Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Musam alloquitur

Nigris, Pieri, quae places ocellis,
Et cantum colis, et colis choreas,
Nigris, Pieri, grata dis capillis,
Formosae quibus invident Napaeae,
5Dum gratos prope Sirmionis amnes
Et crinem lavis et comam repectis,
Ne tu, Pieri, ne benigna desis,
Dum laetis salibus, sonante plectro,
Alterno et pede balneas adimus.
10Huc huc, hendecasyllabi frequentes,
Huc vos quicquid habetis et leporum
Iocorum simul et facetiarum
Huc deferte, minutuli, citique.
Quod vos en pretium, aut manet voluptas?
15Inter lacteolas simul puellas,
Inter molliculos simul maritos
Ludetis simul atque prurietis.
Dum tractat tumidas puer papillas,
Contrectat tenerum foemur puella,
20Tractat delitias suas maritus,
Tentat delitium suum puella,
Et ludunt simul et simul foventur
Lassi, languidulique, fessulique,
Tunc vos, hendecasyllabi beati,
25Quot, quot oscula morsiunculasque,
Quot, quot enumerabitis duella?
Quot suspiria, murmura, et cachinnos?
Cum furtim liceat sopore in ipso
Contrectare papillulas sinumque,
30Occultam et foemori admovere dextram.
Hos tu sed comites, Marine, vita,
Baianis quotiens aquis lavaris,
Tuas ne veneres libidinesque
Et lusus referant salaciores,
35Sis et fabula, quod senex salaxque,
Et thermas quoque balneas et ipsas
Infames nimio supinus usu.
Hanc laudem potius tuo relinque
Compatri. Chorus hunc puellularum
40Incanum sequitur; colunt sed illae
Non annos vetuli senis, sed aurum.


2. puellas alloquitur admonens | quid servare in balneis debeant

Quae dulces modo balneas petistis
Et corpus calidis aquis fovetis,
Inepte facitis nimis, puellae,
Inepte nimium parumque recte,
5Quod solae sine amantibus lavatis,
Quod corpus sine amantibus fovetis.
Quare consilium senis probati
Et rectum capite et probum bonumque:
Gaudet blanditiis Amor iocisque,
10Amplexus petit, osculis fovetur;
Res est mutua; mutuus Cupido
Odit tristia solitudinemque.
Quid solae sine amantibus lavatis?
Quid corpus sine amantibus fovetis?
15Curas pellite solitudinemque,
Ite in gaudia, mutuos fovete
Amplexus; sine amante mutuum nil.
Quare nec sine amantibus lavate,
Nec corpus sine amantibus fovete.
20Intrastis calidas, vocate amantes,
Intrastis calidas, fovete amantes,
Sint haec mutua, sed nec ipsa muta.
Amplexus cupidi loquantur ipsi,
Iniectaeque manus loquantur ipsae
25Et dens blandulus ebriique ocelli,
Sonent oscula, personent cachinni,
Vincant murmura cyprias columbas.
Hanc legem statuit Venusque Amorque,
Hanc legem sibi balneae edidere:
30"Nec solae sine amantibus lavate,
Nec corpus sine amantibus fovete."


3. de Batilla puella in balneis

Baianas petiit Batilla thermas;
Dumque illi tener it comes Cupido
Atque una lavat et fovetur una,
Dum molli simul in toro quiescit
5Ac ludos facit improbasque rixas,
Sopito pueroque lassuloque
Arcum surripuit Batilla ridens;
Mox picta latus instruit pharetra,
Et molles iacit huc et huc sagittas.
10Nil o nil reliquum, miselli amantes,
Nil his impenetrabile est sagittis:
Heu cladem iuvenum senumque Baias.


4. ad Hermionen ut papillas contegat

Praedico, tege candidas papillas,
Nec quaeras rabiem ciere amantum.
Me, quem frigida congelat senecta,
Irritas male calfacisque: quare,
5Praedico, tege candidas papillas,
Et pectus strophio tegente vinci.
Nam quid lacteolos sinus et ipsas
Prae te fers sine linteo papillas?
An vis dicere: "Basia papillas
10Et pectus nitidum suaviare?"
Vis num dicere: "Tange, tange, tracta?"
Tene incedere nudulis papillis?
Nudo pectore tene deambulare?
Hoc est ad venerem vocare amantes.
15Quare aut contege candidas papillas,
Et pectus strophio decente vinci,
Aut, senex licet, involabo in illas,
Ut possim iuvenis tibi videri.
Tithonum, Hermione, tuae papillae
20Possunt ad iuvenis vocare munus.


5. ad Marinum Tomacellum | de lege balneorum virginibus dedicatorum

His virguncula thermulis lavetur,
Nullam quae venerem integella sensit;
His se balneolis lavet puella,
Nullum quam tetigit viri cubile;
5Hoc se fonticulo eluat sacerdos,
Nullae quam recreent amoris aurae.
Quod si quae laticis sacri pudorem
Et castum temerarit ausa fontem,
Iratae timeat minas Dianae.
10Haec lex est tabulae deae dicatae,
Vis haec thermuleae dicationis.
Squalent hinc latices, Marine, sacri,
Et serpunt hederae deae sacello;
Nullae his virgineis aquis lavantur,
15Nec casta est quoniam, nec integella
Seu virguncula, seu puella, sive
Custos romulei foci sacerdos.


6. ad Marinum Tomacellum

Salaces refugis, Marine, Baias
Et fontes nimium libidinosos.
Quid mirum? Senibus nocet libido.
An non, o Tomacelle, vina prosunt,
5Et prodest senibus liquor falernus,
Et prosunt latices thyoniani?
An non et senibus, Marine, somnus,
Et prodest requies, soporque prodest?
Baiis somniculosius quid ipsis?
10Quid thermae nisi molle, lene, mite,
Rorantes cyathos, merumque poscunt,
Senum delitias, iocos seniles?
Senex ad calices iocatur, idem
Ludit ad cyathos; senile vinum,
15Senilis sopor, et quies senilis.
Huc huc en propera, Marine. Verum
Huc ipsis sine testibus venito
Et lumbis sine; nam quies senile est,
Libido iuvenile. Siccitasque
20Et tecum veniat sitis, fidelis
Et senum comes atque balneorum.
Pergrate accipiere; siccitasque
Atque una sitis accubabit, ipse
Miscebo tibi poculis minutis,
25Idemque e vario frequens lyaeo.
Hoc aetas iubet haec, sodalitasque,
Hoc et balnea, sicculaeque arenae.


7. balneae loquuntur

Nostrum si titulum, puella, nescis,
Hic est: "Praegravida recedet alvo,
Quae venit vacua;" hoc habet tabella.
Quod vero officium tuum, meumque,
5Quae partes, moneam. Virum ipsa tecum
Adducas validum, ioci peritum,
Cui telum viride et virens iuventa;
Nec tu defueris comes iocanti
Aut ore, aut foemore, aut manu iocisve:
10Nanque et balnea mutuum requirunt.
Nunc ad me venio, meumque munus,
Quod sit, subiiciam. Tibi senex vir
Si sit, nec validus, nec ore gratus,
Nec aptus thalamis torive rebus,
15Mox tibi iuvenis, decens valensque
Qui sit, substituam, salaciorque
Verno passere et albulis columbis,
Cui rubro caput horreat cucullo.
Haec vis est tabulae vigorque fontis.
20Quare si sapies, Marine, cum sis
Effetus, fugies repente Baias,
Vites balnea myrteumque litus,
Elumbis, tremulus, macer, senexque:
Setosum Hectora balneae requirunt.


8. ad Deianiram puellam

Cur, o Deianira, cur moraris
Auroram cupidis referre terris?
Cur non lumina paetulosque ocellos
In lucem exeris, ac diem reducis?
5Pellit sol radiis suis tenebras,
Et lucem pariter diemque reddit;
Tu lucem referens tuis ocellis
Pellas tristitiam et graves dolores,
Et curas abigas benigna amantum;
10Et, quod sol radiis, id ipsa ocellis
Praesta, Deianira, amantibusque
Et lucem pariter diemque redde.


9. ad Petrum compatrem Neapolitanum

Quod cani tibi, Compater, capilli,
Et toto capite albicant pruinae,
Amplexus fugiunt tuos puellae,
Iunxisse et foemori foemur recusant;
5Quod nec carminibus suis Apollo,
Nec blandis redimet iocis Thalia.
Quaenam, quae tibi, Compater miselle,
Quae vita, aut quis erit modus querenti?
Hic est, quem tenerae timent puellae,
10Quem cultae fugiunt nurusque, amorque
Omnis undique et undecunque et usque,
Usque et undique et undecunque et usque
Omnis horret amor, Venusque, Hymenque.
Sed nil sit tibi, Compater, molesti,
15Nec canos celerem aut time senectam,
Sed tristes animo repelle curas.
Quod nec carminibus suis Apollo,
Nec blandis numeris dabit Thalia,
Id munus dabit aureus petenti,
20Vel te ut lacteolae petant puellae.
Quae tum, quae tibi, Compater beate,
Quae vita, aut quis erit modus iocanti?
Hic est, quem roseae volunt puellae,
Quem cultae cupiunt nurusque amorque
25Omnis undique et undecunque et usque
Usque et undique et undecunque et usque
Omnis ambit amor, Venusque, Hymenque.
Felix canicies, senecta felix,
Arca cui nitet aureus capillus,
30Horto cui riget aureus priapus.


10. laetatur de reditu Francisci Aelii

E Roma meus Aelius revisit
Dulcem Parthenopen, lares paternos:
O lucem niveam diemque faustum.
Antiquum video et bonum sodalem,
5Et caram teneo manum, fruorque
Gratis colloquiis, fruor cachinnis
Et laetis salibus facetiisque:
O vere niveum diemque faustum.
Quid non pro reduci libens amico
10Persolvam? Puer, i, voca sodales
Albinum, Elisiumque, Compatremque,
Et dulcem Altilium, bonum Marullum,
Ad coenam veniant: bibamus uncti,
Uncti, permadidi atque lippientes.
15Albinus numerum novem sororum,
At monstra herculea ebibat Marullus,
Bis septem volo Compater puellas
Iunonis, volo quot Deae marinae
Cinxerunt niveae latus ministrae,
20Cum Troiam peteret misella mater;
Ductet Altilius ciens coronam,
Saltans Elisius bibat quot olim
Didonis famulae penum struebant,
Dum coenam profugo parat marito.
25Me tot pocula totque totque totque,
Tot me pocula iuverint bibentem,
Tot carchesia laverint madentem,
Quotquot dii simul et deae biberunt
Ad mensam Oceani patris vocati,
30Aut quot, dum illa canit, senex Homerus
Siccavit calices, relevit obbas.
Dulce est ob reducem madere amicum.


11. ad Actium Syncerum Sannazarium

Quid cantus siculae iuvant avenae?
Quid cantor Meliseus, aut amanti
Prosunt partheniae tibi myricae?
Aut quid capreoli decemve mala,
5Albo capreoli liti colore,
Aureo mala? Tibi quid, o quid, Acti,
Prodest aut gemitus tener columbae,
Aut quid sibila murmurantis Austri?
Quare o maenalium nemus relinque
10Atque istas Amaryllidas, Tebennae
Cultrices gelidae aridi et Tanagri,
Et Baias pete myrteumque litus,
Et litus cole myrteasque Baias.
Hic fas est iuveni, hic licet puellae
15Certatim teneros inire lusus,
Hic et basia morsiunculasque
Surreptim dare, mutuos fovere
Amplexus licet, et licet iocari
Impune ad cyathos, choros, lucernas.
20Baianae hoc statuunt lavationes.
Hic seni liceat mihi duella
Rixasque iuvenum et puellularum,
Ad pacem lepidam et iocum vocare,
Miscere et lacrimis iocos, iocisque
25Rursum lacrimulas. Queretur Hyble
Demorsam sibi lingulam: licebit
Hyblae purpureum proci labellum
Insignisse nota. Dolebit Aulus
Negatum sibi basium: licebit
30Triplex basiolum dedisse amicae.
Irata est quotiens Lyco Lycinna,
Possum compositas ligare leges,
Possum foederibus ligare amantes,
Ut coenent pariter, laventur una,
35Atque uno simul ut toro quiescant,
Coniuncto et simul ore suavientur,
Et somnos agitent quiete ut una.
Has et delitias et hos lepores
Praestabunt tibi balneae salubres,
40Baiani dabunt tibi recessus,
Ut dicas: "Siculae valete avenae,
Nimboso et valeat Tebenna monte;
Meme balneolae beent beatae,
Nam Baias homines colunt deique."


12. uxorem ac liberos invitat | ad diem natalem celebrandum

Dulces filiolae, paterni ocelli,
Dulcis nate, patris tui voluptas,
Et coniux, requies senis mariti,
Mecum templa piis adite votis:
5Natalis meus est, deos rogate,
Atque hunc atque alios agamus annos
Fausto sidere, candidis lapillis;
Dum caros mihi redditis nepotes,
Qui blanda oscula balbulasque voces
10Incompto simul ore blandiantur,
Arguto simul ore suavientur.
Mox convivia villula propinqua,
Securis animis, dolore pulso,
Nocturnas ineamus ad lucernas.
15Hic patri liceat seni falernum
Diffusum cyatho minutiore
Roratim ingeminare ter quaterque,
Dum lassos oculos sopor recondat.
At vos, quis pudor eripit lyaeum,
20Nativaque sitis levatur unda,
Dulci intingite melle cinnamoque;
Haec sunt pocula virginis Dianae,
Siquando ad superum dapes vocatur.
Tu myrtum foribus rosamque mensae
25Appone, et violis humum colora,
Resperge et cyprio domum liquore;
Nec desit lyra eburneusque pecten,
Qui gratas Genio citet choreas:
Et dulces Genium decent choreae.
30Hunc vos, hunc hilares rogate, mentem
Det recti cupidam simulque honesti,
Permittatque alia a deis regenda.


13. ad Ariadnam uxorem

Uxor, deliciae senis mariti,
Et casti thalami fides amorque,
Per te vel viridis mihi senecta est,
Quem curae fugiunt senem seniles,
5Qui seram supero senex senectam,
Et canus iuvenum cano furores;
Sed tanquam redeat calor iuventae,
Et sis cura recens amorque primus,
Et primus furor, impetusque saevus,
10Antiquas volo suscitare flammas.
Qualis floridulo nitens in horto
Nondum puniceas comas reclusit,
Et iam puniceas comas recludit,
Ac rarum decus explicare quaerit
15Quae laeto rosa ramulo refulget;
Talis purpureis genis et ore,
Ut quae non tenerum cupit maritum,
Sed iam iam tenerum cupit maritum,
Cui prima oscula dedicet, suumque
20Florem virginei dicet pudoris,
Suspirans viduo puella lecto
Fulgebas mihi, primulosque amores
Spirabas oculis, sinuque blando
Afflabas Arabum suos odores,
25Fundebas Charitum suos honores,
Et laetum gnidiae deae nitorem.
Qualis fulgidulo renidet ore,
Quae cano vehitur decora cygno,
Cum compsit caput, et coma repexa
30Procedit thalamo, novosque amores
Et novas parat excitare flammas:
Spirant omnia, qua comam reflectit,
Splendent omnia, qua reflectit ora;
Talis, qua niveos pedes ferebas,
35Et qua splendidulos moves ocellos,
Et qua per vacuum reflectis ora
Spirabas cyprios tuosque odores,
Stillabas syrium et tuum liquorem,
Omnisque ambrosiam refragrat aura.
40Qualis de croceo toro resurgens
Mane Aurora nigras repellit umbras,
Cum, lucem simul et diem reportans,
Irrorat teneros benigna flores,
Et spargit varios humi colores:
45Rident prata, canuntque, murmurantque
Et fontes, volucresque, ramulique;
Talis, de thalamo vocata, quando
Ad molles thiasos venis, canisque,
Pellis tristitias, metus, dolores,
50Rixas, murmura, turbidos tumultus,
Irrorans animis quietem, amores,
Ludos, laetitias, iocos, lepores,
Lusus, gaudia, candidamque pacem,
Et spargis veneres cupidinesque:
55Rident omnia et aerem serenas,
Et qui te iuvenis videt, senexque,
Et quae foemina, seu videt puella
Optatum cupiunt tibi maritum,
Felices tibi nuptias precantur.
60Tunc, ut de tenui solet favilla
Crescens igniculus focum repente
Flammis corripere, aridisque lignis
Quodcunque adiicies edit voratque,
Sic me de tenui levis favilla
65Conceptus calor et nigris ocellis
Imas corripuit vorans medullas:
Urebat roseus per ora fulgor,
Urebat niveus per ora candor,
Urebat coma, myrreus capillus,
70Urebat tumidis latens papillis;
Mox cursans amor huc, et huc, et illuc,
Et per guttura, per genas, manusque,
Et per candida colla, perque frontem,
Et per pectora, candidosque dentes,
75Ut iam non amoris, sed ignis esset,
Qui seram quoque calfacit senectam.


14. ad Batillam de amaraco colenda

Et mollem cole amaracon, Batilla,
Et multo madidam fove liquore,
Et sparsas digitis comas repone,
Atque illas patulam reflecte in umbram,
5Lusum et delicias tuae fenestrae,
Et rarum cupidi senis levamen.
Dum te prospicit hortulos colentem,
Tondentemque comas, simulque ramos
In conum docili manu prementem,
10Miratur digitos, stupetque ocellos,
Et totus miser haeret in papillis,
Frigensque aestuat, aestuansque friget,
Infelix simul et simul beatus.
Felices sed apes, nemus beatum,
15Quae circumvolitant leguntque flores,
Et rorem simul et tuos labores
In tectis relinunt, liquantque nectar.
O qui mesopii liquoris auram
Hyblae et quaeritis, et valere Hymetum
20Hyblam et dicite, mel batillianum
Ipsi quaerite. Sordet Hybla, sordet
Vertex atticus, et liquor Panhormi:
Ite, et quaerite mel batillianum.


15. ad Batillam

Cum rides, mihi basium negasti,
Cum ploras, mihi basium dedisti;
Una in tristitia libens benigna es,
Una in laetitia volens severa es.
5Nata est de lacrimis mihi voluptas,
De risu dolor. O miselli amantes,
Sperate simul omnia, et timete.


16. ad Alfonsum ducem Calabriae

Carae mollia Drusulae labella
Cum, dux magne, tuis premis labellis,
Uno cum geminas in ore linguas
Includis simul et simul recludis,
5Educisque animae beatus auram,
Quam flat Drusula pectore ex anhelo,
Cui cedunt arabes syrique odores,
Et quas idaliae deae capilli
Spirant ambrosiae, cum amantis ipsa
10In mollis thalamos parat venire,
Dic, dux maxime, dic, beate amator,
Non felix tibi, non beatus esse,
Non vel sorte frui deum videris?
Idem cum tenero in sinu recumbis,
15Componisque genas genis, manusque
Haeret altera collo et altera illas,
Quas partis pudor abdidit, retractas,
Mox, post murmura mutuosque questus,
Post suspiria et osculationes,
20Imis cum resolutus a medullis
Defluxit calor, et iacetis ambo
Lassi, languidulique, fessulique,
Ignorasque tuone Drusulaene,
Tuus pectore spiritus pererret,
25Tuo an spiritus illius recurset,
Uterque an simul erret hic et illic,
Dic, dux maxime, dic, beate amator,
Non sordent tibi regna, sordet aurum?
Non unus tibi coelitum videris?
30Et cum lacteolo sinu quiescens
Fessus languidulum capis soporem,
Carpis dulciculum beate somnum,
Non fallor, tibi, credo, dormienti
Occurrit Charitum nitens figura,
35Occurrit Veneris decora imago,
Miraris faciem, genas, capillum,
Dentis, oscula, candidamque frontem,
Nigra et lumina, paetulos ocellos,
Colla et candida, vesculas papillas;
40At cum te placidus sopor reliquit,
Reliquit Charitum nitens figura,
Reliquit Veneris decora imago,
Sola et Drusula lectulo remansit,
Quas somnus veneremque gratiasque
45Ostendit tibi, quas quies sopora:
Nonne his Drusula par tibi videtur?
Unamque has tibi Drusulam referre?
Dic, dux maxime, dic, beate amator,
Non credis simul et deas dolere,
50Atque uni tibi et invidere divos?


17. sodales invitat ad Martinalia

Martini sacer est dies. Abite,
Curae pervigiles; venite, somni;
Quicquid sollicitum, recedat a me,
Dulces undique perstrepant cachinni;
5Hac nil luce bibacius sit usquam,
Nil his somniculosius tenebris.
Sed somnos pater excitet Lyaeus.
Festina, puer, i, petrutianas
Cellas ictibus usque verberato:
10Illas nam pater incolit Lyaeus,
Illinc promito, quas volo, quietes.
Cretensis fluat hinc et inde bacchus,
Hinc illinc liquor aureus Falerni;
Certent Massica caecubis racemis,
15Et levis Chios, ac severa Lesbos,
Ac Vernacia brutiis diotis;
Fundat regia Moroan Panhormus,
Sed nec Corsica Barolumque gratae
Bacchi delitiae, aut madens Tarentum
20Non dulces mihi funditent lagenas;
Mitte et, Melphia, Clariana, mitte.
Muscatum mihi mittat haec, et illa:
Raros postulat haec dies liquores,
Nardo non sine myrteoque rore.
25Tu Scalam pete non novum sodalem:
Dic, e scriniolo sinuque amatae
Uxoris mihi cyprios odores,
Zebethi quoque proferat liquores.
Heu quod frigida me gravat senecta:
30Non, non haec sine vinula puella
Abiret mihi nox. Adest Lyaeus,
Adest laetitiae pater; valete
Tristes excubiae, sopor venito;
Misce nunc cyathos, puer, repostos.
35Sic somni pater imperat Lyaeus.


18. de nuptiis Ioannis Brancati et Maritellae

Brancato Maritella copulatur.
Dulcis coniugii bonum sit omen,
Sit felix simul et viro, et puellae,
Et natis pariter, nepotibusque;
5Nascatur similis puer parenti,
Nascatur similis puella matri,
Gratus castaliae puer choreae,
Grata et dulichiae puella divae:
Haec nos coniugibus bene ominemur.
10Nunc qualis tibi sit futura pugna,
Brancate, accipias, novus maritus
Cum sis, et nova cum tibi sit uxor.
Intras cum thalamum, quiete prima,
Ne statim venias ad arma, dico,
15Sed blandis precibus iocisque blandis
Pertentes aditum, cachinnulisque;
Misce his oscula, nunc petita blande,
Nunc furtim tibi rapta, nunc negata,
Quae per vim capias. Nec erubescas
20Mox ad lacteolas manum papillas
Tractans iniicere, ac subinde collo
Impressum tenero notare dentem;
Nec non et tumidum foemur latusque
Tractabis niveum, manuque levi
25Ad dulcem venerem viam parabis,
Nam dulcis veneris manus ministra est.
Post blanda oscula garrulasque voces,
Dulcisque illecebras, iocosque molles,
Post tactus teneros levesque rixas,
30Cum sese ad cupidos resolvit illa
Amplexus, simul et timet, cupitque,
Tunc signum cane, tunc licebit arma
Totis expedias, amice, castris,
Telum cominus hinc et inde vibrans,
35Dum vulnus ferus inferas amatum.


19. de Fanniae labellis

Si quaeris Venerem Cupidinemque,
Dulcis Fanniolae labella quaeras;
Hic sedem posuit suam Cupido,
Hic laetas agitat Venus choreas.


20. loquitur puella fuscula

Quod sim fuscula, quod nigella, et ipsae
Fusco in pectore nigricent papillae,
Quid tum? Nox nigra, fusculae tenebrae,
Nocturnis colitur Venus tenebris,
5Optat nox Venerem, Venus tenebras,
Et noctes Venerem tenebricosae
Delectant, pueri in sinu locata
Lusus dum facit improbasque rixas.
Ergo his in tenebris latebricosis,
10His nos in latebris tenebricosis,
Lecto compositi, quiete in una,
Ductemus Venerem, toroque vincti
Condamus tenebras, sopore ab ipso
Dum solis Venus excitet sub ortum.


21. mortem sibi imprecatur ob zelotypiam

Quis haec, me miserum, labella suxit?
Quis has, me miserum, genas momordit?
Quis collo, ah miserum, notas reliquit?
Quis ah, quis teneras sacer papillas
5Tractavit digitis manuque pressit?
Quis candentia gutture ex eburno
Accepit spolia ore, dente, labris?
Quis felix animam, beatus hudo
Quis de pectore rettulit salivam?
10Quis o caetera, sed quis, ah quis? Heu,
Meme iam miserum iuvat perire.
Quis stricto pugione pectus haurit?
Hic, hic est dolor ense finiendus.


22. turtures alloquitur | sciscitans eas de amoris natura

Quae ramo geminae sedetis una
Atque una canitis, vagae volucres,
Una et gutture luditis canoro,
Cum vobis amor unus, una cura,
5Unum sit studium et fidele amoris
(Nostri nam variant subinde amores),
Vos, blandae volucres, amoris instar,
Exemplum fidei iugalis unum,
Quae vis, obsecro, dicite, est amoris
10Tam constans male dissidensque secum?
Nam, si pascitur e calore et igni,
Cur, o cur miseri subinde amantes
Frigescunt simul et tremunt, geluque
Toto pectore sanguis obrigescit?
15Sin est frigida vis geluque ab ipso
Horrescit simul omnibus medullis,
Cur, o cur miseri subinde amantes
Uruntur tacito calore et igni,
Toto pectore sanguis ustulatur?
20Quaenam haec tam varians subinde vis, ut
Alternis calor imperet geluque?
Vos o dicite, blandulae volucres,
Exemplum fidei atque amoris unum.


23. de fulgentissimis Lucillae papillis

Cum mollis digitos acumque miror,
Miror artifices manus opusque,
Inter fasciolas papillulamque
Obliquis oculis repente vidi:
5Quid vidi, video, an videre credo?
Sed certe video, en videtis ipsi
Pulcro e pectore, gemmeis papillis
Lucillae radium refulxe solis.
Nox est conscia, quae repente luxit,
10Quaeque expalluit illico lucerna,
Ad quam tum digitos movebat ipsa.
Quod ni fasciolae papillulisque
Admosset teneram manum repente,
Fulxisset roseus dies repente,
15Fulxissent mediam diem tenebrae.
Fert Lucilla diem sinu corusco, et
Splendet pectore candidante solem.


24. ad Petrum Summontium

Baianas petiit Neaera thermas,
Neaeram sequitur Venus, Cupido
It matri comes, it Iocusque Amorque,
Succedunt Charites, praeit Neaera.
5Haec acres oculis iacit sagittas,
Incensas Venus excutit favillas,
At suspiria suscitat Cupido,
Cit curas teneras Iocus levesque
Et risus movet et serit lepores,
10Torquet spicula, tendit acer arcum
Innitens Amor, hucque et huc et illuc
Spargit vulnera, funditat venenum;
At blandae Charites canunt, levantque
Curas sollicitas, linuntque plagas,
15Miscent et lacrimis iocos. Neaera
Ipsa inter veneres cupidinesque
Incedit dominans, regitque euntis,
Et legem statuit deis deabusque.
O felix (mihi crede) Petre, felix,
20Cui formosa Neaera, cui Cupido
Et Cypris favet, et favent Amores,
Cui blandae Charites parant choreas,
Et motus numeris modosque miscent.
O felix iterum et quater beate
25Summonti, tibi lacteae puellae
Praetendunt teneros sinus, Neaera
Praefert oscula, mordicat labella.


25. de Altilio

Comptis Altilius placet puellis,
Incomptae Altilio placent puellae,
Iratam quia fecerit Dionem.
Cano candidior puella cygno,
5Quam totis amor insidens medullis
Fulgentis pueri usserat calore,
Oblatum sibi dum suaviari,
Dum levi cupit hinc et inde collo
Utraque et simul implicare palma,
10Hic trux Altilius reflectit ora,
Et dextra cupidas manus repellit,
Ac verbis ferus improbis minatur.
Tunc illa in miseros abit dolores,
Et largus cadit himber ex ocellis,
15Torpent pectora, mensque, corculumque,
Semi et mortua lectulo recumbit,
Ultricem in puerum imprecata divam.
Incomptae Altilio hinc placent puellae.


26. de Marulli amoribus

Musae, quas adamet meus Marullus,
Aut siquae redament meum Marullum,
Musae, dicite, nanque amare certum est.
Nosti delitias puellularum,
5Nosti quae veneres cupidinesque
Argutis iaculatur ex ocellis,
Quae spirat casiamque cinnamumque,
Ministrat pharetram facesque Amori
Pulcro pectore dia Septimilla?
10Haec illa est, quam adamat tuus Marullus,
Quae contra redamat suum Marullum,
Felix copula, mutui calores.


27. de amoribus Francisci Caracioli

Quid Caraciolus meus sodalis,
Quid Franciscus agit meus? Caletne?
Quid ni, cui tener ignis usque et usque
Usque et mollibus ardet in medullis,
5Usque fulgidulis micat favillis:
Crudelis pueri impias sagittas,
Immanem pharetram dei minacis.
Absens uritur hic amans misellus,
Absenti rapitur misellus igni,
10Ardenti miser ustulatur aura;
At trux Harmosyne faces ministrat,
Et ridet simul, et dolet querentem,
Promittit simul, et negat roganti:
O quam difficiles gravesque amores.
15Sed tu, si sapias, meus sodalis,
Contemne Harmosynas Myrosynasque,
Et dulcis tibi quaere Postumillas,
Ad quas tu venias meridiator,
Et nocturnus eas, eas diurnus;
20Cum quis in socio toro quiescas;
In quarum tenero sinu recumbas,
Optatos capiens simul sopores
Post gratam venerem levesque rixas,
Cum sese improbulus remisit ardor,
25Languent corpora, succidunt ocelli,
E colloque graves cadunt lacerti,
Et mutae reticent in ore linguae.
Tum felix (mihi crede), tum beatus,
Tum luces tibi fulxerint serenae,
30Tum noctes tibi luxerint beatae.
Quaerunt ludere, non dolere amores.


28. ad Stellam puellam

Dum furtim mihi das negasque ocellos,
Opponisque manum, simulque rides,
Post hinc et variat color per ora,
Et suspiria lassa sentiuntur,
5Stillatim mihi corda deliquescunt,
Sudor tempora frigidus pererrat,
Et passim tremor ossibus vagatur,
Ut sensus animum repente linquant,
Ut fiam miser et beatus una.
10Sed iam plus solito nitescit aer,
Iam lux candidior diem serenat:
Cur ah, cur tenebrae repente nobis,
Cur nox exoritur, nigrescit aura?
An sentis, miser, an, miselle, sentis?
15Stella est ad speculam, refulxit in te:
Solem lumina victa pertimescunt.
O claras medio die tenebras,
O lucem sine nube nigricantem.


29. de Marulli munusculis

Misit caseolos mihi Marullus,
Cumque his versiculos venustiores,
Quales maenaliae canunt puellae
Una cum gelido lavantur amne,
5Quales aoniae canunt sorores
Cum laetas agitant simul choreas.
Par est versiculis referre versus:
Quid pro caseolis referre par est?
Oranda est mihi blanda Septimilla,
10Ut pro caseolis velit referre
Centum basiola et catulliana,
Centum suaviola atque lesbiana.


30. ad Chariteum

Sunt gratae in tenebris faces, in aestu
Afflatus levior recentis aurae,
Defessis sopor, instrepentis undae
Languenti sonitus, sitique pressis
5Stillans e patera fluente lympha,
Est grata et senibus quies merumque;
Nec aegro iuveni sopor, nec aura,
Nec rivus strepitans, quies, merumve
Aufert tristitiam aut levat dolores,
10Sed risus tenerae procax puellae,
Paetisque ex oculis remissa flamma,
Afflat quae veneremque gratiamque,
Sed dulces recreant leporis aurae,
Et molles choreae, et modi canori.
15Felix Endymion suopte somno:
Non curae vigiles amoris illum
Torquent, sollicitudo nec diurna,
Non suspiria garrulive questus,
Quem coelo dea dum petit relicto,
20Dum Latmon petit et suos amores,
Titillat placido toro iacentem,
Sopito illecebras facit iocosque,
Sopiti immoritur labris genisque,
Parcit sed placidae tamen quieti.
25At te balneolae tuae bearunt,
Beavit Veneris sopora myrtus,
Bearunt Charites deae ministrae,
E quis, o Charitee, nomen hauris.
Hae, dum balneolis frequens lavaris,
30Dum myrtos canis et canis Dionen,
Et Lunae revocas per ora nomen,
Illam composito toro locarunt
Et laetam gelida stetere in umbra.
Effulxitque novo decore Luna,
35Ac nudis iubar extulit papillis,
Cuius roridulo e sinu beatae
Spirabant rosei liquoris aurae,
Cuius de teneris fluens labellis
Stillatim ambrosiae liquebat humor,
40Quo, myrtos ubi lectulumque et ipsum
Afflavit, Zephyrumque ab ore civit,
In te delitias suas refudit,
Refudit cyprium et syrum liquorem,
Ac tecum viridi iocosa in umbra
45Tecumque assyrio beata lecto
Ludit idaliae iocos palaestrae,
Et tecum placida cubat quiete.
Felix balneolum, lavante Luna,
Felicesque, dea iocante, myrti,
50Felix lectule, lusitante diva,
Felices, Chariteo amante, Baiae.


31. ad Masium Aquosam

Ne tu ne pete balneas, Aquosa;
Quin molles iubeas valere Baias
Et litus madidum ebriosque fontis.
Nil illis petulantius lacunis,
5Infractum magis impudentiusque.
O iam iam pete balneas, Aquosa,
Et litus tepidum et lacus salubres.
Nil Baiis moderatius severis,
Ad quas palladius chorus migravit,
10Migravit studium pudoris omne,
Migrarunt simul attici lepores
Atque artes itidem bonae migrarunt,
His postquam Hippolyte lavavit undis,
Quam Musae erudiere, comitasque
15Fovit mesopio sinu, decorque
Atque una pudor arte temperarunt,
Et virtus numeros suos per omnes
Exornans solio suo locavit
Reddentem populo patrique iura.
20Hinc mores dominae sequuntur undae,
Ut nil sit mage balneis severum,
Nil Baiis moderatius sit ipsis.
Quocirca cole balneas, Aquosa,
Et litus medicum atque aquas salubres,
25Quas et pierides colunt puellae,
Quis et se Cicero Maroque lavit.
Dum hic Anchisiaden canit vagantem,
Ille socraticos refert libellos.


32. de Alfonsi ducis Calabriae | et Albini munusculis

Nolo caseolos ducis tenacis;
Vani caseoli ducis, valete;
Ducis caseolos nihil moramur;
Ducis caseoli, valete, abite:
5Albini volo dona liberalis.
Albinus mihi carduos sicanos,
Albinus mihi salsulas olivas,
Albinus mihi mella succarumque,
Quin et fasciculos dedit rosarum;
10Promisit quoque cyprios odores,
Missurus quoque myrteos liquores.
Vani caseoli ducis, valete;
Nil iam caseolos ducis moramur:
Albini volo dona liberalis.
15Albinum faciles ament puellae,
Albino faveat Venusque Amorque.
Alfonsum tetricae doment puellae,
Alfonso noceat Venusque Amorque,
Sint et Drusula Drusulaeque ocelli
20Irati nimis atque saevientes;
Et cepas simul alliumque ructet,
Siquando ad thalamum vocabit illum,
Professus dare, qui mihi recusat,
Paucos caseolos, inane donum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: