nox aere, simul petit inde satelles
Nudato nostrum plurimus ense caput.
Quid facerem infelix? Numeroso solus ab hoste
Appetor, et robur dempserat omne metus.
Implorem Iovis ipse fidem? Pia brachia tendam?
30Heu vetat ipse Iovis commeminisse timor.
Instant, terribili mortem mihi voce minantur,
Ingeminant ictus concita tela graves.
Ille manus, crus ille petit, petit impius ora
Aut trepidum adducta cuspide pectus agit.
35O quotiens, nisi me thorax texisset ahenus,
Tinxissem sparso sanguine coesus humum.
At seu sors dederit nostra hoc, seu sydus amicum
Militibus praesens sive Cupido suis:
Cum premerer, cum spes superesset nulla salutis,
40Heu, heu, post vitae tanta pericla meae
Consilio meliore usus, pede percitus acri
Me potui e tantis eripuisse malis.
I nunc patritias et equestri stirpe puellas:
I nunc et vanum quaere in amore decus.
45Quosnam, quos illas violenter nocte sub atra
Creditis insidias composuisse mihi?
Vos dominam nostis generoso e sanguine nostram?
Nostis, se quantis iactet imaginibus.
Sunt gemini fratres, et uterque est clarus, uterque
50Marte meret patriae non sine laude suae.
Fama erat (ignitum quis enim celaret amorem?)
Illi me recipi nocte silente domi.
Visus eram illius superasse cacumina tecti,
Visus eram ancillae scripta dedisse semel.
55Movit cognatas haec tanta iniuria gentes:
Hinc furor, hinc misero bella parata mihi.
Ut sceleris luerem commissi sanguine poenas,
Vel magis optatus perficeretur hymen.
Durum erat in prima ferro cecidisse iuventa,
60Indignus nostro schemate, durus hymen.
Discite vos iuvenes, discrimine discite nostro,
Quale sit hamatae nobilitatis onus,
Quae lateant Scyllae, pereat qua saepe Charybdi
Cymbula, quae placitis iam requierat aquis.
65Ipse malo didici proprio, qui funere ab ipso
Sum semel atque ipsis raptus ab exequiis.
Magnificae procul ite, procul, procul ite puellae,
Et quaecunque suos foemina iactat avos.
Tunc oculos, si vestra unquam vel limina visam,
70Tartarea claudat nocte Megera meos.
Dulcius ex illa dominam tenuisse cohorte
Quam non vir, quam non callida servat anus.
Tunc saltem potero nullo riguisse pavore
Et bene securos carpere concubitus.
75Nec cogar, Paphio ne me deprehendat in usu
Aeratas pulsans virve paterve fores,
Aut currus medio flammatos sistere cursu
Aut trepidae Veneris praecipitare rotas.
Ite, ite illustres procul hinc, procul ite puellae,
80Et tumidae vestra vivite luxuria.
Huc venias et laxa sinus et aperta papillas
In nostros Thais curre petulca sinus.
Talis erat tua, Naso, Venus talisque Tibulli
Ultima fax, Nemesis, Delia, primus amor.
85Talis quam Flaccus, talis quam Gallus amavit,
Talis erat nostri Cynthia Callimachi.
Talis erat Pici celeberrima carmine Thais,
Thais lascivi fama superba chori.
Vos aliae vestra cum nobilitate valete,
90Et vestrum indigno quisquis amore furit.


10. distichon

Me vatem, si sum, fecit me Pleona: plectrum
Illius est oculus; sum lyra; pulsat amor.

1 Ioannis Pici, Mirandulae comitis, carmina

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: