Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Dum variis hominum mens fertur in ardua curis:
Sollicitatve animos Patriae servare quietem:
Iure fatigatos optant componere sensus
Vere novo: subeunt solem: vel opaca sub umbris.
5Quantum habeant veris: Quid polliceantur Aprici
Temporis, hic igitur referam: et solatia quae sint
Hic ubi molitur Viridaria Chigius Heros.
Tu tamen alma Venus, roseo quae In vere serenos
Sola dies pandis: Vati quoque pande furorem:
10Ut tua securo Celebrentur tempora Cantu:
In quibus illa locis, Quave in regione reserves.
Qui sacra Romane dederat primordia genti
Iam sua Romuleo Primus compleverat Anno
Tempora Bellipotens: extendere iam sua Taurum
15Cornua: et optato producere vere decebat
Serta: et odoriferas viridanti flore Corollas.
Ecce tenebroso fulgens Aurora sub Axe
Enixa est aperire diem: Iamque undique Coelo
Fosphorus inter tot placidissima Sydera nobis
20Gratus, Apollineis radiis veniebat aperto
Praevius: et caros Titan dimittere soles
(Quos ante hac Nimbosa dies: Coelique Tenebrae:
Canaque brumali tempestas aethere clausit)
Nititur: et glacie restrictam solvere terram
25Tunc inter reliquas: olim quibus inclita nomen
Principiumque dedit Materque verenda Quirini:
Una verecunda facundior arte loquendi:
Et matronarum rebus seu sanguine pollens
Ad socias sic orsa fuit: convenerat olli
30Matronarum acies miris ornata lapillis
Ut sacra Romano Veneri de more reponant.
Illa igitur sic fata: Quid expectare sorores
Quidve iuvat solitos Veneri remorarier ignes?
Thuraque: adoratamque deam praecingere gemmis?
35Expoliare iterum: niveoque lavare liquore?
Atque ornare iterum bacchanti murice et auro?
Hoc meruit veneranda Venus. sua munera Mavors
Mense suo vidit. quod fundamenta Quirinis
(Ut referunt) dedit: et nostrae pater extitit urbi:
40Ilia compressu sic testificatur ad undas.
Primus honos igitur Marti, nostroque sub anno
Thura patent. Sed non genitor magis ille colatur
Quam genitrix Venus: et Romani nominis Auctrix.
Illa deam (quam nos pure, sancteque veremur)
45A Troia in latium, Romanaque Moenia Vestam
Diva tulit: gnatumque unum per aperta viarum
Et maris hyberni. Certo discrimina tutum
Numine quesitas tandem conduxit in oras.
Inde genus: gens inde suum fert martia nomen:
50Inde Rheam gradivus amat: gradivus amata
Et fruitur: geminoque et sancto pondere pressit.
Nostrorumque etiam facta est Rhea mater Avorum.
Aut nos frustrantur recitata parentibus olim
Et latii et Romanarum primordia rerum:
55Aut merito datur hic mensis: seu mensis honores
Romiparae Veneri: sive hoc adiungite matres:
Si Dea deliciis: sive est data gratia formae.
Quid ni ergo hunc Veneri sacrum socio agmine mensem
Verque novum celebrare novo properamus honore?
60Vere novo ecce patet quaevis elegantia: quaevis
Daeliciae: suaves violis sparguntur odores:
Purpureisque rosis: ostentant caetera gemmas:
Cernitis ut cuicunque sit addita gratia formae?
Vix ait haec. surgunt omnes: foeliciter omen
65Excipiunt: subitoque simul clamore canebant:
Da foelix: faustumque Venus: da matribus omen:
Et da Romanis rebus foelicius omen
Perpetuo niteant: Candens aperitur ut annus.
Extemplo proprios quecunque reversa penates
70Accelerat vario Veneri redimicula luxu
Ferre: aliae celeres modo vasa argentea sacram
Pura parant lotura Deam: nune una virenti:
Altera nunc myrto carpunt nectuntque coronas.
Undecima Romae quondam regione (parentum
75Si qua fides vera est) que sese extendere passu
Undecies potuit milleno: Maximus inter
Caetera Circus erat: Venerique micantibus illic
Semper adusta focis: semper calefacta Sabaeo
Thure sub aurato fulgebant pariete templa:
80Ergo alacri templum tunc formipotentis adibant
Matronae vultu: decretaque vota ferebant.
Suppliciter subeunt: sanctoque aspergere rore
Tempora sub niveo velamine tecta laborant:
Atque humili flexe venerem cervice salutant:
85Calfaciuntque focis Myrto crepitantibus Aram.
Interea egreditur divae templique sacerdos.
Accepit matres: vultuque accepta lubenti est
Matribus: et tanti in medium deducta senatus
Occipit ore loqui. Res est operosa sorores
90Quam nunc aggredimur: sed si qua est nescia tanti
Muneris, audite. atque animis haec figite vestris.
Sacra parature veneri sumus: hoc sua tempus
Sacra petit. Quod faustum et foelix, dicite. Foelix
Dixere una omnes, faustumque sit. Illa repente:
95Non sunt haec parvi quae vos modo iura momenti
Romanae colitis: sed habent data pondera rerum.
Arva suas segetes: vel si redolentibus herbis
Prata reflorescunt varios latura colores:
Si sata depulsis nivibus, glacieque soluta
100Luxuriant: pinguique solo sperantur Aristae:
Et quas eripuere hyemali flamine venti
Arboribus reddunt haec si nova tempora frondes:
Si color hic: laetique dies: si surgit in anno
Haec aetas: Venus arboribus frondesque: satisque
105Alma facit gaudere solum: Venus addidit anno
Aetatem: pulchrosque dies: pulchrumque colorem:
Dicite mecum igitur: que faelicem incipis annum
Da faecunda Venus, foelix procedat ut annus.
Dixere una omnes. Sequitur tunc magna Sacerdos.
110Linthea nunc placidis sperant si tendere ventis
Nec vada formidant ratibus prorumpere ponti:
Hoc Venus alma facit: facit hoc materna quietas
Ut freta dent nautis orbem lustrantibus undas.
Addite: pro nivea soleat si forte iuvenca
115Taurus in atrocem extensis concurrere taurum
Cornibus: alteriusve fero ferus Arietis Aries
Marte sequatur ovem: melius sive addite Matres:
Si genus hoc: si nos etiam: seu cetera mundi
Turba hominum: si Romulidae gaudere nepotum
120Posteritate solent: vel Matres addite maius:
Si quando ad superos defertur in arce Quirinus
Visus olympiaca: si quos excelsa Tonantis
Vidit semideos: vel maius dicite: si quos
Aula Deos recipit quorum delubra veremur:
125Hoc Venus et Veneris proles bene culta crearunt.
Si tamen hoc novisse libet dicemus aperte.
Sit licet imperii Mavors pater atque senatus.
Ille ferox tamen est, ille est crudelis et armis
Sanguineis inter turmas aciesque vagatur.
130Saevitiam Venus alma dei, saevumque furorem
Mitigat. hac igitur Martem ratione sequuta est.
Ergo ubi tam sacrae vobis patefacta Diei
Causa fuit: mecum una omnes assurgite: primum est
Expolianda venus: Puroque lavanda liquore.
135Confestim surgunt matres: alieque ministrant
Vasa lavature Venerem: Pars una coronas
Siccaque praeterito demunt appensa sub anno
Myrtea serta: aliae removent redimicula collo:
Nudaque tam nitido patuit Dea corpore: Quantum
140Nulla fuit phrigii Pallasve: Sororve Tonantis
Iudicium passura ducis: neque candida Phoebe:
Thuricremis micat ara focis: combustaque odore
Sub testudineo fumant altaria tecto.
Olli cana Senex semperque tuenda Sacerdos
145Flexa genu coepit, tacuere: ambasque sub axem
Extulerunt bona turba manus: si casta lavaris:
Si sancte pureque Venus: si laeta lavaris:
Et nos si caste Dea te pureque lavamus:
Sic duce te foelix Romanos abluat annus,
150Tunc omnes: foelix Romanos abluat annus.
Postquam lota Venus fumoque aspersa recenti:
Nunc aliae calathos extendunt flore nitentes
Purpureisque rosis violisque: et prata virentem
Si quem Narcissum peperissent, aut Iacynthum:
155Nunc niveas aliae vittas: auroque decora
Tegmina: luxuriosa etiam redimicula in Ostro
Purpureasque addunt vestes quae pura sacerdos
Omnia et innocuis manibus succincta recepit.
Et fronde ornabat Veneris caput orsaque sic est.
160Si tu diva Venus nobis viridique piaque
Fronde coronaris: si te casteque pieque
Fronde coronamus: da toto laeta Quiritum
Fronde decorari Victrici tempora in anno.
Dixere ille etiam: da toto laeta Quiritum
165Fronde decorari Victrici tempora in anno.
Praeterea eximiam gemmis auroque rigentem
Imposuit Pallam, Variisque coloribus: addunt
Dona focis. fumoque omnes et pura sacerdos
Circundant humilique Deam sic voce precantur.
170Excipe casta Venus, quos supplex obtulit arae
Et tibi Troiano quondam de sanguine turba:
Excipe sacra Venus tibi quos sacramus odores:
Ut tu purpureo nunc es redimita colore:
Ut nunc aspirant bene olenti opobalsama collo:
175Suppliciter da quod petimus: da totus ut annus
Daeliciis faecundus eat velut incipis illum.
Ast ubi eam celebri soluerunt munera cultu
Hoc agite o matres quod sit de more, sacerdos
Inquit: vos etiam vitreo sub fonte lavate.
180Omen inest undis: et habent sua munera lymphae:
Iuraque caeruleis Veneri sunt debita in undis:
Caeruleis aphrodita Venus quia nascitur undis.
Nulla mora est: properant omnes: sed praevia passu
Sancta senex venerando incedit: et optima tendit
185In loca: quae vitreis oppleta liquoribus humant.
Quam iuvat ornatas olli facto agmine matres
Laetaque sub viridi praecinctas tempora myrto
Denudare humeros: et sidere corpora tuto
Nuda loco: atque prius fortunam thure virilem
190Excolere: illa viros in tanto munere caelet.
Ergo humeros postquam nudataque membra lavabant
Audiit aetherea dum staret in arce precantes
Alma Venus neptes: nec erat res parva tumultu:
Praemia nec fuerant tanti occultanda diei:
195Sed quae Romanus populus: Romana propago:
Romanique patres: pueri innuptaeque puellae
Floreque virgineo nondum maculata iuventus
Communi in templis Veneri venerentur honore.
Interea flammatorum iaculator amorum
200In medio astiterat, superis ubi praestat Olympus
Ambrosiam: et liquidum dulcissima pocula Nectar.
Erexit sublime caput, circum omnia lustrans:
Ardentesque oculos hylaris quacunque ferebat:
Ardentes oculos: heu gens insana: quid illum
205Creditis ignitas sub nullo lumine flammas
Torquere: o cecum et semper variabile vulgus:
Non sic occiduas (si unquam tamen occidit) oras
Rimatur radians solari lampade Titan
Sunt velut huic vigiles vigili cum lumine flammae.
210Ergo ubi diffusas, liquidoque liquescere fluxu
Vidit sole nives Asiaeque Aphricaeque sub altis
Montibus: Europaeque etiam. mitissima certe
Europa. ut quam sit ratio placidissima in omni
Barbarie: Europa hoc tanto sit mitior illis.
215Extemplo, quae nam genitrici erit aptior aetas?
Quaeve dies, inquit, iuveniles implicet arctus
Promptior? et miseros in pectora concitet ignes?
Haec est apta dies fugientem rure puellam
Saxoso ascensu, Clivove sequatur amator.
220Haec est apta dies: Caeratis dura tabellis
Vulnera et ignitos ardens deploret amores.
Haec est apta dies: vario contexta colore
Florea serta suo det candida Nais amanti:
Ast ego qua teneor genitricis in agmine princeps
225Desidiae? vel quae a solitis me distrahit armis
Causa? quid errantes passim nullo ordine nymphae
Gramineis gaudent secura vagarier agris
Turba? quid a Satyris Faunisve procacibus errant
Intrepidae? quor septenis compacta cicutis
230Fistula iam nullo dat pastoralia cantu?
Quidve adeo incassum Veneri obsequiosa iuventus
Undique marmoreo spatiantur pectore matres?
Has oculo nisi pervigili passuque sequaci
Sollicitet Gens nunquam attriti temporis harpax?
235Est igitur riguisse satis contracta virorum
Membra gelu: atque animos tremulo torpore sepultos.
Discant nune trepida facie pallere sub aestu:
Discant iura meae sub aprico tempore matri
Tradita: et in gelido succensas pectore flammas
240Ferre simul: parvi pendantque Cupidinis arcus.
Sic ait et subito alarum quatit aera plausu:
Plausu, qui tenues auras diffudit in orbem:
Auras, quae nimii difflarunt ponderis ignem.
Tunc Tellus commota fuit: tunc omnia sylvis
245Extulerunt caput arboreis animalia, primae
Naturae nimium dulces optantia motus.
Cunctaque cuius vis puero plaudente iuventus
Est calefacta plagae: Tunc miscent aequora pisces:
Summa petunt atque ima maris, proprioque iocantur
250Iure simul. Tunc Nereides: Tunc concutit imo
Aequore Ceruleos Vultus, crinesque virentes
Laeti Neptunnus Saturni diva propago:
Et dum etiam accenso purgabat Apolline plumas
Plurima querit avis tunc nidificare: et aperto
255Acre demissum interse sentire calorem.
Et tunc intento volucrum Regina tonantem
Prospicit ore Iovem, Si quos Ganimedis amaret
Amplexus. Tunc Iuno ardet fratremque virumque.
Quin et tartareo surrexit poste Trilinguis
260Ianitor: ut placitura deo Proserpina si qua est
Plutoni: ante Deum quovis ferat impiger arma:
Haec videt Alatus summo de monte Cupido:
Disponique animos hominum ad sua vota volutat.
Ergo alacer quantusque potest, sese extulit alte
265In patriam et pulchrae sanctissima limina matris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: