Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Nicolao Michelozio

A Gallis Italos frustra natura secavit,
Per saevas Alpes nam patefacta via est,
Quas igni et ferro tandem confregit aceto
Hannibal edomitas viribus Herculeis.
5His nulli similes montes, non Caucasus horrens,
Non, qui verticibus sidera tangit, Atlas.
Praecipites valles et saxa minantia coelo
Fluminaque et nigros per loca summa lacus
Perpetuasque nives nebulasque et murmura cernens
10Ventorum Stygias crederet esse domos.
Hac me facundi. Donati copia ducit,
Quo duce Tartareas vadere per tenebras
Et possem rapidis corpus committere flammis
Et Getulas, inter tuto habitare feras.
15Vix tamen hoc patior coelum, vix horrida ventis
Frigora; tris languent corpora nostra dies.
Quod si, contigerit, me ut Gallica terra recondat,
Hoc teneat scriptum carmen ut urna, velim:
Gallorum ad regem, non parva negotia missum
20Donatum comitans Fontius interiit.
Sin redeo incolumis Christi genitricis ad aram,
Procumbam nudis et capite et pedibus
Cereaque incendam nostra sub imagine, cuius
Talis in extremo margine versus erit:
25Quod media saevas bruma pertransiit, Alpes
Et redit in patriam, Fontius hanc posuit.
Interea ad servos festis contende diebus,
Accende et pro me cerea parva decem.
Magna dabunt alii, quis maior copia rerum est:
30Non minor est magnis mens bona muneribus.
Nec le praetereat larga donare salute
Cenninium uostrum, Calvulum et Antonium,
Cui, quantum fortuna potens naturaque ademit
Corporis et formae, contulit ingenii,
35Et nostros Medices fraternae pignora mentis
Totius Etruriae praesidium et columen,
Saxettum et castos casta cum coniuge natos,
Hunc apud est nostrae maxima pars animae,
Cui dic, Montugia me culta expectet in aede;
40Nil collata valet Gallia Montugio.
Dic Basso, aeternum pergat convertere Homerum,
Ni potius blando carmine laudat Hylan.
Cynthius in primis nostro sit nomine salvus,
Ne cadat ex illo pectore tantus amor.
45Ante licet solitos temnet sol aureus orbes
Lunaque fraternos munera lucis equos
Anteque consuetos invertent flumina cursus,
Destituent coelum sidera, piscis aquas,
Quam vel amor nostri casto de pectore Cynthi
50Vel cadat e nostro Cynthius ingenio.
Hunc igitur, quotiens videas, salvere memento
Et dare vel mediis oscula quadriviis.
Ad summam nostros omnis, Nicolae, saluta,
Plura etenim languor scribere posse vetat.


2. Angelo Politiano

Cum gravius solito premeret Rhamnusia mentem
Accepi versus, Politiane, tuos,
Nostra quibus non sic languescere saecula sensi,
Ut nequeant vates nunc quoque ferre bonos.
5Sed neque tunc valui numeris impendere curam
Musaque carminibus defuit apta meis.
Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis
Arbitrio possum pandere vela meo.
Scribo tamen: Ne me Lethaei ad fluminis undam
10Immemorem factum crederes esse tui,
Sive soporifera contactum tempora virga
Mercurii somno continuante putes.
Quanvis polliceor cariturum piscibus aequor
Et coelum stellis omnibus ante suis,
15Quam tuus e nostris discesserit ossibus ignis
Eque abeat nostro pectore cura tui
Sed quia non canerem turbatis carmina rebus
Marsilii cultis, auribus apta legi,
Cui quondam memini nostrum placuisse libellum,
20Aurea qui Medicum limina sancta colit.
Si tibi pro multis rescribo pauca vicissim,
Da veniam nostri gloria, Basse, chori
Et pariter nostras animo complectere flammas,
Maxima pars animi, Politiane, mei.


3. saturnalia ad Laurentium Medicen

Turpe est Saturni non festa luce madere,
Iste dies nobis aurea saecla refert.
Adde puer talos et in urnam coniice sortes,
Adde merum et large ligna repone foco.
5Num cernis domini servis cuncta ministrent
Perque domos currant munera perque vias?
Iuppiter insano regnandi caecus amore
Impius in veterem cum tulit arma patrem,
Crudelis fugiens vati crudelia bella,
10Saturnus magnam venit in Hesperiam
Instituitque rudes homines non more ferarum
Vivere, sed posuit moenia, iura dedit.
Omnia tunc illo stabant communia rege,
Non erat impositus, qui secat arva, lapis.
15Nec faber in saevos ferrum converterat enses,
Nec mare caeruleum spreverat ulla ratis.
Hinc vitae illius non immemor annua sacra
Saturno instituit Romula posteritas.
At tu, sancte senex, hodie coelumque relinque,
20Huc ades et sedes vise benigne novas.
Sed mitis placidusque veni qualemque Decembri
Mense decet ludos concelebrare tuos.
Florentemque urbem, Syllanae moenia gentis
Aeternum serva cum populo et patribus
25Saxettumque meum tota cum prole secundes
Donatumque, decus stirpis Aciaroleae;
Laurentum ante omnes Medico de sanguine Cosmi
Doctorumque decus praesidiumque virum.
Omnibus et crescat soboles, quae gesta parentum
30Vincat, nec priscis gaudeat in titulis.
Annuit, intonuit laevum thalamusque refulsit
Gestiit et paries adveniente deo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: