Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Postquam facta lues hostis, spoliataque rura
In proprias sedes remeat Perusinus et urbem;
Ipsorumque ducem secum, qui tanta peregit,
Assotiant equites, talis dum redditur horis.
5At non obliti que et quot Castellia turba
Gessit apud Clasium, ne ab alto corde repellunt
Incursus belli; sed mox misere per urbem
Clasica, moxque iubent mavortia signa parari,
Ac Griphos exire datos inimica per arva.
10Confestim, letisque animis exitur, et horam
Hostilem acgressi flammis ac ignibus atris,
Peride iussu, qui dux et rector in illis;
Sic quibus affatur: -Mundo non gloria maior
Quam superare hostem qui ledere sedulus ivit,
15Offenditque diu, nec ledere destitit usquam;
Et quem non piguit insultus atque furoris,
Aut scelerum que corde premit letaliter ille.
Sic nos non pigeat sevis occurrere turbis,
Hostibus et priscis, horumque invadere castra,
20Ac fragiles horum vires et inania signa.
Gloria tanta hodie vobis est parta profecto:
Huic Bonbarono vos civi credite vestro.
Ipse aliquid novi, si non ego sydere fallor
Inspecto: dedit Ille super qui cuncta coercet,
25Syderibus mostrare viam qua victa pateret.
Nocte ac in sompnis exacta singula vidi;
Audivi et vocem dum me sopor inde teneret,
Arriperetque artus languentes undique nostros.
Ex iussu tali, vidi quod Gripho volabat
30Orifer, expansis alis, urbemque ruebat,
Et turres cunctasque domos, eiusque fluenta
Sanguine fedabat. Hic pendent somnia nostra.
Vos Gripho ille estis, urbs illi et menia versa.
Maturetis iter, et, equis sua tradite lora
35Inter funestas aties, que rupe morantur
Tibris, ubi campo nigro Castellica signa:
Accellerate simul pedites, ut tradita palma
Que debenda fuit, braviique feratis honorem,
Ut nos perpetuo felices orbe vocemur.-
40Non tam finierat, cito, quam prius inde per hostes
Irruerat. Perusina cohors, astilibus actis
Intra viscereos armos, armataque castra,
Ferrea per totum iuvenumque milia multa.
O sua quam multum probitas temeraria nota!
45Audaces quandoque iuvat, quandoque relinquid
Alea fatorum: fortuna volubilis extat,
Ac incerta magis quam perflans ectheris aura,
Quam sit et unda maris: nihil est incertius illa.
Ergo qui regnat, videat ne decidat usus
50Fascibus et pompis: cito labitur, atque sub uno
Momento linquit quecumque peregit in evo.
Accidit id simile calidis puerilibus annis.
Hos dedit in preceps; hos locto audatia traxit.
Avulsa cervice labant, ac flumine versi
55Sunt alii: nullus cedit nisi sautius arvis.
Quisque furens Perusinus adest qua maxima turba
Ingentur, qua rector adest Castellius obstans;
In populum populusque agitur, bacchatus ut esset;
Martifer omnis ibi precurrit, et inde cruentat
60Vultus quisque sibi; miscentur et omnia campo.
Hic furor, hicve fragor armorum, plagaque magna
Castello invehitur; declinant agmina vasto
Anfractu campis, fugiuntque ad menia fusi
Vulneribus crebris, et claudunt undique portas.
65Strages et cedes usque ad vallamina lata
Murorum, ac urbis et vir immissa ruine;
Urbs et capcta die fuit isto, fusaque tota,
Ni iam Romulidum pietas preclara fuisset:
Illa miserta eius, misereque venit ad ima
70Acta hodie, que numquam aderit sine mente pudoris.
Set post tantorum reditum, cladesque peractas,
Insurgunt partes extemplo partibus urbis;
Inque vicem currunt armatis vultibus omnes,
Commiscentque manus manibus, sevaque phalange
75Atque bipenne fera, media venere platea.
Parte una, congesta patet populosa corona;
Ex alia desevit eques, clamorque levatur
Istic inmensus, qualis furor esse solebat
Romanus cum bella parat civilia civis.
80Talis et ecce furor: sed pars expellitur una,
Miles in arma cadens, populo superante furore.
Semper ubique potens populus dominabitur urbi,
Dum non corruptus neque sit divisus ab ullo.
Omne quod est unum, semper durabile constat,
85Ac stabili gaudere statu datur omnibus unum:
Sed funesta solet divisio cuncta.
Urbs omnis divisa ruet, dispersaque stabit:
In se divisum regnum quodcumque peribit.
Hoc ita scisma tulit, sed pax invencta sub illis
90Motibus insanis: reddunt in castra Quirites
Eiecti patria, cum sceptra teneret in urbe
Ugolinus. Ea postquam concordia facta,
Unanimes factique omnes, nituntur in hostes
Ire suos, qua dirus erat, tentoria fingens,
95Aretinus atrox, ubi Castilionica castra
Obsidet, atque premit gladiis et agonibus arcet.
Qui cum Fulginea ac Eugubina longe
Agmina vidisset, simul et Castellia secum,
Atque Tudertinos, sumpserunt arma minantes.
100Cursibus illorum sed ubi Grifonica cernunt
Irradiare agris vexilla, spicula tersa,
Sole repercussos clipeos, galeasque micantes,
Nudatosque enses, faustu maiore frementes,
Horribiles aties retro magis omnibus illis:-
105Hi non sunt primis similes venientibus hostes
(Dicunt); et quanto ueniunt ardore furorum!
Vere non metuunt; fert hos audacia Rome
Sanguis; et insignis, antiquus, proditus Urbis
Cesaribus claris, genitusque parentibus inde,
110Dux in eis: ideo sua tanta superbia crevit.
Tescius hoc memorat prostratus, fusus et undis
Ille suis, plangitque arces gens effera missas
In planum; deplorat aquis torrentibus altis
Hic Clasius, Tiber atque dolet supremus ab urbe.
115Quid miseri facimus? numquid moriemur ut illi?
Que mora nos tenuit? Gazas linquamus et arva.
Gaze habeunt veniuntque suis fatalibus horis:
Est fortuna potens deperdita reddere cuncta:
Vivere suffitiat nobis dum fata dederunt:
120Est donum celeste datum cognoscere uitam.-
Vix hec dum referunt, cuncti tentoria linquunt:
Omne quod ad victum spectat, toracis amictus,
Loriceque sinunt; falleras, terreque iacentes
Dispitiunt equites, ac arma gravantia vulgus
125Proiicit; et uestes remanent, diversaque vasa,
Ornamenta sua, sua multa decentia campis.
Magis vult ignosci quam nosci dives ibique;
Divitiasque addit sylvis ac reicit illas.
Nullus in angustiis raro cognoscitur illis:
130Felix ille fuit concius qui rura reliquid,
Castriferosque locos, et ad urbis menia vertit.
Insequitur quecumque hostem, profugasque choortes
Romulides, mandatque neci quoscumque repertos.
Ventum est ad sedes Ulmis, que nomine Sancte
135Emicuit Flore, plantaque fronduit arbor,
Vix duo que distant per milia menibus urbis;
Illius et cultu cuius solepnnia festo,
Electaque die fiebant ludrica multa:
Ad quam sepe aties externis venerat horis
140Pugnandi causa, sed nondum moveri hebat.
Ulmus ibi post bella tamen que gesserat hostis,
In quibus occubuit letali vulnere pulsus,
Est primum gavisa arbor cognomine Flore.
Hic, quam succidi iussit Perusinica turba,
145Despectu amici, non hac contempla remansit,
Usque sed ad portas properavit bellica, pilum
Infigens aste, frangensque astilia plura.
Illic nullo potens, illic et filius eius,
Cui fortis nomen, comitati nomina cursu
150Limphato per castra ruunt, et fracta relinquunt.
Hiis, Tribalde, tuis sic es gavisus in hoste
Expulso campis, et adhuc sudantibus armis,
Illic atque putat graviora tulixe: sed aer
Nubibus obtusus, nebuleque per arva cadentes
155Obtenebrant visus, atiesque lumina fuscant,
Sic ut vix videant semet; uoluitque iuvare
Oppressos fortuna suos nequaque perirent,
Parte sua didicitque modum reperire salutis.
Nec ubi dispectos ibi consolidare medelis
160Phas fuit, atque pium miseris labentibus evi
Auxilio quocumque modo succurrere lapsis.
Non Deus ex toto perdit mortalia culpis:
Parcit et expectat, et consolamina mittit.
Sic fortuna facit plerumque in casibus altis;
165Et sic victor agit, ac inquid: -Si deus hostis
Aut fortuna iuvat hiis, quis contrarius ibit?
Adiutor quorum Deus est hiis nemo nocebit.
Ledere non obstis poterit quem fata iuvabunt:
His quos ipse Deus inuit, fortuna pepercit.
170Sub iuga nostra hodie gens isset hostica tota:
Hostibus est ergo parcendum. Vertite signa:
Indomitis domitemus eos qui dampna tulerunt:
Quas meruit penas importet quilibet hostis:
Ut gessit, ceu culpa fuit, sic pena ferenda.
175Accedant equites primum, peditesque sequantur,
Ut quicumque suam mercedem deferat equam.
Sic et bellifero partitur quicquid in agro
Invenctum est illis: sed qui maiora tulere,
Hii maiora ferant; et quos cognovimus armis
180Prepugnasse aliis, nostra non mente recedunt.
Iuditium rectum est cum quis deliberat actus:
Libravi quicquid gesserunt agmina campis.
Prevideant ergo populi, cum bella subintrant,
Quid gesturi assint, et que sint prelia martis.
185Dedecus atque decus in cunctis esse notatur.
Castellum noscat Perusinus debita iura
Esse remissa sibi: scias, Eugubinus, et illa
Facta sibi metitis compensis marte sub isto,
Ut regnum teneant pro libertate, nec ultra
190Astricti nobis iurent, neque si qua potestas
Liminibus Sancti Laurentii tendat ob ista.-
Contenti grates solvunt, et debita spondent
Ad maiora satis, ubi sors et tempora prestent.
Dividit, ac aliis ac vultu novit agentes,
195Obstantesque sibi: novit quoque marte remissos,
Expellitque illos indignos martis honore.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: