Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Anxia responso, genetrix in tecta redibat,
Multa movens animo; nec enim sententia natae
Visa satis legi priscisque accommoda patrum
Ritibus: in vacuos etenim partuque carentes
5Expertesque toros sobolis Superosque Deumque
Irasci tunc fama fuit; dirumque minari
Supplicium in steriles uteros. Multo ante maritum,
Non aliam ob causam, passum convicia norat
Summotumque procul templo, spectantibus ipsis
10Civibus, et tristem casum miserantibus ultro.
Namque vir ardentes votum positurus ad aras
Ante habitam prolem, dum se in secreta tulisset
Templa, sacerdotum strepitu discedere sacro
Ex adyto iussus fuerat, turpemque repulsam
15Passus; et hoc patriam fugiens ob dedecus urbem,
Rus coluit pluresque latens inglorius annos
Duxerat in luctu tristem sine coniuge vitam;
Sicut, ubi, amisso thalami consorte, per agros
Sola volat turtur, nitidis neque potat in undis,
20Ne comitis prisci tristetur imagine visa:
Nec viridi posthac fertur considere trunco.
Sed miseram divina senis clementia sortem
Prospiciens Annaeque preces et dona gementis,
Misit ab aetheria volucrem regione ministrum
25Qui dedit haec mandata viro. "Tua tecta revise,
Consortem solare aegram maestosque Penates.
Anna tibi laetos partus prolemque datura est
Femineam: magno sanctae dabis omine natae
Fatidicum ductumque maris de sidere nomen
30Et Mariam dices". Annae mandata minister
Attulit haec eadem; mirantique insuper addit
Hos monitus. "Limen notae pete concita portae
Qua tibi rus itur sacris hic mane peractis
Obvius occurret coniux". Gressu illa citato
35Venit ad urbanae quae dicitur Aurea portae
Limen, et offendit redeuntem rure maritum.
Illic, suscepti hospitio communis amici,
Amplexu, longisque una sermonibus illam
Consumpsere diem; et certi de prole futura
40Mane suos petiere lares. Gavisa reversum
Tota domus largo dominum suscepit honore.
Haec igitur maesto volvens sub pectore, mater
Aegra fatigabat tacitis praecordia curis,
Et gradiens tali secum sermone locuta est:
45- O curae: o vani pro posteritate labores!
O dolor, o pietas infortunata parentum;
O studium infelix! Ubi res et tempus, et ipsa
Viscera, et exhaustas in sollicitudine mentes
Trivimus! Ut canis caput aspersere dolores,
50Linquimur: immemores demens incuria natos
Separat a nobis. Meritorum oblita propago,
Non aequat curas et non respondet amori.
Sed quid te frustra miseram coquis Annam? Quod ipsi
Fecimus, hoc patimur; patres ut amavimus ipsi,
55Sic nostrum nos semen amat; taxamur eodem
Iudicio. Sic fata ferunt; suspiria perdis.
Iste modus rerum mundi productus ab ortu
Transmeat ad gentem per saecula nostra futuram.
Singultire potes; turgentia lumina fletu
60Exhaurire licet, sed ferrea fata movere
Non potes; aerei pellant sine carbasa venti:
Quod dederit fortuna libens amplectere litus.
Forsitan utilius quod tu tibi consulet aura.
Conquestum Davida diu pueroque iacenti
65Produci petiisse dies, avertere mortem
Non valuisse ferunt; audit Deus omnia, praestat
Optima. Mortales audent orare, quod optant.
Opprime succensum studiis melioribus ignem,
Nec sine supremas animi dolor occupet arces.
70Talibus, ut fama est, curis dementia quosdam
Cepit et in saltus atque in deserta ferarum
Lustra tulit. Pater Aiacem narrare solebat
Insanum mactasse pecus, dum quaereret hostem.
Et furias idem memini recitabat Orestis,
75Quem comes ad Scythicae vexit delubra Dianae.
Magna quidem, credo, quotiens pugnatur in agris
Adversaeque volant acies, in proelia surgit
Tempestas; sed mens etiam cum nocte dieque
Sollicitis agitur stimulis, qui in pectore magnos
80Extollunt strepitus, et grandi corda pavore
Concutit: et recte tetrici dixere parentes
Quattuor adversis miscentur ut aequora ventis
Eoo Zephyro Libyco gelidoque Aquilone,
Sic totidem nostras ingenti turbine mentes
85Subverti furiis pectusque in proelia mitti.
Spes levat arrectos metus alto a vertice fluctus
Deicit. Hinc animum pulsat furibunda voluptas:
Inde dolor. Fluctus ceu fracti fluctibus altum
Clamorem ingeminat: piceis abscondita nymbis
90Nec radios fundit ratio nec vela gubernat.
Felices quicumque istis a Syrtibus altam
Visuri pacem loca sunt in tuta recepti!
Nam neque mens ullam secus est habitura quietem,
Nec laetos sensura dies nec dulcia saecla.
95Propterea quid te miseram coquis, Anna? dolores
Et tristem dedisce metum: natura repugnat
Moribus his. Monstrare viae compendia possunt
Languentes gelidique senes: at scandere montem
Sole sub ardenti viridis male sustinet aetas.
100De virtute loqui minimum, virtutibus uti,
Hoc Sansonis opus: tamen assuetudine longa
Assiduique operis tractu formatur et in se
Virtutem natura trahit: praeludia multa
Egregias artes pariunt. In pace togaque
105Bella diu miles discit: mox obviat hosti
Impiger et firmum parat ad certamina pectus.
Saepius a placitis mens est arcenda diuque
Servitio duranda gravi: nam prona sequaxque
In peiora ruit, nisi lora retraxerit usus;
110Ast, ubi iam legis patiens assuetaque vinclis
Sessori parere potest, quo iusserit ibit.
Tunc, ubi tempus erit, casu cum tristis acerbo
Sors aderit feret aequales rationis habenas.
Ante negat, velut indomita cervice iuvencus,
115Aut velocis equi soboles animosa, priusquam
Imposito scierit gressum glomerare magistro.
Ars, ubi possessam mentem complexa subegit,
Quo virtus, quo sancta vocant oracula vertet.
Nam neque tunc labor est duros tolerare labores.
120Quid si nata virum refugit? si nulla nepotum
Posteritas? quid nostra iuvant post fata nepotes?
Iustitiam coluisse sat est. Nullius egebis
Subsidio defuncta, pios si vixeris annos.
Saepius in natis saevum pater educat hostem
125Cumque suo ignorans interfectore iocatur.
Saepe sibi lacrimas sperant dum gaudia matres
Atque suae pascunt ventura opprobria genti.
Propterea vanos hominum nova fabula mores
Exprimit: hoc pelagus Galilaea quod abluit arva
130Extimuisse ferunt olim, cum vidit in orbes
Nubila convolvi: volitare per aera montes
Credidit; at, postquam largus de nubibus imber
Depluit, unde prius damnum interitumque timebat,
Incrementa tulit, fusa procul aequoris unda.
135Fallitur in dubiis hominum sollertia rebus,
Corda nec eventus capiunt humana futuros.
Id quoque non nunquam mentes solatur amaras
Quod durare nihil patitur fortuna vicesque
Mobilis alternat ventoque simillima proram
140Nunc premit, a puppi placida modo murmurat aura.
Forsan et hos luctus minus importuna sequentur
Tempora: felices iterum Deus afferet annos -.
Talia volventi parvae iam Nazareth arces
Apparent: nigro rutilans surgebat ab ortu
145Vesper et ingenti Phoebum demiserat umbra
Carmeli sublimis apex: in moenia mater
Nazareth et fessis intrat sua limina plantis.
Ut pater accepit carae nova nuntia natae,
In maerore diu iacuit curisque sepultus
150Impexi capitis canos squalere situmque
Ducere et a mento tristem concrescere barbam
Sustinuit, nec enim potuit cohibere querelas,
Parcere nec lacrimis, nec dissimulare dolorem.
Crebra diu maestum traxit suspiria pectus
155Et iacuit ceu truncus iners et inutilis arbor
Frondibus amissis sine terrae fertilis imbre.
Res tandem prolata palam pervenit ad ipsas
Sacrorum et templi doctas antistitis aures,
Quem penes arbitrium nodos aperire latentes
160Iuris et obscuros legum dissolvere casus.
Ipsius imperiis altam conscendit in arcem
Concilium. Venere senes aenigmata legum
Rimari soliti et dubiis responsa parati
Reddere. Iamque ultro multum citroque locuti,
165Cum certi nihil afferrent iamque humida noctis
Tempora suaderent sacros dimittere patres,
Quaerendum quae sit caeli sententia tandem
Communi sanxere prece et solemnia templo
Sacra dari et dubiis orari numina rebus.
170Atque ita sedato res est certamine visa
Iudice digna Deo, quando est non reddere magnum
Vota nefas, violare piam res impia legem.
Interea sumptis divorum nuntius alis
Parthenicen adiens, placidis ita vocibus infit:
175"Nympha, puellarum caelo gratissima, salve:
Cuius apud Superos iampridem cognita virtus
Floret et in nostros crescit ventura Penates.
Ne trepida: tua vota Pater firmavit et auxit:
Nulla tuum Venus est umquam visura cubile:
180Virginitas aeterna tibi concessa, volente
Consessu toto Superum. Tibi gloria Vestae
Et Triviae debetur honos: invicta sequentur
Virginei tua signa chori, quos more Dianae
Nunc pede, nunc iaculo, nunc exercebis et arcu.
185Ursula, virgineae dux et regina cohortis,
Hoc explebit opus tandemque in sidera magnum
Agmen aget, celebrem referens ex orbe triumphum.
Tethios occiduae populi litusque Britannum
Et gelidi faciles pugnas gens accola Rheni
190Dulciaque arrecto cernent spectacula vultu.
Laus igitur Te magna manet: rude vulgus et ipsos
Iura sacerdotes non intellecta fatigant.
Et Deus ingratas atra caligine mentes
Tardat et in poenam scelerum deludit inani
195Corda metu. Rident Superi; ceu grandior aevo
Securusque animi iuvenis, si pectora quando
Infantum obscurae trepidant formidine noctis.
Ipse adero: nam veni huius certaminis ergo.
Lex ea quae fieri matres et nubere cogit
200Lata est, cum pauper veniens ad templa senatus
Parvaque plebs humiles sacrum ponebat ad aras.
Postquam magna virum crevit fortuna tribusque
Vix duodena solo capitur, servare pudorem
Et thalamum nescire fuit praestantius: ergo
205Eliades errasse putant? Iam saecula postquam
Expertes Veneris degunt bis quina propinquant:
Hi populis exemplar erant, ne crederet ullus
Esse nefas sincerum esse et dediscere taedas.
Tu tamen es tradenda viro, qui frigidus annis
210Atque tui consors voti custosque pudoris
Non invasor erit. Tacita nos arte movemus
Corda hominum. Non tot fingunt se Protea quondam
Immutasse modis, nec tot variasse figuras,
Quot formis animos hominum mutamus: aguntur
215Quo minime credunt, sed nos in sancta vocamus
Officia: ast alii tractant retinentque vocatos.
Ut quando in levi stat ferrea lamina disco,
Si dextra magneta loces, adamanta sinistra,
Quo veniat nescit dubitatque utrimque vocata
220Cui faveat, cuius magis hortamenta sequatur.
Tu voti secura omnem mihi desere curam.
Ibo et pervigili tractanda remetiar arte".
Vix ea finierat cum fracta nube solutum est
Corpus et in ventos assumpta recessit imago.
225Tempora velatae, tensis ad sidera palmis,
Convenere nurus, pueri, trepidaeque puellae,
Rugosique senes tremulo pia murmura mento
Volvere certabant Superosque movere precando,
Canitie ostensa Divis et vertice nudo.
230Et tremulis circum lucentes ignibus aras
Sancta sacerdotes, albaque in veste ministri
Carmina et insigni celebrabant orgia ritu.
Tertia lux aderat, postquam vulgata per omnem
Concilii concordis erat sententia turbam:
235Iam labor orantes et diffidentia tardos
Reddiderant: segni frigebant pectora motu.
Tum divina preces mens quae non despicit aequas
Ad summum secreta dedit responsa choragum
Sacrorum. Tenues fugit levis ille per auras
240Ingressusque senis nocturna cubicula somnos
Abstulit et tali est aggressus voce paventem:
"Sumere Threicia virgas de fronde tribules
Quemque suam et ferri sumptas in templa iubeto.
Mane revertantur: cuius frondere cacumen
245Videris, illius domino coniunge puellam.
Haec ait et motis abiens evanuit alis.
Mane senex sol ante iubar quam tolleret undis,
Convocat extemplo patres missoque per urbis
Compita perque domos, populum praecone coegit.
250Confluxere omnes: campo plebs densa patenti
Vix capitur. Surdum spatiosa per atria murmur
Confusumque sonat; pede pes, et pectore pectus,
Virque viro premitur, ceu cum collecta theatro
Stabat Roma graves simul auditura tragoedos.
255Conventu senior patrum stipante sacerdos
Exiit et tandem populo divina silenti
Iussa aperit didicitque tribum iussitque solutos
Conubio acciri virgisque in templa relatis
Vota precesque iterant. Magicis componere quidam
260Philtra veneficiis, Circaeaque carmina et herbis
Phasidibus voluere novas inducere frondes.
Horum unus vetitas artes edoctus, ut almum
Intempesta diem tacitis nox abstulit umbris,
Solus in aeriae turris fastigia secum
265Arma togasque ferens sacravit Manibus aram
Sub divo: testis nemo nisi ventus et astra.
Nocturnasque preces iterans praescire volebat
Parthenicesne sibi thalamum sperare liceret.
Ecce per aerios tractus magno agmine ab Arcto
270Spiritus obscuris ad turrim annavigat alis,
Qualis, ubi veniens ad foeda cadavera vultur,
Brachia praecipiti iactat plumosa volatu.
Atque, gradum sistens, nigro sic incipit ore.
"Fare: quid Infernas nocturnis cantibus aures
275Sollicitas? Quaesita dari responsa vetantur.
Aetheriae prohibent animae Numenque Triforme.
Altius abstrusum latet hac in virgine quiddam,
Quod dici scirique nefas: sententia nostros
Circumfert anceps animos sortisque futurae
280Ambigui casus multaque ambage latentes;
Sicut cum modo sol nubes, modo nubila solem
Exsuperant, nunc laetatur, nunc maeret arator
Spemque metumque inter dubius. Ne discere tenta
Quae quoque doctorem fugiunt: communia quaedam
285Fabimur, addentes quae nec didicisse pigebit,
Ne frustra videare deos in vota vocasse;
Quandoquidem te non minimo dignamur amore.
Nos inspectores scelerum sumus orbe futuri
Ultores alio: saevi sunt vincla dracones.
290Tartarus est carcer: sunt verbera, frigus et ignes.
Lux incerta diem spargit per nigra malignam
Tecta: sonant late planctus. Plebem ordine terno
Dividimus. Primo purgati crimine circo,
Poenarum expertes degunt; ea tecta vetustas
295Elysium vocat. Hac vates et longa parentum
Progenies demptis habitant statione duobus.
Hi partus spectare novos dicuntur et arcem
Aetheriam sibi promittunt finemque propinquum
Exsilii mussant. Apud hos de virgine quadam
300Plurimus et multa tectus caligine sermo
Vertitur: hi nec adhuc faciem videre tremendam
Aetherii Regis; sola haec et maxima poena est.
Sedibus his quosdam venturo numina saeclo
Sufficient, quos a nobis nulla auferet aetas.
305Alter habet sontes animas, quibus igneus ardor
Eximit infectum scelus et telluris odorem.
Hae, nisi soletur pax exspectata quiesque,
Vix tormenta ferant: tanto locus aestuat igne.
Tertius infelix hominum genus orbis in amplo
310Carcere convolvit: magis haec discedit ab astris,
Introrsumque fugit regio. Penetralia nostri
Principis hic: altis animae fornacibus ardent
Spe viduae, nullamque audent sperare quietem.
Iuppiter huc multas; multas huc mittit Apollo.
315Mercurius multas, nec non Saturnus, et auctor
Bellorum: Phoebe innumeras et nata Diones.
Pellitur huc quicquid caelum fastidit et hirquis
Dispiciunt Superi obliquis. Sors ultima rerum hic.
Nos veros, quotiens animas magus evocat Orco,
320Illarum assumpta mentimur imagine vultus:
Carminibus, foliis, avibus fumoque ligari
Dicimur et circumductis in pulvere signis.
Sed, veluti plerisque aliis, ita fallitur isto
Mens hominum: veniunt ultro vestraque salute
325Solliciti Manes vobis ventura loquuntur".
Dixit: et alato discessit in aera tergo.
Perculsum trepida iuvenem formidine sortis
Poenituit, secumque putans audita, severos
Carmeli patres adiit (tunc omnis eremi
330Cura fuit penes hos et coelibis otia vitae)
Moribus auxilium fractis habiturus; ut altam
Se tulit in montis requiem silvasque silentes
Per secreta tulit gressum spelaea virumque
Vivendi caeleste genus miratus, amorem
335Imbibit immensum caeli seque ipse perosus,
Incola Carmeli vixit; tandemque, voluto
Tempore, cum magno fidei mysteria Paulo
Edidicit; Mariae primus cum patribus aedem
Vertice Carmeli posuit, sociosque vocatos
340Ad Iordanis aquam lustralibus abluit undis,
Cum Baptista novae iaceret primordia gentis,
Hispidus hirsutae villoso tegmine caprae.
Protographus Lucas Agabum vocat: omnia multo
Ante videns animo fuit interpresque futuri:
345Namque catenarum nodos et ferrea Paulo
Vincula praedixit, longosque per aequora cursus,
Vipereos morsus, Simoniacosque volatus,
Insidiasque suae gentis bellumque sub ipso
Et celebrem palmam venturaque fata Nerone.
350Sed Deus elatas studium cui fallere mentes
Frigentem et casto solitum servire pudori
Elegit de plebe virum, cui cana senectus,
Cui cava sulcantes crispabant tempora rugae.
Mane revertuntur: scrutatique ordine virgas,
355Ut videre senis summum frondere cacumen
(Illud Threiciae de Phyllidis arbore tractum
Vimen erat longaeque nuces in fronde virebant)
Invidit ceciditque animis fraudata iuventus.
Ut quando in somnis aurum se credit avarus
360Invenisse, dolos meditans exsultat inani
Laetitia: mox evigilans sua somnia maestus
Volvit et in tristes abeunt nova gaudia curas.
Ducitur in medium senior; plausuque sonoro
Susceptus iussusque gradu discumbere summo
365Obstupuit; nec enim senio iam fractus Ioseph
Ad tam insperatos animum tollebat honores.
Venerat edicto cupidus parere, relictam
Mens vel ad incudem vel ad aerea signa vocabat.
Et tanta haec fieri de se spectacula numquam
370Crediderat: iuvenes post tam manifesta repulsam
Omnia perpessi demissis frontibus ibant,
Et rerum ignaris tam florida virginis ora
Non bene coniungi gelidae turpique senectae
Murmur erat. Tamen et virgae nova signa virentis
375Maesta per ancipites ducebant pectora curas.
Discessere loco; virgisque abiere relictis.
Interea, matrum longa comitante caterva,
Adduxere nurus insignem in templa puellam,
Cuius ad aspectum, quamquam transcenderet ore
380Omne decus mortale, tamen suppressa libido
Omnis et extincto semper Venus igne quievit,
Ac si ferventem gelidos in Dorida rores
Palladiosque super calcem diffuderis imbres.
Ardua quadruplici surgebant ordine templa
385Porticuum: communis erat pars extima cunctis,
Femineis etiam turbis, quas menstruus humor
Liquerat. Ingrediens igitur diffusa secundo est
Tota cohors circo: miti sacra pronuba nuptae
It comes, accedit comitante vir auspice longum
390Agmen agens: mediam volitans Hymenaeus in aedem
"Iungite, clamavit, felici, sidere dextras
Sanctaque longaevae conectite foedera vitae".
Iamque pio coniuncta seni celebrataque longa
Festa die: dictae laudes et reddita summo
395Vota Patri, laetique omnes in tecta reversi.
Laetior adventu natae generoque sedebat
Canitie compta nitido velatus amictu
Inter utrumque parens manibusque utrimque tenebat
Complexus generum dextra natamque sinistra.
400Ipse etenim, quamquam Mariae sit vitricus, Annae
Vir, tamen ardenti referebat amore parentem
Illectus forma, ingenio, pietate, pudore,
Officio: et sanctos venerans in virgine mores
Multaque conubio super atque recentibus actis
405Commemorans, toti grates solvebat Olympo.
Interdumque iocans et debilis immemor aevi
Iucundos movet ore sales risuque modesto
Solvitur; et, vires animo praebente, ministris
Instat et appositis sterni cenacula mensis
410Ornarique iubet thalamos, et limina multa
Fronde coronari spargique per omnia flores
Atria purpureos: hederis vestire columnas
Virgineaque fores lauro foliisque Minervae
Cedrinas velare trabes spargique recentes
415Sub pedibus violas et hiantia lilia summo
Vertice, quae in tales mater nutriverat usus,
Serpillique comas semper viventis in orbem
Texebant nymphae filoque in serta ligabant
Gramen odoriferum, casias excisaque cultris
420Balsama marmoreis, nardi fragrantis aristas,
Cinnamaque et crines suave spirantis amomi.
Teque, amarante, locant, te, mollis amarace et horti
Quicquid alunt Cilices quicquid Panchaia, quicquid
Idalii saltus. Redolet domus. Omnia plausu
425Laetitiaque sonant; hilaris labor omnia miscet.
Dumque ita fervet opus, sponsi deus ora sopore
Pressit: et irati sub imagine nuntius oris
Visus adesse seni, vultu qui sancta severo
Haec mandata dedit "Teneros tibi iungimus annos
430Non seram ut frustra in venerem tua languida virtus
Ardeat. Amplexus gremiumque in virginis huius
Ire cave iussumque Dei ne sperne monentis."
Paruit et memori servavit somnia mente
Atque cupidineos sensit non amplius ignes.
435Iamque dapes et vina ferunt paterasque coronant.
Discumbunt hilares circum longo ordine mensas
Et fecunda animis celebrant convivia laetis.
Postquam pressa fames et pectora mitis Iacchus
Lenivit curas abigens, frontisque severae
440Triste supercilium, cithara praeludere eburna
Coepit et argutas aptare in carmina voces
Lydius: hic tactis aequabat Ariona nervis,
Orpheaque et clarum Dircaeo Amphiona plectro.
Carmen erat summae dorso fundata Sionis
445Regia, qua quondam Solymi moderamine sceptri
Stirpis Iessaeae princeps exercuit armis
Inclitus et pacis studiis praeclarus: ab illo
Virginis atque viri genus antiquamque trahebat
Progeniem et mixtae numerabat stemmata gentis.
450Addebat Noes fluctus puppimque natantem
Innocuasque rubi flammas; et limina numquam
A foribus seiuncta suis plebique patere
Nescia et unius gressum admittentia regis;
Celantemque deos ficto Labanida vultu
455Velleraque et siccos magni Gedeonis imbres.
Atque uti fiscellam placida gestaverit unda
Nilus et infantis miseratam fata puellam
Et convulsa novas virgulta ferentia frondes.
Adiungebat uti peregrinas aequore cedros
460Compositis ratibus condenda ad tempa vehebant
Sidonii: ut multo paries effulserit auro;
Miratumque gradus hominem, qui clara petebant
Sidera et ingentem divini foederis arcam.
Et quam fatidico populis Balaamus Eois
465Carmine praedixit flammam sidusque futurum.
Sed iam praecipiti Phoebus sub Tartara curru
Ibat: et occiduis Aries sua merserat undis
Vellera et ardenti surgebat Scorpius ore.
Iamque soporiferae tempus dare membra quieti
470Suaserat: at Virgo secreti sola cubilis
Clausa loco curis aperit Caelestibus almum
Pectus et in summum sensim levat aethera mentem;
Unam ad se comitum vocat in penetralia tecti,
Praestantem egregio vultus animique decore.
475Mnemosyne genetrix illi, pater Usus ab ipsa
Caelesti genus arce trahit, nam conditor orbis
Est avus: hanc Grai Sophiam dixere priores.
Nare sagax oculis penetrans cava Tartara et altum
Aethera: nullius linguae, non ullius artis
480Inscia, labe carens, vitiis infesta, pudore
Circumfusa genas et iaspide pectus et auro
Splendida contexto: causas et nomina rerum
Per media ex imis gradiens ad summa Deumque
Et mundi metitur iter. Hac indice, Virgo
485Insomnis ducens taciturnae tempora noctis
Contemplatur uti rerum longaeva propago
Texta sit: unde prior mundi descendit origo;
Et chaos et silvam informem, discretaque formis
Corpora paulatim varias induta figuras
490Vi propria petiisse suis loca viribus apta.
Utque gravem liquido suspenderit aere Terram
Omnipotens opifex duplici cum prolis honore,
Oceanumque suis complexum fluctibus orbem
Fuderit; aetheriis incluserit ignibus auras;
495Utque feris terras: mare piscibus, aera cessit
Alitibus variis ornans animantibus orbem.
Ut vaga perlustret Phoebe duodena frequenter
Sidera fraternum fugiens iter, et modo tractus
Erret ad Austrinos gelidam modo currat ad Arcton.
500Ut procul a Phoebi Venus et Cyllenius igne,
Ne volitent verso referant vestigia gressu.
Phoebus ut obliquo numquam discedat ab orbe,
Atque viam retro gradiens observet eandem
Claraque nocturnis splendoribus imbuat astra.
505Et rubicunda feri quae lex incendia Martis
Volvat et egregium iubar et Iovis ora benigni:
Atque senem pigrum curvata falce minantem.
Ut super octavi radiantia sidera coeli
Certa lege meant et scintillare videntur.
510Altius extollens mentem, curvamina noni
Orbis et aeterno splendentem lumine mundum
Et tenues miratur aquas glacialis Olympi
Ultimaque immensae formata volumina molis.
Lanigeri sublime decus Taurumque nitentem:
515Et Geminos Helenae fratres aversaque Cancri
Sidera quae Aethiopes urunt Indosque Arabesque:
Atque Molorcheum stellata fronte Leonem:
Et iubar Erigones aequataque brachia Librae
Virosamque Nepam videt Haemoniasque Sagittas
520Cornuaque Aegoceri gelidis humentia nymbis
Et liquidos Urnam rores ventosque cientem
Atque Dioneos lucenti tergore Pisces.
Hinc dextra laevaque faces ardore coruscas
Suspicit et caeli claros examinat ignes;
525Pleiades septem, quarum minor una latere
Dicitur et pluvias Hyades pavidamque Capellam;
Post rapidum Leporem Iugulas Procyonque perustum
Morbosamque Canem et Corvum Cratera tenentem.
Inde coronatae rutilans Minoidis astrum
530Et non longa situm post intervalla Sagittae
Sidus et aetheriis errantem tractibus Haedum,
Orpheamque Lyram et flammis lucentibus Aram
Suspiciens, caeli aeternos meditatur honores.
Cursibus alternis mundum ferri atque referri
535Ex Austro in Boream, ex Borea miratur in Austrum,
Et fieri ut gelidam tellus coniecta sub Arcton,
Dum bibit aetherios admoto sole calores,
Mitis et humanae reddatur idonea vitae.
Mens, calefacta Deo sanctisque exercita curis
540Atque laborando vires et robur adepta,
Altius it semperque magis terrena relinquit.
Iam Superis admixta, domos explorat et arcem
Et solium sublime Patris, quod plurima circum
Turba leves animi volitant decimoque sedenti
545Orbe Deo assistunt vigiles et cuncta fideli
Iussa ministerio peragunt versantque rotatu
Sidera perpetuo quidam: mortalia quidam
Facta regunt pressasque gravi sub mole tuentur
Corporis humanas mentes et regna gubernant.
550Omne per hos exercet opus, Pater ipse quieto
Tranquillus sceptro sedet et complectitur orbem.
Virginis hae curae, seseque oblita virumque,
Miscetur Divis caelique palatia lustrat.
Atque toro recubans, summo spatiatur Olympo.
555Interea Virgo, thalami dum sola recessu
Excubat occulto, per longa silentia noctis,
Fatidici vatis, quem ferrea turba gementem
In geminas secuit dentato robore partes,
Codice versato, primum locus ille legenti
560Obvius occurrit, gravidam qui virginis alvum
Praecinit et magni prolem mortale Tonantis
Corpus et humanae subituram incommoda sortis.
- O felix nimium, dixit, quaecumque futura es
Et matres longe ante alias dignissima Virgo:
565Quae paritura Deum fruituraque coelibe lecto
Magna senescenti renovas miracula mundo.
Non ego communi patrum te labe volutam
Crediderim talem, cui dant oracula palmam.
Tu vetus extingues vitium scelerisque reclusa
570Limina concludes: Tu protoplastis acerbam
Ingluviem delebis, agens nova saecla novumque
Foedus et humanum supra genus omne fereris.
Te tua, Te ventura omnis mirabitur aetas.
Et tibi perpetuis ardebunt ignibus arae.
575Oh, mihi, si tantum non est audere superbum,
Conceptus liceatque tuos vultusque tueri!
Dicite, Carmeli qui sancta silentia montis
Incolitis, vates vatumque aeterna propago,
Quos imitans taedas sum dedignata iugales,
580Dicite, quae regio iubar hoc, quae proferet aetas?
Credimus e terris venturam an ab aethere summo
Lapsuram? taline hominum debetur origo? -
Dumque ita, caelesti mentem succensa calore,
In laudes ignara suas prorumpit, Olympo
585Labitur et veniens fulgentes explicat alas
Nuntius et celeri penetrat secreta volatu
Limina. Ad ingressum subitae perterrita lucis
Extulit attonito titubantia lumina vultu;
Et, formam mirata viri, tabescere castum
590Pectus et insidias metuens, pallescere coepit.
Aliger, arguta reserans nova nuntia voce,
"Pone metus - inquit. Superis gratissima Virgo:
Laetus ab aetheria venio tibi nuntius arce
Aeterni iucunda ferens mandata Tonantis.
595Conceptura novos ullo sine semine fetus
Et prolem paritura Dei, materque futura es,
Aetheriae sobolis tactus non passa viriles;
Et Deus ipse Tuam veniens labetur in alvum
Gressibus occultis Tuaque intra viscera corpus
600Ipse sibi formans, post nonae tempora Lunae,
Exiet humanae velatus imagine formae.
Arma ferens pacis venit atque salutifer orbi:
Propterea sanctam dabis attestata salutem
Nomina: in immensum crescet, venturaque magno
605Saecula consensu templis congesta superbis
Dona ferent illi, rutilo qua surgit ab ortu
Lucifer Hesperias et qua declinat in undas,
Qua micat Arctophylax latum qua sustinet orbem
Axis inocciduus, resonans qua nascitur Auster.
610Imperio premet omne genus, telluris et undae
Possessurus opes caelique habiturus honorem
Perpetuum et mundum aequatis recturus habenis.
Sed neque fulgentes auro radiante coronas
Nec Tyrios regum feret ornamenta colores:
615Non illi sublime domus dabit ardua culmen,
Marmora nec tollet subeuntibus alta columnis
Viventi, non Martis opus non aerea tela
Tractabit: rigido non oppida milite cinget,
Nec ruet aerias arces non aequora grandi
620Classe premet, non hinnitus laudabit equorum.
Nec quae bella movent horrenti classica cantu
Ferrea nec mittet captos in vincula reges
Nec populo illustres ducet spectante triumphos.
Scilicet haec homines curant: nos, alta tenentes,
625Qui regimus totum damus haec non quaerimus orbem.
Non Illi humana bellum est cum gente: superbum
Spirituum genus atque procax atroxque, quod ausu
Divinum ingenti iam vulgo usurpat honorem
Impetit: huc belli vires, huc dirigit omne
630Robur; et haec agitur non ferro pugna, sed astu.
Quid fieri maius poterit, quam trudere divos
Sedibus antiquis et avito pellere regno?
Sed gravis humanas premit ignorantia mentes:
Nam quod promittunt venturo oracula Christo,
635Imperium mortale putant vatemque futurum
Terrena tantum ducunt a stirpe Deumque
Esse negant: hinc errorum descendit origo.
His delusa dolis et eisdem ambagibus olim
Perfida posteritas longum sperabit in aevum:
640Speratamque videns non apparere salutem,
Exsiliique moras longi mirata, nec audens
Vera sequi, nugis et spe pascetur inani.
Felices annos et quae Tua protulit aetas
Aurea non Caesar renovavit saecula, verum
645Tuque Puerque Tuus: nam primi dulcia mundi
Tempora converso coeperunt currere gressu.
Laeta quies oritur: niveis Pax aurea pennis
Descensura leves humeris circumligat alas:
Iamque mei nocuos ignes infestaque terris
650Sidera compescunt comites: Oriona saevum:
Icariique Canis rabiem, pedibusque rapinam
Stringentem curvis Aquilam, teretemque Sagittam.
Ceteraque ingratos hominum meditata dolores
Astra premunt flammasque iubent regnare faventes."
655Nuntius haec: humilis firmato pectore Virgo,
"Imperio, dixit, magni parere Tonantis
Cogimur"; et miti curvans caput annuit ore:
Candida virginitas, simplex prudentia, velox
Et matura fides, humilisque modestia totos
660Laetitia implevit caelos et sidera cantu.
Tum divina gravem subitis conceptibus alvum
Extulit atque sinus soboles extendit onustos,
Sicut in adductos penetrat cum lubrica folles
Aura cavernosum surgens tumor exit in orbem.
665Mirata est crevisse uterum Natura suumque
Esse negavit opus, trepidas ut Virginis aures
Aliger afflavit caelesti nuntius ore.
Divulgata polo res est: mysteria norunt
Aetherii cives: Mariae tunc aethere toto
670Nomen honoratum: caeli cantata theatris
Virginitas fecunda fuit, nondum agnita nigris
Manibus infernove Iovi: sub hypostasin unam
Naturae coiere duae, quae copula Divos
Gentis in immensum nostrae convertit amorem:
675Nec grave Caelitibus fuit ipsa relinquere summi
Tecta Patris nostraque dies cum Virgine longos
Ducere et occulti reserare negotia caeli.
Ipse puellari forma mentisque decore
Laetior, accito divum Pater agmine, sanctos
680Alloquitur cives: circumstantemque coronam
Spirituum: alloquio patris exsultavit Olympus.
Utque prius multa sublimem laude Puellam
Extulit, illustres atavos et nomina clara
Gentis Iessaeae referens, delataque caelo
685Sacra piosque animos antiquae stirpis, inanem
Luciferi ostendit sedem. Contermina semper
Regali fuit illa throno sceptroque Tonantis.
Tum memorans veteres rixas primaevaque bella,
Cur non una omnes habeant habitacula Divi
690Discretique locis habitent, quare altior illos
Orbis habet, cur Lunam alii, cur Cyprida quidam,
Mercuriumque colant, cur sic partitur Olympum
Lex aeterna docet: cur scandant sidera mentes
Terrigenae quaenam ratio persuaserit illis
695Deberi aetherios caelestia tecta per orbes
Monstrat, et haec dictis posuit sententia finem:
"Sicut Luciferi locus hic sublimior inter
Eminet aeterni numerosa sedilia regni,
Sic Virgo, quam parva domus angustia claudit
700(Et Mariam pressae monstravit acumine virgae)
Humanis animis longe est praestantior: Illi
Non fati ratio non caeli mobilis ardor
Destinat hoc solium, sed lege coercita mentis
Libertas et noster amor". Sic fatus: at omne
705Laetitia fremuit caelum: diffusa voluptas
Caelestes animos rapuit: sonuere theatra
Plausibus: assensu Superum vulgata per omnis
Elysii campos magni est sententia Patris.
Temporeque ex illo semper toto aethere Virgo est
710Angelicis praelata choris: et dignior omni
Agmine spirituum, rutilo Cyllenia quantum
Marte minor flamma est, vel quantum Delia tristi
Cedit avo Tellusque Iovi, Venus aurea Phaebo.
Iunctus erat Soli trepidae non immemor Helles
715Corniger; Orion non exsurgebat et Argo
Palluerat: gelidam vergens Auriga sub Arcton,
Praecipiti curru, nitido sub Apolline tectus,
Ibat, et occiderant Hyades Haedique, Parensque.
Tollere fulgentem medio Nox humida cursu
720Coeperat Aegoceron, primisque emissus ab undis
Spectabat Geminos erecta fronte cadentes.
Plena Deo Mater fetuque animosa latenti
Trans iuga trans altos saxosa cacumina montes
Se tulit ad sera fecundam prole parentem
725Cognatamque nurum, partus visura beatos:
Virgineoque sinu parvum strictura nepotem.
Dumque viam carpit, pedibus calcata pudicis
Gestiit immensum Tellus et dulcia longo
Tempore servavit presso vestigia dorso.
730Tota venustatem regio mirata decusque
Aetheriae frontis fusumque per ora pudorem.
Arrisit procul omnis ager, nemus omne virentes,
Exorto iam vere, comas curvavit et ibat
In flores tunc omne solum: fragrantia rura
735Purpureas passim violas et candida passim
Lilia fundebant: nitidis e fontibus undae
Volvebant dulces cursu crepitante susurros.
Assyrii colles assurrexere: Taboris
Se iuga flexerunt: dominam speculatus ab alto
740Vertice Carmelus caput inclinavit apricum.
Coniferas pinos et odoriferas cyparissos
Blandior alternis flectebat nutibus aura,
Aura laborantis tenui spiramine circum
Colla sinusque volans et candida Virginis ora.
745Terra suas monstrabat opes et lucidus aether,
Nubibus expulsis, vultu ridebat aperto.
Crinibus auratis solitoque decentior, acres
Sol urgebat equos, tersoque ardebat Olympo,
Qualis erat prima Genitor qua condidit illum
750Luce Deus, cum clara novis splendoribus astra,
Alta per insuetos ferrent vestigia gressus.
Attulerat sextum gravidae iam Delia mensem
Et pleni languebat anus sub pondere ventris.
Haec erat Ismeriae, claro sata sanguine, magni
755Zachariae coniux, cui nomen Elisabeth, annis
Iam gravis: haec longo sterilem se fleverat aevo.
Oranti tandem Divum data munere proles,
Indice porrecto, demonstratura Tonantem
Et lotura sacro venientem flumine turbam.
760Ut consanguineas iunxerunt oscula matris
Mutua, et iniecti strinxerunt colla lacerti,
Grandior afflatu vicini Numinis infans
Gestiit et, subito dominum confessus honore,
Maternam insolitis concussit motibus alvum.
765Tunc anus, adventu carae laetata puellae
Et succensa Deo, dixit: "Tune illa propago
Exspectata diu nobis? promissaque nostris
Patribus? et sacro vatum celeberrima cantu,
Quam mea iam sero genuit matertera partu?
770O decor, o summo facies dignissima caelo,
Te tandem terris Superi ostendere: qui ultra
Tristia primaevae flemus convivia matris?
O veterum spes longa patrum; spectabilis almam
Quae reparas Aurora diem: quae distulit ortus,
775Nox tam longa tuos? quae causa ignota sub umbris
Hoc illustre iubar tenuit? nec protulit ante
Aetherium lumen radios? o quanta sepultos
Cura tui proavos tenuit. Panduntur ab alto
Aethere felices anni: nova nascitur aetas.
780Sidera Tu mundo reseras: Tu Tartara claudis:
Tu genus instauras hominum: profugamque paterno
Solvis ab exsilio gentem. Fortissima certe
Debbora bellatrixque potens: animosa virago,
Quae ducis Assyrii caput atque fluentia tabo
785Colla secans pavidos hostes dare terga coegit,
Ipsaque Persarum quondam gratissima regi,
Quae, genus ulta suum, summo dedit oscula sceptro
Clara fuit multoque nitens resplenduit ostro.
Hae summum meruere decus laudemque superbam:
790Tu tamen has omnis superas. Tu saecula portans
Aurea feminei tollis convicia sexus.
Iam Deus antiquae commissa piacula fraudis
Ponat et irasci terris iam desinat aether.
Fortunata Parens, felix quae viscere sancto
795Progenies sancta, Puer, qui clauditur alvo.
Non erit haec tua vana fides, nec muneris huius
Latorem frustra credendum est aethere missum.
Ipse Pater, qui coepit opus, formabit ad unguem
Irrita nec tantae fient exordia laudis.
800Oh, me felicem, Tua quod licet ora tueri:
Sicque tuos olim liceat mihi cernere partus,
Atque meo gestare sinu! Quam laeta futura est,
Quam iucunda dies, cum nostra tuebimur ambae
Pignora versari simul atque incedere iunctis
805Gressibus et laeta fari et colludere fronte.
Una aetas ambobus erit, par cura, par aevi
Terminus; et vivent una duo pectora mente.
Quam bene mortali Superum clementia morbo
Consuluit! Vulnus virgo, medicamina virgo
810Contulit: illa necis, dedit haec primordia vitae
Illa tulit belli causas, haec femina pacis.
Illa venenosae Stygiis lactata Megerae
Uberibus gelido conceptum pectore virus
Exspuit in natos, nigroque afflata colubro
815In genus omne suum spumam eructavit Averni,
Cuius odor postquam caelos et tecta Tonantis
Attigit, extemplo valvas offensa patentes
Numina clauserunt, totusque excanduit aether:
Ista salutari totam se proluit imbre
820Nectarei fontis: vitalia pocula dulces
Ambrosiae sucos plenis crateribus hausit,
Mellifluosque libens latices, quos magnus ab hortis
Elias Eois mittit se in flumina vertit
Lactea, quae semper plenis currentia ripis
825Omne solum lustrant. Haec ad spectacula versus
Ipse Pater clausi limen reseravit Olympi.
Unde igitur mihi tantus honos, unde ista repente
Gaudia prorumpunt? ut semine plena Tonantis
Femina sacratos ferat ad mea limina gressus?"
830Haec anus: at senior, vocis cui clauserat usum
Imperfecta fides, cano venerabilis ore.
Signa dabat flexaque Dei cervice parentem
Hospitio suscepit ovans oculisque manuque
Aethera monstrabat prius et mox hospitis alvum.
835Regia Parthenice, divino afflata calore,
Iucundum cecinit carmen. Non Lesbia tale
Femina; facundi non Teia Musa poetae
Non satus Eumolpo, non ipse Oeagrius Orpheus
Non sonuit Dircaea Chelys, qua docta superbit
840Graecia, qua sese iactat Cadmaea propago.
Id quamquam nostro minus est tractabile versu,
Subiciam tamen et sensum non verba reponam.
"Magnifice Regem mea mens extollit Olympi:
Et Deus exhilarat sancto mea viscera plausu.
845Vidit enim pectus supplex humilemque ministram,
Ingentique meos vestivit Numine sensus:
Propterea ventura canent me cuncta beatam
Saecula. Namque, modis in me surgentia miris,
Omnipotens rerum miracula suscitat Auctor.
850Ipsius aeterno clementia flumine torrens
In genus omne fluit, sicut de Doridis alvo
Perpetui volvunt plenis vada cursibus amnes.
Explicuit forti vires animumque lacerto
Atque suo elatas dispergens robore gentes
855Eruit excelsos humilesque in sceptra vocavit.
Esuriem saturans inopum, dimisit inanes,
Qui terrae rimantur opes. Divina videntis
Suscepit miserans pueri genus, atque fidele
Semen, ut antiquis responsa parentibus olim
860Abrahamo natisque dedit prolique nepotum."
Luna ter umbrosum radiis impleverat orbem:
Iunctaque fraternos totiens amiserat ignes:
Cum, coetu comitata gravi, Davidica Virgo
In patriam reduci flexit vestigia gressu.
865Humida Litoreus iam brachia tollere Cancer
Coeperat, Antecanis claros abscondere vultus.
Et iam flava Ceres campis albebat apricis.
Fronde coronatus matura per hordea messor
Ibat et incurvis spoliabat falcibus agros:
870Iam longo sudore madens gravibusque flagellis
Robustas armata manus, Tritura per omnes
Assyriae campos, et dulcia rura Choaspis
Sternebat fragiles calamos, paleasque volantes
Atque sub ardenti sonitum dabat area Phoebo.
875Pallida conceptum facies prodebat; et alvus
Maiori suspensa sinu pectusque levatum,
Exili vox clausa sono manifesta latentis
Signa dabant fetus. Nam nec celare tumorem
Cura fuit: numquam fecundi pondera ventris
880Dissimulavit, agens tenues ad pectora vittas.
Sicut enim trepidare facit mens conscia culpae,
Sic animi simplex probitas et cognita virtus
Efficit impavidum pectus: fugit impius ultro
Iudiciumque pavet: frontem pius audet apertam
885Tollere; non regis vultum, non iudicis ora
Non rigidos lictorum enses formidat ut acres
Non metuit flammas aurum; non verbera ferri
Dura potens adamas; non onustae pondera palmae.
Arx est ipsa sibi virtus: ipsa eruit arces,
890Ipsa feras hominemque domat; non horret inermis
Ire per hostiles cuneos, inimicaque castra.
Hoc externa docent et nostrae plurima gentis
Quae facerent exempla fidem. Cur Scaevola dextram
Misit in ardentes prunas? et brachia flammis
895Exurenda dedit? Pavor est tot milibus unus,
Quem propriis virtus gladiis armavit et hasta.
Cur tranavit aquas, Tiberinaque flumina virgo,
Cui populus statuam posuit Romanus equestrem
Cloela? quo clipeo Tuscum, quibus ensibus hostem
900Vicit? Ei lorica fuit catapultaque virtus:
Fortior una viris, ducibus praestantior una;
Cautior una fuit mulier, cui provida virtus
Praestitit ingentes animos et ferrea corda,
Cum ducis ausa fuit correpto guttura cultro
905Stringere et in peram caput insertare tyranni.
Regulus ad Libycas iterum freta navigat arces
Impavidumque ultro caput ad tormenta reportat.
Praetereo Christi passos immania testes
Funera Laurentique ignes, Paulique catenas:
910Atque revertentem sua per vestigia Petrum.
Aspice captivum Phalaris mandata leonem
Ridere et cives versos in fata tyranni.
Sed quid rem minime dubiam fulcire probando
Prosequimur? Nihil est virtute potentius. Ergo
915Parthenices moniti exemplis quae scimus Olympo
Grata sequi studioque opus est servare tenaci:
Quod Superi laudant, quid si mortalia linguis
Ora venenatis carpant? Sub iudice caelo
Vivendum: demens quisquis mutabile vulgi
920Vivit ad arbitrium: nobis concordia Divum
Sola sat est. Si quando meos Deus arbiter actus
Approbat, indoctae quid me contraria turbae
Flectit ab incepto vitae sententia cursu?
Non erat haec Semele Bacchi, non Ilia mater
925Romuleae gentis, nec magna Atlantias Hermis
Maia parens, Danaeve auri delusa nitore.
Non erat Alcidae genetrix, nec Agenore nata,
Filia nec Coei, nec se mirata iuvencam
Inachis illicitos falso quae nomine partus
930Admissumque scelus titulo vestiret Olympi.
Haec erat alma Parens, verique insigne Tonantis
Hospitium, regis Superum immortale sacellum.
Et, quoniam Divum tenuit consortia semper
Plusquam hominum, Superis fidens, neglexit inane
935Iudicium nugasque hominum: miracula ventris
Esse Dei si norat opus, cur debuit ullis
Occultare dolis? ipso quas auspice caelo
Debuit insidias, hominum quae bella vereri?
Quas trepidare manus? Igitur secura tumentem
940Ipsa sub ora viri sine fraudibus attulit alvum.
Vir tamen occurrens, ut Virginis ora reversae
Pallida conspexit, tumidumque exsurgere ventrem,
Saucius ut nigro qui nescius obviat angui,
Obriguit: gelidum tremuit sine sanguine pectus.
945Dissimulat tamen et ficto tegit ore dolorem.
Quid faciat, quo se vertat, quid denique captet
Consilii nescit: ceu quando ignota viator
Compita defixae incumbens examinat hastae.
Ut iactata salo varios secat aequore cursus
950Navis et arbitrio venti bacchatur et undae:
Nunc, surgente freto, pressa salit ardua puppi:
Nunc ruit in proram: fundoque illisa carina
Dat gemitum: resonant, Borea insultante, rudentes.
Sic incerta viri secum luctatur: et oestro
955Mens agitata gravi curarum fluctuat aestu.
Dumque ita concutitur, nigris nox humida bigis
Induxit somnos, et inertia presserat altus
Membra sopor, celeri cum nuntius aethere lapsu
Venit et has mira simulavit imagine voces.
960"Sancte senex, quae tanta tuam vesania mentem
Impulit, ut tantum credas in Virgine crimen?
Pone leves animos claudique sub illius alvo
Disce Deum: sicut virides produxit Aronis
Virga carens humore comas, floremque coruscum.
965Sic ignara viri divinum regia Virgo
Semen et aetherios accepit viscere partus.
Caeleste est quod cernis opus: tuque ipse minister
Et custos utrique datus, Nato atque Parenti.
Sic maternus honor sanctaeque illaesa manebit
970Fama pudicitiae: neu quis temerarius ausit
In caput illius quicquam crudele minari.
Adde quod a Stygiis nesciri manibus istos
Vult Deus ingressus. Occulto Tartara Marte
Venit et ardentem debellaturus Avernum.
975His igitur curis liber, ne despice sanctum
Virginis os et dulce decus moresque venustos.
Incipe mentis inops placidi cognoscere caeli
Munus et hospitio magni laetare Tonantis.
Hinc decus aeternum referes: hoc munere nomen
980Immortale paras partemque acquiris Olympi:
Crede. Fides est grata Deo: quia credidit ultro,
Seminis est vestri princeps Abrahamus, et auctor:
Nil magis avertit caelum a telluris amore,
Quam scelus ingratae mentis, quae corde maligno
985Muneris auctorem nullo dignatur honore.
Propterea Solymis fatum grave finibus instat:
Nam neque Numinibus pro donis vota futuris
Ulla dabunt, sed dira leves incuria turbas,
Et stupor obtusae mentis commenta dolosque
990Texere compellet fraudemque movere nefandam.
Tu caelum Superosque pete: multo ante beatam
Virgineos inter coetus tibi vidimus aedem.
Infelix quicumque dies producit in illud
Exitium, patriae tantas cui cernere clades
995Fata dabunt. Phrygiae celebrata incendia Troiae,
Atque Numantini strepitus Libycaeque ruinae
Et pulchrae casus Ephires Thebanaque bella
Atque Syracusii planctus et quicquid acerbi
Hactenus ardenti Mavors exercuit ira,
1000Excidiis collatum istis (tam saeva futura est
Tempestas) horrore caret et mite putatur
Romanas acies Solymam Deus armat in arcem,
Ingentique parat genus hoc abolere tumultu.
Ille ego qui vetui quondam tibi virginis huius
1005Concubitus, ista e caelo nova nuntia porto."
His abiit dictis: et iam lux prima rubentes
Leucotheae thalamos lustrans pallentia noctis
Nubila siccabat, Venerisque emerserat astrum,
Astrum, quo gelidi veniunt in gramina rores:
1010Quodque revertentem praedicens lumine Phoebum
Porrigit exiles umbras, quae gloria solum
Est concessa tribus, Veneri Phoebo atque Sorori.
Talibus admonitus, discusso membra sopore,
Explicat et largo senior convivia luxu
1015Accelerans, cogit cives et gaudia totis
Laeta ciet turbis: splendet domus, atria multa
Fronde virent, agiles cursant per tecta ministri.
Dumque aulaea trahunt et versicoloria tectis
Vela ligant pueri, simplex et garrula turba
1020Apparere procul, pendentia brachia tamquam
A thorace cadant, varios sine pectore vultus,
Et quasi trunca virum mirantur corpora tolli.
Ecce puellaris chorus et venerabile matrum
Agmen adest vehiturque seni nova nupta marito.
1025Non tuba non citharae deerant: cava tibia cantus
Nunc Phrygios, nunc Maeonios, nunc Dorica versat
Carmina: iucundo resonat vicinia plausu.
Discumbunt: dapibusque fames ubi pulsa, ministri
Reliquias et crusta legunt: cristallina tollunt,
1030Murrinaque, albentes maculas, ubi purpura cingit
Vasa Corinthiacis crateribus aemula: mensas
Sublatis spoliant mantilibus: una decore
Praecipuo fuit, occiduus quam miserat Atlas
Litore de Libyco Citreae de semine silvae.
1035Hanc circumdederant variis segmenta figuris.
In quibus elato sternebat vulnere Sanson
Allophylos, malamque manu vibrabat onagri.
Et latis raptos humeris cum cardine postes
In montis rapido cursu iuga summa ferebat,
1040Missaque per segetes oleasque incendia late
Nubem eructabant fumi caeloque volabant
Mellaque percussi stillantia ab ore leonis
Pascebant heroa: liquor de dentibus ibat
Plurimus et sitibunda viri saliebat in ora.
1045Et septemplicibus solvebat brachia vinclis
Ore tonans oculis ardens vultuque tremendus
Atque oculis captus dextra laevaque columnas
Ruperat et fractis ruerat domus ardua tectis.
Fulcra toreumatibus suberant tornata recurvis,
1050Artis opus Tyriae: prima haec spectacula discus
Obtulit. A salibus paulatim ad seria sermo
Flectitur et per facta patrum memoranda recurrit.
Sermo erat antiqui senis insperata voluptas
Et melior fortuna, orbam cui lumine frontem
1055Rettulit in lucem fellis medicamen aquosi,
Tempore quo primae surgebant moenia Romae
Et Numa divinos ritus et sacra docebat.
Et duce comperto, iuvenis venisset in orbem,
Cui nomen Medea dedit cum Phasidis agros
1060Thessalaque Aesonidae fugisset regna mariti.
Utque vir octavus felici sorte puellam
Duxit et a Medo dives remeabat Araxe.
Quaeque recedenti natae mandata parentes
Tradiderant inter lacrimas iterataque saepe
1065Oscula narrabant; et facto fine quierunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: