Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Vera qui rauco ducis per gramina versu
Huc, Ludovice, veni mecumque sub illice canta;
Stridula disparibus si sit tibi fistula cannis
Certemus, dum prata pecus ridentia tondet,
5Dum comedunt ederas viridi de monte capellae.
Sunt mihi bis denae flexis cum cornibus agnae,
Sunt totidem pecudes longisque testibus hyrcus,
Deliciaeque animi coniunx formosa Luala,
Quae quotiens mentem incurrit cadit omnis in illo
10Vis animi, subeunt optata [?-??] quando
Tegmine sub patulo fagi requievimus herbae;
Nec lux sola meis oculis, haec gloria Luci,
Quae cum forte venit per devia lustra ferarum
Congaudent frutices, arrident floribus herbae;
15Lac si forte novum pendenti ex ubere mulget
Exultant Fauni, Satyri nemus omne frequentant,
Expectantque procul quia dulci corpora somno
Tristia tu dulci refovebas candida lecto;
At tu, ne campis nimium spaciemur apertis,
20Io propero pede, Ludovice, da dulcibus antris!
Naiades sanctas, te monstratore, choreas
Concelebrent, tugurique gemens in culmine turtur
Passer et inde salax imittentur carmina passim.
Ipse ego Panna canam, biiugique in vertice pastor
25Me docuit Choridon cum forte arderet Alexim;
Ipse ego - nam memini - quercus securus in umbra
Oraque, defendens ardenti ab sole galero
"Quid facis oh vacue, et ranarum carmina sentis;
Cur versus faciles rauca et cur carmina discis?
30Huc converte gradum!" dixit "Tibi carmina texam
Qualia neo Poliphemus agat, nec Graecia, nec qui
Centioculo iniecit somnos caducifer Argo."
Accessi et didici calamos coniungere ceris,
Et mollire feras, rapidumque sistere flumen.
35Saepe meos coryli summaque ex arbore glandes
Fraxinus et cornus cumque his viburna salixque
Mirantur versus et Apollinis esse fatentur.
Ursula et in Siculis visa est quae collibus olim
Quae domuit forti iuvenilia colla ligone,
40Abstulit et mihi me; cantus laudare solebat
Atque optare meos, ulnisque innectere collum
Et mea divino praeponere carmina Delpho.
Postquam Lombardos tetigit mea tibia montes
Rustica nescio quae pastoria sibila sensi,
45Nec potui sufferre diu quin plectra moverem
Incultumque meo caperetur carmine vulgus;
Tunc primum pueri Nymphaeque amplexibus aptae,
Pastoresque senes sibi me voluere magistrum.
Invidit Firmus, quo nec deformior alter
50Huc vexit pecudes nec stultior arte canendi,
Et procul e saxi despectans culmine fontem:
"Quid pueros seducis? - ait - quid subripis aedos
Praemia doctrinae?" Quos cum numeraverit agnas
Pastor et orbatam matrem cognoverit aedo,
55Confringit ferulas et silvas vocibus oplet:
"Huc converte gradum, tenuesque inflare cicutas
Non pigeat: multa (et ne nos contemne) docebo."
Intimui, fateor; nitidam deponere vaccham
Constitui: capram tantum mihi praemia ponat,
60Certemusque simul referat sua praemia victor.
Erubuit victus, nec cedere turpe putavit;
Riserunt pueri, manibusque ad gaudia pulsis
Dedecus in stulti pelves mulctrasque sonarunt.
3 Desine, Alexander, tanto sermone canendi
65Doctrinam iactare tuam; mihi fistula collo
Bis septem pendet brevibus compacta syringis;
Formavit digitos illa ipsa ad munera nostros
Ipse meus Choridon; nec sum cessurus honorem
Non tibi, non si Pan nemorum deus ipse veniret.
70Et mihi parta satis laus est, et praemia victor
Saepe ego praeposita ad tuguri fastigia fixi.
Ipse ego nam memini dum festa Palilia pango
Transilioque pios illaesis cruribus ignes,
Et stipulam messemque fero, de astantibus unus:
75"Salve, o cantor, - ait - templis numerande deorum!"
Tolle minas, veniam tecum certare cicutis,
Deponamque pecus modo ni tibi pignora desint;
Fistula nec tantum nota est mihi, cornua novi
Lascivo perflare sono: tu delige quali
80Nobiscum plectro libeat committere bellum.
4 Quid dicent docti blattent cum talia stulti,
Fistula rauca tibi; sed tu raucidior illa!
Nonne ego te sensi stipula sub sole canentem
Stridentique feras propellere carmine silvis,
85Ut nec saevus aper viridi securus in antro,
Abdita nec nido mediis in sentibus ursa,
Perstarent, tantum causant tua plectra fragorem!
5 Vis igitur tenui iam iam certemus avena?
Fronde sub hac sedeatque Croton qui pignora servet.
6 90Accingamur age; hoc tersum tu fictile sume
Poculum, amice Croton, victoris praemia quod sit.
7 Suntque sinu nobis duo pocula fagina, quorum
Accipe quod malis, quod, si certamine vincar
Vel si vincetur qui me pertraxit ad arma,
95Praemia victorem cum pace et laude sequatur.
8 Est mihi propositum nullorum tangere pignus,
Sedula quod quondam sic me Lays ipsa monebat,
Sed quia lis memoranda agitur dignusque levari
Impetus, inflandae tanta ad luctamina mentes,
100Accipio. Faveant Dryades Panque ipse secundus
Adveniat. Sic saepe truces preludere tauros
Aspexi, et teneram per vim per vulnera vaccham
Victorem vitulum patulis implesse sub ulmis.
9 Incipe iam, versusque tuos mentesque resolve.
10 105Me quondam Dryades mediis in sentibus unum
Comperiere decem perflantem pectore somnos,
Et geminos laqueo tenui de vimine sensim
Implicuere pedes: utque alto in culmine montis
Constiteram, fontis declivi in margine tractum
110Constituunt ima qui se de valle ferebat.
Nil valuere preces nec blandimenta nec ira
Candida nec viridi vestis maculanda veneno;
Detraxere tamen, nec eo contenta Pomilda
Pectoribus descripta meis sed plena cachinno:
115"Precipitem, Dryades, gelidum mittamus in amnem
Ni sibi quot pecudes, quot nati ad ubera cantet!"
Conveniunt omnes dominae quo iussa facessant
Ni cantare parem. Quod tum mihi forte putatis
Mentis erat; praestat cantus quo fonte levari
120Accingar; praebere locum de cespite Nymphae;
Et quibus obliquo connectens colla lacerto
Haerebat captans cantus mea nympha sonoros
Ore legens quam vox cantantis fuderat auram
Ipse ego tunc tali - iuvenes advertite - voce
125Carmina concelebrans dominae sum iussa secutus:
"Si quisquam est cui forte foco precordia flagrent
Ipse ego sum. Sed tu, quae humeris felicibus haeres,
Nil pendis lachrimas, totidem mea vulnera pendis,
Et laceras ardore iecur. Proh, perfida! quid sic
130Exagitas miserum? cur me, pulcherrima, torres?
Quid furis, o pernix? quidquid pulcherrima, formam
Mentiris feritate tuam? Da foedera victo,
Da pacem veniamque, mihi quid bella parabas
Cum mihi nulla forent tanto pro munere tela?
135Pone modum, iam pone modum! Si queritis agnas
Sunt bis mihi septem: totidem dant ubera matres
Lascivae, et septem detondent prata capellae;
Estque canis quo non nostris in montibus alter
Expugnare lupum latratu est doctior atro,
140Et quo Romanus non est vigilantior anser.
Haec ego cuncta tibi mea, pulchra Pomilda, parabo,
Quae tu fastidis, sed enim si lancibus aequis
Aspectes, non sunt viles mea dona paratus.
Ingrediare casam palearum tegmine curvo
145Insignem, quam non montis magalia dices,
Sed pastoris erit gregibus cui summa peculi
Bis centum constet lactis qui mulgeat amnem.
Ingrediare, precor, teneras mirabimur agnas,
Et caprum dum terga premit villosa capellae;
150Ipsa tuis manibus servata coagula lacti
Impones, sudesque focum, cumque arserit ignis
Ampullas breves summo monstrarit aeno,
Ipsa eadem manibusque tuis cubitoque trementi
Exceptum summo spissum quod margine prestet
155Concinges circo, atque serum iam cortice pressum
Excipies, quod deinde canis desorbeat ipse;
Est fiscella mihi sirpis contexta pusillis,
Et mihi, si nescis, Bacchi est bona copia; nuper
Cantharus ipse gravis, medio praesepe repostus,
160Abditus et feno pueri ne poccula siccent,
Plenus erat; cepi ipse parum, tibi caetera servo;
Curre, precor, tugurique mei contingere limen
Nec pudeat, quia nec tauri nec numina vitant;
Pan deus ipse meos ridens intrare Penates
165Est solitus; quid tu refugis mea limina, nympha?"
Caetera quid referam? Victa est cum voce puella,
Basia et in tenero fixit non pauca labello.
Fare age tu tantos si scis, Ludovice, triumphos
Vel credas; sine Marte mihi non creddere turpe est,
11 170Si possent animum verba expugnare ferocem
Duceret Herculeos pater Achelous honores;
Sed virtus lingua nec frangitur. Ecce duellum
Ingredior. Tu perge, Croton; da protinus aures
Cantanti. Mea bella licet memorare canendo;
175Nam Cachus, quondam, tenui de plebe colonum
Consitus, ingentes sumpsit sibi stultus amictus
Inque urbem properans medici sibi iura superbus
Intulit, et plantas nostris de collibus egit
In predam, morbosque illis superare ferebat.
180Sperare incautum coepit miracula vulgus;
Accersivi virum; portant simphonibus omnes
Urinas, requiemque suis languoribus orant:
Ille scelus cunctos longo sermone trahebat,
Gramina tunc vinumque capi mandavit aeno
185Protinus ingenti et Vulcani bella subire
His implere femur stomachumque implere Falerno;
Tum pulchros vario traxit sermone puellos
Ludere taxillis et palmis stringere clunes
Incipiens: magnosque sibi poscebat honores.
190Non tulit hunc tanto tumefactum flamine Mopsus,
Meque vocat, poscitque iocos risusque precatur.
Illicet accepi tua quod per carmina, Mopse,
Optares, volucerque ad proelia lecta cucurri,
Mincturamque suis scaphio quoque forte parato
195Ad medicum porto, et requiem precor ipse dolori.
Ille oculos tollens tria post suspiria fatur,
Meque caput ventremque refert pectusque repletum
Et parat urgenti stomachum vexare medela,
Atque uterum pingui totum mulcere paratu;
200Ast ego confestim risu illa silentia rupi
Indita, et ingenti tandem sum voce locutus:
"Discite, ruricolae, quantum sapientia possit,
Quid faciant divi, quid carmina sancta, quid herbae!
Namque hic insulsus porchorum signa videndo
205Exposuit quid nos media in precordia vexet!"
Mira loquar, quamvis stultus vanusque fuisset
Erubuit scelus ille tamen linguamque remordit.
Tum Paulus veneta pastor venerandus in urbe
Corripit ad laqueos et tristia vincula sontem,
210Vulcanusque petit membra extirpare petulcha,
Quod ni fata deum coelestia sydera Paulum
Abstulerint, toto pascebat corpore flammas,
At postquam in melius formosus creverit orbis
Germanum aspicies Pauli pastoris in aula
215Cantantem et summi pastoris iura tenentem;
Hunc et Aventinus pulchra et Capitolia patrem
Spectabunt cunctique greges quos sydera lustrant,
Quos quoque de celso prospectat culmine Phoebus,
Et dominum et sancta cantantem voce sequentur.
220Ille suo reddet felicia tempora sceptro,
Ille oculis faciet spicas prorumpere iuncis,
Castaneas lotho, et sterili de vimine poma.
Oh me felicem si tempora in illa reserver,
Sique oculis divum si dulcia tempora cernam!
225Scandite iam volucres nostra usque ad tempora stellae
Ferte deum nobis qui postquam fregimus agrum
Aurea poma ferat, dulcesque in pectore somnos
Inspiret, teneraque sinat gaudere puella,
Et pacem aeternam miseris agrestibus addat.
230Nullus erit tunc orbe labos, nec rastra iuventus
Quassabit, nulloque gement sub vomere tauri,
Sponte sua silvester ager messemque feracem
Parturiet; Panque ipse pater frumenta parabit;
Poma ferent hederae, gaudebunt floribus ulmi,
235Bacchus et ipse pater non tonsis vitibus uber
Exibit, tantoque gement sub pondere tyrsi;
Solia tunc vinum franget, sicque horrea messis.
Currite felici coelestia lumina cursu,
Ferte deum nobis qui - ni praesagia fallant -
240Agricolae extincti capiet sibi nomina pius;
Aurea tunc aetas duro iuvenescit in aevo;
Otia cara domi: bellum et certamina nusquam;
Errabunt pecudes nulla vigilante licischa,
Securamque nemus praestabit et umbra quietem,
245Et nullae incurrent ad tristia vulnera fauces;
Consistet medio sol formosissimus orbe,
Ver erit aeternum, nullique in nubibus ignes,
Nusquam Eurus Notusque ferox, sed dulcis ad herbas
Eveniet Zephirus, flores et gramina pascet,
250Tuncque gelu nullum glacies nec flumina sistet,
Prorsus hiems aestasque ruent ad Tartara, nec nos
Syrius obscuris vexabit nubibus ardor,
Nec coquet ardenti Phoebus cum lumine terras;
Tunc longos dormire dies, tunc ludere lecto
255Cymbala pulsa seque segetes spectare iuvabit.
Ferte tamen vati non parvula dona, coloni,
Felices si vos veniens invenerit aetas,
Quosque scrobes nullique trahent in pascua sulci.
Nos quoque tunc cives opibusque ad culmina plenos,
260Vendere nec pecudes nec raptos matribus agnos,
Tondere nec pecudes, pratum nec tondere falce
Expediet. Nullum lassabit brachia pondus.
Tu quoque, care Croton, quem tot ventura monemus,
Munera da vati: sic te illa in tempora Parcae
265Conservent, Lachesisque trahat tua stamina dum tu
Aspicias summa Paulum consistere Roma,
Inveniasque tuae pacem requiemque senectae.
12 Surgite iam pueri: ventrem implevere capellae
Dum canimus, matresque quater suxere tenelli;
270Dum ludunt agni ruit ima in Tartara Phoebus,
Et crescunt umbrae silvisque et montibus haerent;
Sed victor Ludovicus erit frontemque virenti
Ornabit serto laudemque et praemia sumet.





1 Ludovicus et Alexander invicem litigant, | Croton sedet arbiter

2 Alexander

3 Ludovicus

4 Alexander

5 Ludovicus

6 Alexander

7 Ludovicus

8 Croton

9 Ludovicus

10 Alexander

11 Ludovicus

12 Croton

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: