Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. Iovi Optimo Maximo

Ab Iove principium: Iovis est quodcunque movemus;
Prima mihi graviore sono dicenda potestas
Est Iovis: hinc magni divum tot numina mundi,
Hinc rerum natura parens, hinc lucidus aether,
5Quaeque sub incurvo variantur plurima coelo.
Sed neque Pieridum praesentia vatibus antra
Nec tu, care, satis nostris, Pimplee, Camaenis
Parnasusque biceps facundaque flumina largae
Phocidos: ipse animum vati, mentem ipse ministra,
10Sancte pater, sive aetherio delapsus Olympo
Enthea divino praecordia concutis oestro
Ignotasque vias aperis teque ipse recludis
Sive iubes cinctum solis caput igne tuentem,
Ingenio mentisque oculis ad inane levatis,
15Eminus informi quaesitum ostendere in umbra
Effgiemque tuam primos et ducere vultus.
Nam, quamvis solusque reples solusque gubernas
Omnia et occasus aeque moderaris et ortus,
Quamvis quicquid adest, quodcunque ubicunque videmus,
20Ipse idem es penitusque nihil nisi Iuppiter usquam,
Quis tamen infirmi comprendat pectoris haustu,
Quem mare, quem tellus, vacui quem nubila coeli
Non capiunt sanctique patens plaga lucida regni?
Effugit humanos divina potentia fines
25Mortalesque hebetat captus et pectora pigra,
Ex quo coelicolae, natali sede relicta,
Invalidos artus terrenaque membra subimus,
Corpoream iussi molem compage tueri.
Nam, simulac tenebris et inerti carcere clausi
30Mortiferum Stygiae somnum potavimus undae,
Excidit offecto solidum de pectore verum,
Pro rebusque leves nequicquam amplectimur umbras,
Antiquae patriae ac verae rationis inanes.
Hinc rapit ambitio, rapit hinc furiosa libido,
35Inde metus bella aspra movent et gaudia et irae
Raraque in humanis non mendax gloria rebus.
Ipsi, inter facies simulachraque mille ferarum
Impia Circaeae depasti pocula mensae,
Obscoaenis stabulamur haris, nec tecta paterna
40Respicimus dulcemque Ithaco de culmine fumum,
Iam pridem in foedas dociles transire figuras;
Sed te moly tamen nobis tribuente beatum,
Securi dominae atque dapis, qua numina monstrant,
Nitimur immensum venerari carmine puro,
45Et rerum auctorem dominumque agnoscimus aethrae,
Quem non principium, non ulla extrema fatigant,
Expertem ortus atque obitus; qui cuncta gubernas
Nescius imperii totusque in te ipse vicesque
Despicis aeternus et tempora sufficis aevo,
50Unigenam sancto prolem complexus amore
Aeterno aeternam et perfectam, labe carente,
Cui rerum late custodia tradita cessit
Et regni tutela tui, consorsque potestas
Temperat acceptas sine fine et tempore habenas;
55Qui varios rebus tribuis nascentibus ortus,
Qui sua naturae praescribis iura potenti,
Qui terras, coelum, aera, aquas, vertisque regisque
Contentusque tua varias quaecunque quiete,
Mille per augustum spargens miracula mundum.
60Nam, cum tota gravi torperet machina acervo
Noxque Chaos densis circumdaret atra tenebris
Perque superiectas volitaret spiritus undas,
Mole recens orta, et vacuum sola inane teneret,
Primus opes bonus ipse bonas partiris in orbem
65Squallentemque novo massam fulgore serenas
Et tenebras luce et tenebris lucem eximis atris
Appellasque diem et nocti sua nomina ponis,
Primus aquis secernis aquas coelumque profundum
Erigis aequoreasque iubes discludere moles;
70Tum mare substernis tumidum, tum lege verenda
Imponis finesque suos et littora Nereo
Aridaque ostentas mediis sola prodiga in undis:
Apparent subitae, dictu mirabile, terrae,
Divitiisque suis capitur iustissima Tellus
75Atque animum facies movet et variantia rerum
(Nanque videbat uti modo coelum tangeret ipsum
Rupibus aeriis, ima modo valle dehiscens
Infernum Chaos et nigrantes proderet umbras,
Nunc sola pacato diffunderet aemula ponto
80Temperie verisque opibus foecunda benigni:
Seque repentinis fluviorum spectat in undis);
Tum nova suspendis rutilanti sydera mundo
Anguesque volucresque et Pleadas Atlanteas,
Utque pruinosis lunares noctibus axes,
85Portantem Aurorae praeponis lumina Solem,
Solem sydereae moderantem frena choreae,
Obliquumque iubes currus agitare per orbem;
Tum liquidum mutis foecundas piscibus aequor
Aeriumque leves spargis per inane volucres,
90Tum latas replere iubes animalia sylvas
Deque solo genus humanum producis inerti
Et mentem inspiras melioris origine formae,
Cui quicquid mare, quicquid habent sola subiicis ipsa,
Exutosque olim terrenae pondera molis
95Rursus in antiquam patriam das posse reverti,
Unde hominum curas tot despectemus inanes
Incertasque vices rerum metuendaque fata
Et quanta mortale genus nox occupet umbra.
Salve, sancte parens, vere pater optime rerum,
100Vere opifex, terraeque mala compage gravatos
Dum data vincla nefas dirumpere carceris atri,
Eripe tot pelagi iactatos tristibus undis,
Tot caecis pressos tenebris, pater; exue vota
Impia; nil vanum, nil admiremur inane,
105Antiquae memores patriae; et quem corporis aegri
Non licet, ingenii quaeramus lumine puro.


2. Palladi

Te te, suprema maximi proles Iovis,
Innupta Pallas, invoco,
Hastae potentem nobilis viraginem,
Quam Phorcis asperat ferox,
5Cum multilingue sibilis quassans caput
Procul profanos submovet.
O sola rerum, o lucidi domina aetheris,
O coelitum sanctum decus:
Huc huc duelli, pacis huc ades potens,
10Seu te tyrannicum solum et
Vicina templa rupibus Telonicis
Seu fertilis Nilus tenet,
Sive alta Itoni saxa sive argenteis
Vorticibus Inachus pater,
15Sive in remotis optimi regnis patris,
Dignata mortales parum,
Aevum beata ducis et nutu omnia
Heres paterna temperas:
Quo non Metus, non inquies penetrat Dolor
20Dubiisve Senium gressibus
Aut sydus anni noxium aut Auster gravis
Morbis domesticis sinum,
Sed cuncta vere germinant semper novo
Vicis malignae nescia,
25Et nunc fluentis irrigantur lacteis
Nunc melle passim Hymetio.
At ipsa curru flammeo septemiugo,
Ter auream quassans comam,
Longum citatas huc et huc agis rotas
30Ausis tremenda masculis:
Subsidit aether ipse, contremit fretum,
Emota respondent sola.
At, quae trecentae virginis stipant latus
Olea revinctae candida,
35Pars haeret uno fixa in obtutu deae,
Tam forti ab ore pendula,
Aliae aut recenti lilio aut spargunt rosis,
Quod quaeque potis est conferens.
Has pater Homerus inter atque Orpheus pater,
40Uterque plectro adamantino,
Partum Chariclus subsecuti nobilem,
Laudes heriles concinunt:
Ut sola patris vertice ex ipso edita,
Hominumque origo et coelitum,
45Prima et nefandos aggeres disieceris
Audax paternis ignibus,
Ipsumque fratrum maxime Enceladum trucem,
Non ante equestris cognita,
Stagnis profundi Tartari demiseris,
50Mirante monstrum patruo;
Prima inquietis gentibus certas domos
Stabilemque dederis patriam,
Prima arce, prima moenibus ditaveris,
Prima optimis tot artibus.
55Tu sancta prima iura, tu legem invenis,
Commenta vim dignam malis,
Tu prima mentes compari nectis iugo,
Tu propria tribuis pignora,
Tu celsa raptos tollis ad templa aetheris,
60Tu patriam antiquam doces
Coelumque patrem maximum rerum omnium
Curis caducis subiicis.
Salve, beati lucidum germen patris,
Vere Phaneta splendide,
65Eadem virago, mas eadem, eadem furor,
Sapientiaque eadem et quies,
Animisque nostris ades et atra nubila
Discute tua immensa face.


3. Amori

Alme coelestum genitor potensque
Aetheris lati volucer Cupido,
Splendidum sydus geminaeque duplex
Gloria matris,
5Quem modo insanis agitata ventis
Stagna delectant mediisque in undis
Improbus Phorci nimia puellas
Lampade aduris,
Nunc ab extremo peragrans Eoo
10Ultimas Gades Lybiamque et Arcton
Dulcibus rixis et amico amaro
Pectora versas,
Saepe magnorum medius deorum
Aethera immensumque tenes Olympum,
15Hic ubi missa superos sagitta
Flectis et ipsum
Arbitrum rerum dominumque patrem,
Cuius auditum procul omnis horret
Coelitum pubes, procul omnis horret
20Machina nomen.
Quid, quod et novas Chaos in figuras
Digeris primus docilemque rerum
Mutuis nectis seriem catenis
Pace rebelli?
25Quid, quod, antiqua superata Anance,
Suscipis mundum placidum regendum?
Quid, quod et leges et habenda iura
Figis inermis,
Quod peregrinas animas caducae
30Devocas massae populumque inertem
Edoces terris hominum salubres
Iungere coetus,
Quod pias magnum per inane mentes
Aureae sistis gremio parentis,
35Gratiarum inter comites choreas
Servaque fata?
O quies magnae reparatioque
Grata naturae columenque rerum,
O adoratum mihi rite primis
40Numen ab annis:
Huc ades tandem, puer o beate,
Dexter, et caecos miseratus aegri
Pectoris motus, agedum, profanis
Exime curis.


4. Coelitibus

Audi, beatum sancta coelitum cohors,
Quae templa Olympi possides
Stabileque in aevum lucidas ambis Iovis
Rota domos novemplici
5(Rutilis verenda vultibus, rutilis genis,
Comaque rutila et vestibus,
Tereti diurnae lampados qualis face
Nubes coruscat obvia
Aut cum, cubile frigidum linquens, diem
10Aurora sub novum rubet,
Quotiens reductis excitat laboribus
Mortalium aegra pectora,
Quae dulcis olim presserat somno quies
Curis soluta edacibus);
15Audi, beata imago Pallados bonae,
Templum beatum Pallados,
Cuius secuta qua licet vestigia,
Sequentibus ducem exhibes
Nostrisque vinclis libera atque onere gravi,
20Quo premimur infirmum genus,
Supra malignae servitutis terminos
Coeli pererras ardua,
Utcunque constans firmitate mascula,
Cedente nunquam pectore:
25Et nunc labores et caduca protinus
Sceptra miserata gentium,
Modo labantis sustines Atlantico
Gravia ruinae pondera;
Nunc mille inertes excitas mysteriis,
30Ignara livoris mali,
Caecoque mentes involutas carcere
Nota profani submoves;
Iam tum procellis debitam furentibus
Benigna sublevans ratem,
35Mediisque nimbis et freti fragoribus
Arcton serenas candidam.
Verum huc, beata coelitum, huc ades, virum
Sanctissima expiatio,
Tuaque fotos optima tandem face
40In mystica coopta tua.


5. Aeternitati

Ipsa mihi vocem atque adamantina suffice plectra,
Dum caneris, propiorque ausis ingentibus adsis,
Immensi regina aevi, quae lucida templa
Aetheris augustosque tenes, augusta, recessus,
5Pace tua late pollens teque ipsa beata,
Quam pariter flavos crines intonsa Iuventa
Ambit et indomitum nitens Virtus pede aeneo,
Altera divinis epulis assistere mensae
Purpureaque manu iuvenile infundere nectar,
10Haec largas defendere opes et pectore firmo
Tutari melior fixos in saecula fines
Hostilesque minas regno propellere herili;
Pone tamen, quamvis longo, pone, intervallo,
Omniferens Natura subit curvaque verendus
15Falce senex spatiisque breves aequalibus Horae
Atque idem totiens Annus remeansque meansque,
Lubrica servato relegens vestigia gressu.
Ipsa autem, divum circumstipante caterva,
Regales illusa sinus auro atque argento,
20Celsa sedes solioque alte subnixa perenni
Das leges et iura polo coelestiaque aegris
Dividis et certa firmas aeterna quiete,
Aerumnis privata malis, privata periclis.
Tum senium totis excludis provida regnis
25Perpetuoque adamante ligas fugientia saecla,
Amfractus aevi varios venturaque lapsis
Intermixta legens praesenti inclusa fideli,
Diversosque dies obtutu colligis uno:
Ipsa eadem pars, totum eadem; sine fine, sine ortu,
30Tota ortus finisque aeque; discrimine nullo
Tota teres, nullaque tui non consona parte.
Salve, magna parens late radiantis Olympi,
Magna deum, precibusque piis non dura rogari,
Aspice nos (hoc tantum!) et, si haud indigna precamur
35Coelestique olim sancta de stirpe creati,
Adsis, o, propior, cognatoque adiice coelo.


6. Baccho

Agedum, canite patrem, Thespiades, mihi Bromium,
Sobolem igneam Iovis, quem peperit bona Semele
Puerum coma praesignem et radiantibus oculis.
Euoe! sonant furenti mihi pectora rabie
5Nimioque deo plenus concutitur gravis animus.
Euoe! date cymbalum huc, huc date cornua querula,
Cingat virentem mihi taenia viperea comam,
Comam diffusam animis Aeoliis hederigeram,
Quam hinc mille secutae atque illinc trepidante pede sacro,
10Ululent citatis Edonides usque tripudiis
Valido sub thyrso iacientes vi capita fera,
Euoe! sessore pandi geminante quadrupedis.
At ipse vagus, anhelans, animo duce nimio,
Totus nova plenus mente, per avia nemora
15Orgia praecedam acutis celebrans ululatibus,
Orgia verendis arcana recondita calathis,
Penitus quae sanctis frustra captes sine initiis,
Novies perpessus sacra Castalidos vada vitreae.
Iam iam citatis terrae reboant sola pedibus
20Oculisque negat medium nubes pulverea diem,
Gregibus cinctutis euantum deproperantibus:
Fugiunt deserta turbatae per nemora ferae,
Regio volucres nec sustinet aetheria suas.
Euoe! impotenti thyrso gravis, alme Dionyse,
25Martie, bicornis, rex, omnipotens, femorigena,
Mystice, Thioneu, ultor, solivage, Euie, satyre,
Genitor deorum idem atque idem germen amabile,
Nyctelie, multiformis, hymeneie, nomie,
Gemine, hospitalis, Liber, pater optime maxime:
30Domitus quem Ganges, quem gemmea marmora pelagi
Sensere primi, cui cessit terrigena cohors
Rhoetusque Mimasque, qui Penthea, qui male nimium
Adigis Lycurgum tandem sua pendere scelera
Ausosque deum in tenero nautas fallere puero.
35Nam, quid corymbis surgentia stamina subitis
Dominasque dicam nequicquam denique trepidas
Sceleri quaerentes per noctis opaca latibula?
Quid, sera licet, non neglecta piacula Acrisii?
Tu, sancte, flectis amnes truculentaque maria,
40Ruptisque rotas decurrentia Chia lapidibus,
Tu mella primus nova colligis ilice sterili,
Tibi vomer uncus debet, tibi spicifera Ceres,
Tibi iura, tibi urbes, tibi mens bona nescia sceleris,
Tibi impotentis male perpetiens animus heri,
45Tu robur consilio addis, tu numina supero
Reperis Olympo primus, tibi sancta Mimallonum
Cohors insomni lustrant gelidam pede Rhodopen,
Nimio divulsos raptantes impete vitulos,
Tibi mille vatum praecordia sortilega fremunt,
50Tibi ager viret almus, tu florea prata tepentibus
Zephyris coloras, tu dissona seminia ligas,
Tu saecla mundo semper fugientia reparas
Longa iuventa, tu libras pondera machinae
Medioque terram suspendis in aere stabilem,
55Per te remota coeli procul ardua colimus,
Nimio diffusi praecordia nectare gravia,
Tu das deorum sanctis accumbere dapibus.
Salve, benigne lychnita, deum et pater hominum,
Animoque dexter tua mystica rite colentibus
60Adsis, tuis non sine amoribus et Themide bona,
Themide nympharum stipata Coricidum choris.

1 Michaelis Tarchaniotae Marulli Constantinopolitani | hymnorum naturalium liber primus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: