Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Optimum erat, sodes, non inseuisse libellis
Graecorum et pedibus gelidis saepe isse cubatum.
Nam te socratica demum incurvasse papiro
Quid prodest? Melius dormire Platina, Menandrum et
5Eupolidem sineres. Quorum haec? Si tot tibi fasces
Librorum mortis nequeunt svellere curam?
Sollicitus, tamquam nigris circumvolvet alis
Semper et e magno solum te poscat acervo,
Corripias alios nimirum. Sardus habebat
10Id vicii, tamen hic aetate atque arte minor te,
Nec Victorini bilem cognoverat, ex se
Peccantis nihilum, nisi cum vanissima cernit,
Sollicitus magno miseroque timore veniret.
Plurima quae valeant animi seducere curas,
15Nimirum dicas sapienter. Si modo sanus
Consilium quod das et quo solaris amicum,
Fraude laborantem simili te sublevet ipsum,
Anne igitur laudas? Vir est doctissimus, omnis
Rubricas legum novit, scit callidus idem
20Poscenti dare consilium, scit denique morsus
Fortunae et magnos sedare cupidinis estus.
At sentis: animi sibimet divellere non quit.
Te ne ego, Lucilli, sapientem? Pulpita quamvis
Ascendas, magna circum te stante corona
25Micturiunt miserae longo sermone puellae.
Tu miser exclamas fictis terroribus, atque
De caelo pestem venturam et fulgura narras,
Ridisse in somnis aliquid miserabile dirum;
Franchinus Rabia vel Nestora vincere credit,
30Et quoscumque ferunt antiqua volumina Moysi
Produxisse animas. Siquis deus, en ego tollo
Uno omnis, illum demens se dixerit. Ergo
Si periit percussa gravi paupercula morbo
Non timet a summis vestem demittere talis,
35Et rigidis manibus vilem deducere gemmam.
Post ibit comes et misere singultiet. Hoc tu
Credideris pietate viri, maiore tumultu
Plorabit funus cuius plus sustulerit. Duc,
Duc hominem carae trepidu sub morte puellae.
40Ambo, ad rem ut redeam, siquis me interroget, aio
Aegrotare pari vicio. Quoddam est medium inter
Stultum et sollicitum, neque enim cum te Rabiam esse
Inhibeo, idcirco Sardum fieri volo. Nam quid
Stultius et versanius hac formidine? Quae tibi, quicquid
45In vita venit iocundum, demat oportet.
Quod si sollicitae curae miserique timores
Possent labenti fulcrum supponere vitae,
Viveret in terris me nemo tristior. Atqui,
Si nostris proavis mors tam suspecta fuisset,
50Quis patriae portus, aras, delubra focosque
Italiae Ligurum saevis defenderet armis?
At timeo: non es civis bonus; ille flagellum
Pro patria. Neque quis, si formidaverit, unquam
Rectum atque officium vitae praeponet honestum.
55Iratus clamet Phalaris: "non vincula, nec mors
Terrorem obiicient sapienti; prodere vitam
Aut famam alterius pro vita nollet. Habemus
Quaedam igitur graviora, et porro morte mage ipsa,
Quae Victorinus puero vitanda canebat.
60Vivere mendosus, cum possis honeste perire,
Stulticia est. Ego nec morti me obiicere corner,
Nec, si me iubeat dulci decedere vita,
Qui dedit, irascar: nam quantulum hoc et erit, si
Paulopost server moriturus? Hoc tibi, amice,
65Negritudine seducta, propone. Vides ut
Cogat avarizia in discrimen? Per mare currit
Perque hiemis durus mercator. Temnere mortem
Si, viso nummo, mercatorem facit, hunc cur
Non propulsamus, visa ratione, timorem?
70Carceris ante fores clamabant "tolle cicutam"
Discipuli, quos, iam mortem absorbere paratus
Pro vero, doctus senior trepidare vetabat,
Quantula sit vita haec ostendens quamque decorum
Pro virtute mori. "numquam absterrebitur", inquit,
75"Hic animus vitam ut cupiat praeponere vero".
Quemnam igitur, magis inscribes virtutis amicum,
Quem magis et vita dignum et post funera laude,
Hunc ne an quem dixi Sardum? Ditissimus ille,
Cum miserum febris torqueret frigida, iussit
80Ad lectum gemmas, aurum deferier atque
Argentum affabre fusum. Faec ubi visa suppellex,
Ingemuit graviter suspirans. Stabat amica,
Mater, cognati complures; omnibus istis
Nil cum divitiis sermo. ergo possideam tot,
85Nudus eo? Quo me miserum dimittitis? Aut cur
A vobis divellor morte miserrimus?". Hunc quo
Aegrotare putas morbo? Est ne hic inter egrotos
Insanos ve interponendus? Desipit et qui
Interimit diri se sorbitione veneni.
90"Pone cicutam, et mentiri qui te velit, hanc ne
Eligis, an potius periurus vivere mavis?".
Respondet Socrates: "mentiri nolo. Cicuta
Intereundum igitur.". rideret, si hic Rabia esset,
Assem ob exiguum quidvis iurare paratus.
95Ergo ita si visum est sapientibus atque probatum,
Cur mortem horremus, miserum cur dicimus omnes
Esse mori? Cur non tandem decedere vita,
Ut satur e mensa briacus conviva solebat,
Auspicio quemquam? Vive, et te longa senectus
100Comparet insigni cigno. Quid conferet aetas?
An te delectant rugae nasique liquores?
Labraque pendenti mento stillantia? Tum qui
Crudescunt morbi? Mitte hoc. Eia, sine morbis
Do senium, quale in nostris proavis fuit olim!
105Multa videnda manenti in longa aetate: propinqui
Decedunt, pereunt nati carique nepotes,
Ducenda ad tumulum coniunx. Tu denique resta
Has inter lacrimas foelix, dum parcitur uni.
Ad lectum fertur pueris dixisse vocatis
110Filius Octusi, cum iam mors frigida venas
Serperet: "haud equidem de me miseret ve piget ve
Si morior, quippe hac ratione innascimur omnes.
At vobis, timeo nunc, dum tutoris egetis,
Pupilli, ne vos explodat litigiosus
115Iuramento et diminuat Branchinus iniquo
Rem patriam. Quodcirca si vivo utilis istis,
Vitam oro, pater omnipotens, miserere precantis".
Est ne hic quod damnes? Minime, sed totus in illos
Irruo, vivendi finem fecere sibi qui
120A ratione voluptatem, quos dira libido
Torquet vivendi et mortis metus; at tamen ipsi
Festinat cicius. Nempe his nervosa chiragra
Impedit articulos, stomachi capitisque dolores
Intestata manet miseros mors. Ordine nullo
125Naturae pereunt. Longos promiserit annos,
Quid refert, validas dederit ve in corpore vires
Nascenti puero, si sorbeat ostrea centum
Ad mediam noctem, nolit potare nisi vas
Annorum septem. Puero scrutante macellum,
130Dormiat in lucem, lenonum provocet omnis
Ancillas, donec putris iam et perditus omni
Membrorum sensu, plaudendum denique funus
Immaturus eat. Quod si ad rem venimus atque
Vestigemus, erunt cupiant qui vivere proter
135Quas dixi causas. Sed quae tam dira libido
Usque Volanerio mansit? Distortus utrisque
Hic pedibus, captusque oculis miseroque dolore
Percussus lateris, et renes debilis, uno
Quinquaginta annos lectica duxit, amicis
140Irascebatur. Tu qui potes omnia, deme
Has poenas misero siquis dixisse, "age", inquam,
"Sis miser usque adeo, si tanti vita videtur".
Baldua, porrecto speculo, lacrimare solebat,
Caniciem aspectans et turpis in cute rugas.
145Lisia quid fleret respondit saepe rogata:
"Deploro faciem hanc quondam dilectaque membra
Deberi terrae". "Cinis ergo Lisia fiet?",
Plorabat fatuus cum verba hec diceret, udos
Dessicans levi tunica Barinus ocellos.
150Anne aliter Solon dulcis flevisset Athenas
Labentis? Bassus preciosa palacia, villas
Edificat, cogitque boum paria ad iuga centum.
Ergo in deliciis et tanta in luxuria stans,
Nil nisi lene sapit, capiti quod non ferat unguis
155Insano, quod quis sine rugis cogitet. Hac in
Fortuna tamen esse hominem te, Basse, memento.
Ut nolis, liquenda domus, liquenda suppellex,
Et pueri et coniunx. Quid quod hae te excruciant res,
Cogeris infoelix cum linquere nescius uti?
160Sunt qui mortalis animas dispergier auris
Ut pecudum vitae credano, nihil affore quod mox
Corpore composito restet; tum verbera et ignis
Inferni spenant. "Ite", inquit Gnosius, "istos
Terrores pueris". Hi qui periuria et omnis
165Peccandi formas, qui stupra, venena, rapinas
Pro nihilo ducant. Pone hoc sub iudice causam,
Pupille, et Licinus levam stillarti in aurem
Exiguum quoddam. Licino patrimonia redde,
Redde: adsunt testes, genitor possedit inique.
170Hic fundus Licini. Quid enim hoc? Quot funera, tot cum
Branchino lites. Summa de gente vel ima
Intereat quivis, heredes convenit, et de
Interitu dolet atque bonum sibi dicit amicum
Decessisse. Addit, iuvenes, raciuncula quaedam
175Cum genitore fuit, dudum est, res parva tamen. Sed
Ex animo fugit. Si scriptis creditur, actum est;
Ducitur infoelix in litis, si negat, heres.
Hic tamen ultrices poenas et iudicium horret;
Improbe quas gessit torquet coscientia rerum,
180Formidat mortem nimirum conscius actae
Nequiciae vitae. Quorum hec? De re loquar, audi
Compilasse putes ne me quod Testa solebat,
Scilicet oblitum finis garrire diu iam,
Vir bonus et prudens iussus decedere vita
185Tamquam depositum reddet nec iure suo se
Dispensare velit. Nam, quando, optanda sibi mors,
Nescit homo: solus novit pater omnipotens, quo
Vivere sit melius, quo tempore praestiterit mors.
Permittes, igitur, cuius tu munere vivis
190Ius dispensandum vitae. Tu perge solutus.
Hec satis ut valeas. Ego nec Rabiae tibi morem
Vivendi statuo, nec Sardi. Haec summa. Face, inquam,
Sis Socrates, et me, secus hac si vixero, ride.

1 ad amicum nimis timidum mortis | mortem non esse fortibus viris terrori

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: