Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Ioannem Corvinum, Mathiae regis filium

Mathiae regis soboles Corvina, Ioannes,
Quem similem magni cernimus esse patris,
Cum regnum tueare armis, cum moribus ornes
Illustresque tuo sidere Pannonias.
5Ut meus in te ardens animus studiumque pateret,
Munera cum vellem congrua ferre tibi
Ac neque Pyrgotelis gemmas, nec signa Lysippi,
Nec quod Apelleis fulgeat in tabulis,
Nec vasa insignem referentia Mentora haberem:
10Hoc, tibi quod possem mittere, maius erat,
Carmina nam primis si complecteris ab annis,
Post mortem vatum munere vivus eris;
Caetera nam tempus ferrumque aut conterit ignis,
His neque longa dies, flamma, nec ensis obest.


2. ad Franciscum Saxettum | excusatio, cur poema nullum scribat

Saxette, exemplis veterum quid saepe lacessis?
Propositum et vitae flectere cogis iter?
Diffugiunt curas Phoebus doctaeque sorores,
Sollicitant varii pectora nostra metus,
5Non tamen ingenuas artis studiumue relinquo,
Otia nec vitae languidiora traho.
Olim principibus fuerat laudanda voluptas
Undique facundos accumulasse viros,
Muneribus largis sanctos ditasse poetas:
10Sic hortos Calabros Ennius emeruit
Flaccus et accepit fundum villamque Sabinam,
Praedia Vergilius Parthenopea tulit,
Valgius et Varus cum Tucca, maxime Caesar,
Ornantur titulis muneribusque tuis.
15Describunt laudesque tuas laudesque tuorum,
Decantant, valida Martia bella tuba.
Pro dolor, haec ferro venit deformior aetas,
Qua nullum Latio nobile surgit opus.
Non quia vel desint animi vel pondera rerum,
20Nam ferrent vates tempora nostra bonos,
Sed, qualis fuerit quocunque in tempore princeps,
Esse etiam talis caetera turba solet.
Attamen innumerae si cessent undique curae,
Describam laudes et tua facta libens,
25Sit tibi quantus amor patriae studiumque Minervae,
Quam iusti et recti maxima cura tibi,
Sed modo, cum nostris votis sint numina laeva,
Non bene distantem pulsat Apollo chelym.
Interea nostri, dulcis Saxette, memento:
30Mutua cura tibi, mutuus adsit amor.
Ipse ego te vivens, moriens te semper amabo
Exanimisque umbris si modo sensus erit.


3. de valetudine sua ad Nicolaum | Michelozium ex Alpibus

A Gallis Italos frustra natura diremit
Per saevas Alpis nam, patefacta via, est,
Quas igni et ferro, tandem confregit aceto
Hannibal edomitas viribus Herculeis.
5Alpibus aereis assurgit, Caucasus horrens
Et, qui verticibus sidera fulcit, Atlas.
Tartareas valles et saxa minantia coelo
Prospicio et nigros per iuga summa lacus.
Hac me facundi Donati copia ducit,
10Quo duce per Stygias ire liberet aquas.
Vix tamen hoc patior coelum, vix horrida ventis
Frigora; tris languent corpora fessa dies.
Quod si contigerit gelida me valle recondi
Hoc teneat scriptum carmen ut urna, velim:
15Gallorum ad regem non parva negotia missum
Donatum comitans Fontius hic periit.
Sin redeo incolumis Christi genitricis ad aram,
Procumbam nudis et capite et pedibus:
Interea ad Mariae festis, concede diebus
20Cereolos voto munere persoluens.
Magna dabunt alii, quis maior copia rerum est:
Non minor est largis mens bona muneribus.
Nec te praetereat multa donare salute
Cenninum sanctae lumen amicitiae
25Saxettum et dulces Nera cum coniuge natos,
Hunc penes est nostrae maxima pars animae.
Cui dic, Montugia me culta expectet in aula;
Nil collata valet Gallia Montugio.
Ad summam nostros omnis, Nicolae, saluta,
30Plurima nam languor scribere posse vetat.

4. de Giraldorum genere | cum ruris laudatione ad Fannium

Qua se Syllani pinnato culmine muri
Attollunt liquidis et fluit Arnus aquis,
Surgebant Ripoli saluberrima balnea quondam
Aegrotis: hodie sola ruina iacet.
5Non ullis herbis fuerat, non arte medendi
Tunc opus. Hinc medicos pessima cura subit:
Inficiunt puras scelerato gramine ripas
Et cantu et taetro sanguine vipereo.
Quare indignatos caput abscondisse sub arvis
10Et sacros latices delituisse ferunt.
Hinc si te ad levam paulum, deflectere ripam
Arni vicinum Remagiumque velis,
Ghiaeretum invenies celebrem per saecula villam,
Giraldi veteres quo posuere Lares.
15Ghiaeretum vero proavi dixere, quod haesit
Giralda his quondam virgo Sicana locis,
Territa ne, quoniam custos erat ipsa puellae,
A se desertam crederet alma Ceres,
Quam deus aeternae noctis subduxit ad imos
20Amplexu rigido mollia membra premens.
Giralda infelix patria patribusque relictis
Vesteque Trinacrio litore deposita,
Cum vellet Siculi tranare ad gurgitis undam
Pulsare et niveo pectore saeva freta,
25Sic ait: O Ditis, culpae qui causa fuisti,
In dubiis miserae porrige, rebus opem.
Affuit et tenerae fertur deus ipse puellae
Trananti rigidam supposuisse manum.
Tum vero Caenym, qua desinit Itala tellus,
30Applicuit madidis fessa puella genis;
Hinc Rhegium tuosque petit, Consentia, muros,
Mox tua praeteriit otia, Parthenope,
Campanamque urbem Sinuessanamque reliquit
Anxuris et tenero moenia sacra Iovi,
35Hinc septem colles, ubi cernitur inclyta Roma,
Quanvis tunc silvae, tunc ibi saltus erat,
Caeruleum hinc Thybrim vicina et Sutria tecta
Et stagnum Cimini Vulsiniosque lacus
Et procul acclivi positos in monte Faliscos
40Et loca, sex populis quae tenet orta Sena.
Vix Arni tandem descendit virgo fluenta,
Unde Fluentinis nomina dicta viris.
Hic statuit certam post multa pericula sedem,
Hic, ubi Remagias combibit Arnus aquas.
45Ex hac dives opum matris de nomine dictum
Giraldum genuit Faesulus indigena.
Giraldus Damum, Damus Lausumque Remumque,
Virgine qui Magia Remagium genuit.
Sed puer hic rapido cursu, delapsus in amnem,
50Remagii claris nomina fecit aquis.
Sustulit at Lausus, referant qui nomina avorum,
Giraldum et qui te, Faesula, monte locat.
Hoc satus in Calabris longo post tempore terris
Giraldus belli clarior arte fuit
55Et magni Carli magnum decus addidit armis
Zelotem sternens Altimelemque duces.
His ego, dum placidis Ghiaereti demoror arvis
Cum Phoebo et Musis tempora laeta trahens,
Frustra hinc carminibus me, Fanni, abducere tentas,
60Quae superent Marsi quaeque Pedonis opus.
Frustra me, revocas, tantum dilecte Trebati,
Unus amor quantum pectora bina capit.
Non veniam, si me Ghiaccetus et ipse rogaret
Paulus et est animae portio quanta meae.
65Non etiam, si qui duxit per saxa, per Alpes.
Quas agitant venti, grando, pruina, nives.
Ne tamen immemorem vestri credatis, amici,
Antiqui cultor semper amoris ero.
Sed manet ad scopulos nou surdior unda Sicanos.
70Quam fuero, donec rura benigna colam.
Rura colunt nymphae, Musae visuntur in agris,
Visitur intonsa Cynthius ipse coma.
Rure Fluentinae discedunt taedia turbae.
Rure procul fastus ambitioque manent.
75O utinam talem concedant numina vitam,
Ut Musas, Phoebum semper et arva colam.


5. ad Franciscum Saxettum

Mens erat illustrem Saxettam pandere gentem
Qualiaque antiquis stemmata ducis avis,
Olim quos Totila saevo Florentia versa
Sensit in exiguis rebus adesse sibi
5Sed mihi conanti tanta et cantare paranti
In somnis visus Delius emonuit:
Desine magnanimam sobolem temerare canendo
Quantaque Gentiles praelia, quanta Pepus
Gesserit et quantus fuerit Saxone perempto
10Saxettus, Carlo cum bene ferret opem.
Tractabis prosa melius Mavortia bella,
Nunc tuba, nunc litui classicaque, este procul.
Sic ait. Indictum sed te prohibetque vetatque
Mutuus et certe non reticendus amor.
15Tu, licet ardenti nunquam te credere Marti,
Cingere nec fossis oppida cura fuit,
Diversa ratione tamen tutoque meatu
Ad coelum natis et tibi pandis iter.
Divitias partas non terrae in viscera condis,
20Sed gentis patriae vertis in omne decus.
Montugium testis, testis Ghonfentia Tempe,
Hic bene quaesitas tu bene ponis opes.
Praeteriens Gallus miratur saxula tecta
Et stupet auratam Celtiber ipse domum.
25Magna dei genitrix sensit tua dona gehennis,
Senserunt Tusci, munera coelicolae.
Totque inter curas et tanta negotia semper
Intendens animum nobilibus studiis,
Quaecunque historici, quicquid, scripsere poetae
30Estque Leontina quicquid in arte, vides
Colligis et veterum praecepta et scripta novorum,
Doctorum releves ut monumenta virum.
Haec tibi me iuvenem sanctissima vincula iungunt,
Haec tibi me iungent aenea vincla senem.


6. ad Franciscum Saxettum | quomodo podagra sit ab Apolline liberatus

Maxima cum fuerim multis tibi cura diebus,
Tristitiem ut toto pectore dissoluas,
Accipe, post mediam quae vidi oracula noctem,
Quo certe superi tempore vera monent.
5Tum mihi per somnum languenti et multa querenti
Conspicuus forma visus adesse deus.
O quales oculos et qualia pectora habebat,
Lacteus in roseo corpore candor erat
Et rutilans crinis, tereti cervice fluebat,
10Nectebant longas laurea serta comas.
Molliter hic citharam plectro modulatus eburno
Edidit haec claro dulcia verba sono:
Immerito damnas coelestia numina, Fonti,
Nam natura sua corpora lege regit,
15Vincere quam nequeat certis Epidaurius herbis,
Non Amythaonius Phillyridesque pius.
Quando tamen nostri studium te dulce prehendit,
Admoveam doctas ille ego Apollo manus.
Ut dixit, cithara posita gravidaque pharetra
20Paeonia laxam colligit arte togam
Et fulcro assistens et stragula tenta revolvens
Fomenta inflatis abstulit a pedibus
Ac summis digitis nervos venasque retractans:
Artis, ait, nostrae dira podagra fuit.
25Tum vero ambrosios unguenta aequantia succos
Prompsit odoratas lecta per Armenias
Cruraque ter fricuit subitoque assurgere iussit:
Me sopor et morbus destituere simul.


7. ad Bartholomaeum Schalam

Berlingheriadum quotiens Teianus habebit,
Absenti veniam, Bartholomaee, dabis.
Nanque pedes postquam magnus sanavit Apollo.
Ut longum valeam, talibus emonuit:
5Pallada si semper recolas studiumque severum,
Nullo exercitio debile corpus erit.
Hunc ego purpureum semper si tendere coner,
Intentus semper mollior arcus erit.
Surge, age,, frondosas laqueis praecingere valles
10Et canibus timidas exagitare feras.
Interdum tenera modulatus harundine carmen
Asserva errantem quis vetet ista? gregem.
Ipse ego sic quondam iacui per prata, per arva,
Nec puduit tantum pascere numen oves.
15Nec te poeniteat valido insudare bidenti,
Aut curva arboreas tondere falce comas.
Sic ait. O certis liceat consistere campis,
Vertere vel gemino iugera pauca bove.
Non ego Montugium, non iam Ghonfentia posco,
20Divite non auro, non pretio afficior.
Delector Musis totas impendere noctes,
Noctibus et totos continuare dies:
Huius te studii similis quoque detinet ardor,
Sed nequis hoc animo liberiore frui.
25Publica nam patriae vexant tua pectora curae,
Cum tamen oblata est quantulacunque quies.
Vel fingis causas, vel condis amabile carmen,
Vel Florentinae consulis historiae.
Qua melius posses in re consumere tempus
30Ireque magnorum docta per ora, virum?
Una dies tandem mortalia corpora solvet,
Qua bene qui vixit, ille beatus erit
Ambitione procul tristique Cupidinis aestu
Et quicquid scelerum pectora caeca trahit.
35Haec Teianeis vitat, dum vivit, in arvis
Fontius, hac causa rura beata colit.


8. ad Angelum Politianum

Cum gravius solito premeret fors impia mentem,
Accepi versus, Politiane, tuos,
Nostra quibus non sic languescere saecula sensi,
Ut nequeant vates nunc quoque ferre bonos.
5Sed neque tunc valui numeris impendere curam
Musaque carminibus defuit aequa meis.
Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis
Arbitrio possum pandere vela meo.
Scribo tamen, ne me Lethaei ad gurgitis undam
10Remige sub duro forsitan esse putes.
Quod si me, quid agam, rogites: nune Lesbia docti
Vatis habet, nunc me Cynthia, nunc Nemesis.
Has inter, fateor, vita contentus inerti
Divitias magnas nolle rogare Iovem.
15Nam neque Pyrgotelis de gemmis pocula quaero,
Nec clara ut docti Mentoris arte bibam.
Saevus purpureis cervicibus imminet ensis,
Regum sollicitas qui facit esse dapes.
Has petat intortis ardens Bellona flagellis,
20Quem quatit et stimulat semper avara fames.
Impiger Assyrios petat hic, petat ille Britannos,
Ut cumulet magnas tristis et aeger opes.
Me proba paupertas et mens mihi conscia recti,
Aurea libertas et pia Musa iuvant.
25Tu quoque, si sapias, cura scribensve legensve,
Ne tibi nunc iuveni displiceasve seni.


9. saturnalia

Aurea si tristi radiarent saecula mundo,
Falciferi ut redeunt annua sacra dei,
Non Ferrandineas vires Venetosque paveres,
Sforzigenamve ducem sacrificumque patrem.
5Ille suas ageret pecudes ad pascua laetus,
Laetus araturos iungeret ille boves.
Alter et ad Gallos, alter mercator Hiberos,
Alter ad Assyrios tenderet et Pharios.
Ipse meos etiam solarer saepe labores
10Tecum dulcisono Pieridum studio.
Dura Fluentinos quanquam sed numina vexant
Et patitur manes Thuscia victa feros,
Crinibus Astraea et lachrimat per compita passis
Et pudor et probitas spesque fidesque gemunt,
15Ne tamen obducta sint Saturnalia fronte,
Accipe, quid Iano dixerit ipse pater:
Ille ego flammiferi quanvis regnator Olympi
Exciderim tanto nuper ab imperio,
Non tamen ingentes animos fortuna negavit,
20Nec quicquam primis moribus imminuit.
Ergo, quae Cresso fuerant communia regno,
Esse itidem cupio, Iane, tuo in Latio.
Dixerat et, pelago quascunque advexerat, ultro
Hospite cum parvo dividit altus opes.
25Caetera magnanimum regem sed turba secuta,
Munera praelarga datque capitque manu.
Et mensas onerant epulis et vina coronant,
Incertis saliunt ebria gens pedibus.
Hunc morem in Christi tempus natale tonantis
30Verterunt proavi sub meliore deo.
Stat meliore deo gaudere et iure Decembri,
Potare antiqui more sodalicii.
Tu quoque tot curas depone et mille labores,
Fac, lucrum toto defluat ex animo.
35Aspice me, quae alii mirantur, despicientem
Rebus in angustis vivere mente hilari,
Quam non Attalicae vestes viridesque smaragdi,
Nec daret Aethiopum lucida chrysolithos.
Mortales homines sola virtute beantur,
40Non Pactoleis fluxibus auriferis.
Quare ego non tanti facio genus omne metalli,
Ut sitiam liquidas Tantalus inter Aquas.


10. in obitu Donati Acciaioli

Si neque forma potens, nec doctae Palladis artes,
Nec genus a mortis conditione levat,
Quid tantum maria et terras coelumque fatigat
Post paulo ad Stygios turba futura lacus?
5Cernite Donatum feretro nigrante repostum,
Ut tumulum invisum non rediturus eat.
Ingenui mores inerant, facundia, virtus
Famaque ab antiquis clara micabat avis.
Hunc tamen immites potuere absumere Parcae,
10Cuius transvolitat sidera magna anima.
Quanquam, o fors, melius secum natura peregit:
Quid, nisi tristitiem, longior hora ferat?
Non cernet patriam flammis et Marte cadentem,
Oppida non Calabro diruta nostra duce.
15Ipse quidem vixet si non tria saecula Nestor,
Non mortem extincto posceret Antilocho.
Non Priamus Troiam eversam natosque videret,
Non Croesus Cyri viveret arbitrio.
Sed quanquam haec alia et forsan peiora cadebant,
20Hoc tamen orbatam cive queror patriam.
Quis veteres populi leges ac iura tueri
Mitius aut poterit continuisse patres?
Aptus erat paci, Demosthenis utilis armis,
Praestantes patriae conciliare viros.
25Civibus in nostris utinam sim falsus haruspex,
Tempore tam duro quid, nisi triste, canam?
Multi ad se rapiunt. Iusti reverentia paucos
Tangit et hos etiam mors inopina rapit.
Ast tu Donati serves, Florentia, natos,
30Fas est demeritum semper amare virum.
Sic Roma extincti sobolem complexa Rutili
Estque Camilleum sic venerata genus.
Tu vero, antiqui restat si sensus amici,
Vive memor Fonti sedibus Elysiis.


11. ad Petrum Parenthium

O animi ingentis semper spectate Parenthi,
Exere sub Bacchi festa supercilium:
Discedant tristesque metus et cura futuri,
Quae Venetus terra, quae ferat arma mari
5Sforzigenumque genus pacem bellumne capessat
Sixtus et in terris claviger ille Iovis.
Martis deserti si servassemus honorem,
Non rueret Tuscos Appula turba Lares,
Oppida non Calaber nostra expugnasset inultus,
10Hostiles premeret dura catena manus.
Pro pudor, imbellis sed Florentina iuventus,
In venerem fortis luxuriemque perit.
Pugnabant pulchra pro maiestate parentes,
Stat modo venali milite nostra salus.
15Imperii latos fines nomenque relictum
Amplius ignavi vix retinere valent.
Divitis hoc auri vitium. Vertuntur ab auro
Iura, magistratus fasque pudorque simul.
Paupertas obscura latet. Virtute relicta
20Religio et periit cum pietate fides.
Nec regere invisos mores, nec ferre valemus,
Interea patriae dilacerantur opes.
Quo me, Bacche, rapis? mentemne insania vertit?
Unde hodie fronti cornua tanta meae?


12. somnium Theodori Saxetii

Nunc ego crediderim leto non omnia solvi
Atque animum rapidos non temerare rogos.
Nam cum nec dulces Musae, nec cantor Apollo
Maerore oppressum solveret ingenium,
5Viventis facie Theodorus et ore loquentis
Confectum in somnis talibus admonuit:
Pone, precor, lachrimas et pro me pone dolorem.
Vestra ego mutavi nam loca, non perii.
Sunt geminae Ditis portae, quarum una nocentes
10Accipit. Hanc iuxta Cerberus ore sonat.
Tisiphone interius saevit tristisque Megaera
Allecto et multo torta ceraste comam.
Sponte alia insontes animas sed porta receptat
In loca purpureis candida cum violis.
15Huc me inter cantus et gratos inter amores
Cyllenae natus vertice dexter agit.
O ego ter felix tanto dignatus honore,
Ni vestro luctu torquear et crucier.
Nam tuus Elysios penetrat gemitusque parentum
20Mique oritur vestro, saepe dolore dolor.
Quare si qua mei tangit vos cura sepulti,
Desinite ingrato me premere officio
Et Pario nostri memores incidite saxo,
Qua Rhodanum celerem lenior implet Arar:
25Saxettus Theodorus amans invisere Gallos
Accessit Rhodani nobile nomen aquis.


13. ad Petrum Philippum Pandolfinum saturnalia

Turpe est Saturni festa non luce madere,
Iste dies nobis aurea saecla refert.
Num cernis domini servis ut cuncta ministrent
Perque vias currant munera perque domos?
5Iuppiter insano regnandi captus amore
Impius in veterem cum tulit arma patrem,
Crudelis fugiens nati crudelia bella
Saturnus magnam venit in Hesperiam
Instituitque rudes homines non more ferarum
10Vivere, sed posuit moenia, iura dedit.
Omnia tunc illo stabant communia rege,
Non erat impositus, qui secat arva, lapis,
Non faber in saevos ferrum converterat enses,
Non mare caeruleum spreverat ulla ratis.
15Hinc vitae illius non immemor aurea sacra
Saturno instituit Romula posteritas.
At tu, sancte senex, hodie Florentia tecta
Et Pandolfinam vise, benigne, domum.
Sed mitis placidusque veni qualemque Decembri
20Mense decet ludos te celebrare tuos.
Florentemque urbem, Syllanae moenia gentis
Aeternum serva cum populo et patribus.
Omnibus et crescat soboles, quae gesta parentum
Vincat, nec priscis gaudeat in titulis.
25Annuit, intonuit laevum thalamusque refulsit
Gestiit et paries adveniente deo.


14. oraculum Cosmi ad Laurentium Medicem

Maiorum venerans Laurentia templa tuorum,
Quod modo te tantum spectat et orat opus:
Ante aram extantem gradibus niveisque columnis
Adstabam flexis et capite et genibus,
5Cum subito nostras tenuis vox perculit aures
Ex adytis: Cosmi quis monumenta latent?
Syllanae quondam parva incunabula gentis
Quam bene venturis aedificastis, avi,
Esset ut Etruscis longo post tempore terris
10Romanae gentis non periturus honos.
Troia quidem sedes olim mutavit avitas
Mox viguit multo clarior in Latio.
Nec te poeniteat Romana potentia nostros,
Quae tua progenies, incoluisse Lares.
15Sublimes aedes, ingentia moenia cernis
Multaque magnorum candida templa deum.
Annuit. Antiquam matrem, mea clara propago,
Suscipe, mi Laurens inclyte, tende manus.
Quid cessas? Rerum tibi Iuppiter annuit arcem,
20Nec mea sub tanto pondere tecta cadent.
Sic tibi purpurei cedant, Florentia, reges,
Sic videas magnos sub tua iura duces.


15. ad Giraldum

Giralde, antiqui magnum solamen amici,
Quem fortuna suo nunc regit arbitrio,
Ghiaereti molles tecum decerpere somnos,
Ghiaereti vellem continuare dies,
5Cernere muscosum iocundo murmure fontem
Remagium et fluxu quod properante sonat.
Non tua Romanis cedunt Ghiaeretia villis,
Ghiaereto cedit Tuscula terra tuo.
Isthaec Phaeacias credam servasse puellas,
10Isthaec Hesperidum poma tulisse nemus.
Tum versus inflata meos cantaret harundo
Curreret et cantu saepe vocata Pales.
Callimachi possem teneros describere amores,
Sive Philetaea concinuisse lyra.
15Quanvis aut nulla est aut certe obscura poesis,
Quae non sit magni tuta favore viri.
Carmina vesani fuerant moritura Lucreti,
Si non Memmiadae munere clarus erat.
Carmina divini fuerant peritura Maronis,
20Candide Maecenas, ni tua dona forent.
Praemia dant vires nobis et nostra potentes
Carmina sublimant, carmine fama venit.
Hic neque rectae artes, neque sunt in honore poetae
Servitia et vexant non toleranda bonis.
25Hic sunt Christicolae fastus et taedia pompae,
Hac transit lento mula togata pede.
Hic sunt, irato magnum quae daemona coelo
Et varia possunt vertere lege fidem;
Sed taceo; haec Ussus quoniam detexit iniquo
30Concilio, flammis integer arripitur.
Vera est libertas nulli servire, nisi uni
Perpetuo, coelum qui regit omne, deo.
Rectius hoc credas nunquam sensisse Platona,
Qui fuit humano doctior ingenio.


16. ad Ioannem Acciaiolum

Praecipiti delapsus equo dum tristia duco
Tempora, dum Romae debile curo latus,
Felix lascivis nimium placiture puellis
Templa deum mira calliditate petis,
5Nunc recolens servos, Mariae miracula divae,
Nunc reparatei tecta superba tholi,
Nunc ad porphyreas devinctas aere columnas,
Perfida quas nobis Pisa subacta tulit:
Saepius ut videas, facilis coniector amoris,
10Palleat adventu Deianira tuo.
Gratulor ipse tibi, quanquam mea corpora languent,
Deianireo quod sub amore cales.
Sed deus Oechaliam quoniam dilexit amantem,
Sis memor, Oetaea quod tumulatus humo.
15Aspice morellos praesigni corpore vultus,
Aspice morellas, sidera bina, faces.
Nec te commoveat, caderent si crinibus angues
Sumeret et veras Gorgon amata comas,
Latoa posset forma contendere sola,
20Cederet huic Tyro candidaque Antiope.
Hanc cui nam superi iungent in amore secundi,
Fortunatorum maximus unus erit.


17. in Petri Cennini funere

Ah, quid me in lachrimas totiens, Fortuna, lacessis
Funereo et luctu semper acerba premis.
Vix bene Donati defleram fata perempti,
Cum Theodoreum deprimit urna caput.
5Ecce, hos post cineres quo sit sine fine dolendum,
Cenninus nostri pignus amoris abest.
Crudeles divi, quid prodest cultus ad aras
Nudaque Cennino cum pietate fides?
Quid coelum et terras animo et lustrasse profundum
10Doctaque summorum tot monumenta virum?
Non cuiquam satis est, certum quod speret in horam,
Sperabam tecum vivere posse miser.
Invidere dei, ne gaudia tanta subirem,
Quae mihi te vivo noster alebat amor.
15Plurima nam moriens fregisti commoda nostra,
Plurima qui vivens commoda, Petre, dabas.
Heu, moror invisam sine te quid cernere lucem?
Qui fuit Eois mos vetus ille: Redi.
Mos fuit Eois in funere dignus amicis,
20Se sponte in medios praecipitare rogos.
Christicolas celsi nunc lex avertit Olympi
Extremam cunctos accelerare diem.
At si non cineri cineres miscentur amici,
Cantabo de te carmina maesta tamen,
25Qualia frondenti ramo saevissima mater
Concinit occisum triste gemens Itylum.
Et qua te potero ratione, hic semper amabo,
Istic Elysia postmodo valle colam.
Istic amplexus, istic pallentia iungam
30Oscula, quae extorsit mors violenta mihi.
Servitium dum triste sequor, dum multa nefanda,
Experior Romae te moriente procul.
O properem in campos istos lucosque piorum,
Ne sine te vivens longius excrucier.


18. ad Petrum Guicciardinum

Ex quo diversum prohibet studiumque locusque
Arbitrio tecum vivere posse meo,
Narrabo absenti, Pelagi quae tempora ducam,
Ut noscas vitae munia cuncta meae:
5E strato surgens nitidis turgentia lymphis
Ora lavo et denso corrigo dente comam.
Mox collem ascendens avium contemplor amores,
Bis mille et passus ambulo poma legens.
Inde revertentem facunda volumina Livi
10Aut Crispi aut magni Caesaris excipiunt.
Interdum medicas Celsi convertor ad artes,
Cui totum attribuit munus Apollo suum.
Eloquium in primis nostri Ciceronis adoro,
Saepe tuos repeto, Quintiliane, locos.
15Sed ne gentili me tantum incumbere credas,
Venit et in nostras littera sacra manus.
Et modo me retinet coelestis copia Pauli,
Uni de toto cui deus orbe dedit
Scandere magnanimi fulgentia templa tonantis,
20Clarius hoc nullae concinuere tubae.
Quandoque Aristotelem capio magnumque Platona,
Marsilius Latio quem dedit ore legi,
Ne foret in terris Italis, qui dogma Platonis
Sperneret. Hoc uno, magne Academe, viges.
25Sumimus hinc epulas et munera grata Lyaei,
Defessos studio nos deus ille levat.
Amotis dapibus cithara Giraldus eburna,
Cantat, quae lyrici Teia Musa senis.
Vulcane ignipotens, argentum perfice tornans,
30Non armaturas. Quid mihi Martis opus?
Sed, quantum poteris, calicem diffinge capacem
Inque illo currus astraque non facias,
Quid mihi Pleiades curae? quid stella Bootae?
Uvas ac vites ponito pampineas.
35Purpureos comites calcantis et adde Lyaei
Sitque profundus amor sitque profunda Venus.
Praeterea, inflatos amnes quae sistere possunt,
Cantat, et attonitas quae retinere feras.
Vidi ego de silvis animalia saepe trahentem,
40Nec laqueos ullos, nec timuere dolos.
Vidi ego praecipites volucrum consistere pennas
Vicanum et spumeas sistere flumen aquas.
Inde furens recolo divini scripta Maronis,
Vel Sili, Hannibalis qui fera bella canit.
45Insani vel me verto ad praecepta Lucreti,
Sive ad Phrixeae nobile carmen ovis.
Mox Tartessiacis factus vicinior arvis,
Dum studet auratos solvere Phoebus equos,
Seu dextra eversam Ghiacceti ascendimus arcem,
50Vicanas laeva sive subimus aquas.
Post haec Giannino mensae thalamique ministro
Et Baccho et somno mentem animumque levo.
Haec est vita mihi misera ambitione soluto,
Optabit sapiens quam bene quisque sibi.


19. ad Caeliam

Quid tantum insultas nostro, crudelis, amori
Quid me contemnis destituisque fidem?
An decet iratis totiens me rumpere verbis?
An decet obtutu me exanimare truci?
5Non satis est lachrimas iterum vidisse cadentes?
Non satis ante tuos procubuisse pedes?
Ah, quid me laceras, immitis Caelia, quantum
Barbara nec tellus, effera nec Rhodope?
Ah, perstans, ah, dura nimis, succurre cadenti;
10Sum tuus. Heu, vati parce, puella, tuo.
Quam male iuravi, nune tanto impensius uror,
Iam meritas poenas lingua proterva luit.
Et tu iurasti. Concurret Caucasus ante
Alpibus, Eridano iunctus et Ister erit,
15Quam te deserto patiar consurgere lecto,
Nunc sine te viduo conqueror esse toro,
Nunc sine te experior noctes invisus amaras:
Nocte venit multo lux inimicitior.
Sed licet irato me cernas horrida vultu
20Et dedigneris reddere verba mihi,
A te non vertar tamen et te semper amabo,
Vel si des tergo verbera, vincla pedi.
At si talis eris, si ferrea corda tenebit
Longius ista nimis vana superstitio,
25Decrevi in silvis tantos finire dolores
Aut ferro aut flammis ait dare corpus aquis.
Magnus amor magnos animos praestabit amanti,
Durior est saeva morte superbus amor.
Sed neque te tigris genuit nec torva leaena,
30Nec mihi de nihilo tam fera semper eris.
Ergo oculos mihi redde tuos et mollia verba
Quicquid et est verbis dulcius atque oculis,
Nec mea tam lentis maceres praecordia flammis.
Quem fugis? Ahne tuum me, mea vita, fugis?
35Quod natura dedit, quantum fortuna paravit,
Omne est id certe sub tua iura datum.
Vivo tuus moriarque tuus, quodcunque monebis:
Dulce mihi pro te vivere, dulce mori.


20. in Christi natali

Nocte qua magni moderator orbis
Venit in terras reparare gentes
Perditas primi vitio parentis,
Palluit Orcus.
5Palluit centum furiatus hydris
Cerberus torquens animas nocentum,
Laeta sed proles hominum deumque,
Laeta ferarum.
Tum lupus nulli insidiatus haedo,
10Cerva non saevas metuit leaenas,
Non dolos ullos laqueosve sensit
Turba volantum.
Inde mos longo celebratur aevo,
Nocte qua summo genitus tonante
15Corpus humanum sine labe sumpsit
Ponere curas.
I puer, comptis nitidam capillis
Caeliam recta properet, memento,
Tuque de cella interiore Bacchi
20Pocula prome.
Sparge tu postes, age tu choreas.
Tu manu docta citharam fatiga,
Hunc diem morem in Salium bibamus
Iure Decembri.


21. ad Franciscum Gaddium

Gaddi, saeva Venus pectora cum mea
Aestu tam rapido torreat impia,
Ut nusquam misero praebeat otium,
Qualem me fore iudicas?
Non me mobilium mensa sodalium,
5Non me Pierides, non studium iuvat.
Odi, quicquid erat dulcius antea:
Non sum, qui fueram prius.
Heu, heu, cur dominae sub iuga aenea
Cervicem indomitam ponere nescius
Crudele imperium duraque verbera
Cogor, me miserum, pati?
10Heu, heu, cur Libycis saevior anguibus
Tantum suppliciis gaudet amantium,
Quantus non Aquilo, nec rabies Noti
Silvas et freta concutit?
Parcas, non tua sunt ferrea pectora,
Non de quadrifido robore consita;
15Non durant nimium lilia, non rosae
Longum purpureae manent.


22. ad Caeliam aegrotantem

Ex quo tu langues, tantus me vexat amaror,
Ut lucem invisam linquere discupiam.
Ah, potuit vultus roseos invertere pallor,
Ah, macies teneros extenuare sinus.
5Diva potens, tristem iubeas discedere morbum
Et salves uno corpore, quaeso, duos.
Ante tuas aras ex voto astabimus ambo,
Nam geminum pectus concipit unus amor.
Annuit. Exores Mariam nunc, Caelia, mecum,
10Aegris supplicibus diva benigna favet.


23. ad Caeliam

Si tantum aspicies, ut ad ignem cera, liquesco.
Quid, roseis labris oscula cum dedero?
In tua deficiens transibit spiritus ora,
O utinam haec tecum vitaque morsque mihi.


24. ad Fannium

Nil medium dat saevus amor vel mergit in undas,
Vel torret fauces asperiore siti.
Copia perdebat nuper, penuria nunc me
Perdit. Quid faciam, consule, ne peream.


25. responsio

Pieridas frustra perituraque carmina iacias,
Muneribus tantum femina victa patet.
Coelicolum regem Danae non ante recepit,
Quam bene nummatum vidit adesse Iovem.


26. ad Caeliam

Inviso, donec, mea Caelia, rure manebis,
Hic sine te semper tristis et aeger ero.
Quare, si qua mei tangit te cura doloris,
Pro me confestim mitte, vel ipsa redi.


27. ad Caeliam

Ne tibi displiceam, taceo moriorque tacendo:
Tu mihi fecisti vulnera, tu fer opem.


28. Gallus

Ad liquidi ripas Bizenti pastor Ilerdas
Annixus trunco miseros cum fleret amores,
Excitus questu vicina e valle Philetas
1 Quid maeres, dilecte mihi, dic, inquit Ilerda,
5Nulla tuos laedunt contagia noxia capros,
Pingue pecus teneras ovium depascitur herbas,
Tota domus salva est, de collo fistula pendet
Integra, qua nymphis olim Satyrisque placebas.
2 Quid curas questusque graves me pandere cogis?
10Pastores inter, genuit quos vernia tellus,
Tristior, heu, nemo vivit, mi care Phileta,
Non quia lanigeri pecoris mihi copia desit,
Sive olidos inter capros contagio serpat,
Sed quod longe alias silvas mea cura pererrat:
15Gallus, et hos montes nunquam fortasse reviset.
3 Non dulcis Galli te solum absentia torques.
Ille meos etiam secum portavit amores.
Nec fuit in silvis pastor formosior alter,
Cuius et in nivea, fuerit plus fronte pudoris.
20Sed quia nec lachrimis revocari ad pascua nota,
Nec tanto maerore valet. Quid pectora plangis?
Non luctu saturatur amor, non haedus, hibisco.
Quin potius cantu miserum solare dolorem
Et refer absenti. quae te maerentia. Gallo,
25Cantasse attonitis narravit Nencia Faunis,
4 An quicquam nobis posset contingere maius,
Quam nostrum penetrare tuas modo carmen in aures,
Quo melior nemo est doctas inflare cicutas?
Vere novo Zephyris cum frondent robora silvis
30Et laetae pecudes errant pecudumque magistri,
O felix aries, ovium fidissime custos,
O pater armenti, Veneris vos dulcia furta
Herbosas inter valles et mollia prata
Carpitis, absentes nec deploratis amores.
35Ipse ego sed quondam felices inter amantis
Nunc cogor tristis miseras efferre querelas.
Dicite, Naiades, quas Iuppiter ipse futuri
Admonuit: Gallusne meus Gallusne redibit?
Tertia iam renovat fulgentia cornua Phoebe,
40Ex quo consuetas durus non venit ad oras.
Hos postquam liquit montes et florida prata,
Arescunt frondes, arescit fontibus humor.
Sed si iam redeat, spirabit dulcia myrtus,
Scaturient fontes, complebunt vernia frondes.
45At vos, o Fauni, pastorum numina amica,
(Fors teneram poterit mentem deflectere terror)
Si qua mei pietas, haec pro me dicite Gallo:
Igne tuo ardentem ni complecteris Ilerdam,
Perdemus pecudes, perdemus pinguia culta.
50Sed neque vos, Fauni, tam tristia dicta feretis,
Nec tu tam longum lentis nos ignibus ures,
Nam si te nostri non tangent, Galle, dolores,
(Quod tamen avertant superi) stat nectere collum
Ilice de nigra, primos quae sensit amores,
55Ne cogar miseras totiens efferre querelas.
5 Solamen mihi tale ferunt tua mollia dicta,
Quale sonans rivus, cum praeterlabitur herbam,
Fessis sub patula distentis corpora quercu.
Circum lascivae tondent arbusta capellae.
60Nam neque tam facili modulatus carmen avena,
Admeti niveos tauros dum pavit Apollo:
Nec Paris Idaeo similes de vertice cantus
Edidit, aut nymphis Paphiis ululatus Adonis.
Sed tibi quae reddam grato pro carmine dona,
65Cum mea tam dulces non spirent pectora Musae?
Hos, hos accipias calamos arcumque sonantem,
Quo solitus Mopsus linquentes retia cervos
Sistere et aerias coelo fixisse volucres.
Sume, precor, nostrique tibi sit mutua cura.
70Nec minor ingenio, non forma indignior illo,
Non opibus, non gente feror. Sed, dulcis Ilerda,
Iam vale. Nanque procul nullo custode iuvenca
Et nox adveniens cogit revocare capellas.

1 Philetas

2 Ilerdas

3 Philetas

4 Ilerdas

5 Philetas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: