Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Stirpis Aragoniae regum pulcherrime princeps
Carole, prima tui soboles genitoris honesta,
Francorum referens genus alto a sanguine regum,
Quae mea quae tali referam pro principe digna
5Carmina Meonii rorantia nectare fontis?
Nam neque tam clarum praesentia saecula uatem
Nec licet humanas tua numina prendere uires.
Oramus tamen ut faueas, coeptisque secundis
Diuus ades: diuos faciles mulsere Camoenae.
10Sancta sit illa dies, omni memorabilis aeuo,
Auspiciis quae te felicibus edidit orbi
Infantem: non ulla fuit praestantior aetas
Gentibus inque ullis pax uisa beatior annis.
Pulcher utrinque tuo risit sibi Lucifer ortu
15Insignis radiosque gerens mitramque cometae,
Cum matutino celer exerit ora profundo
Flammigeris uel cum petit aequora prona quadrigis;
Clarior haud alias roseo cum lumine Phoebus
Et gemino uisa est consurgere Cynthia cornu;
20Sidera non mediis micuerunt plura tenebris,
Dulcius haud laetae siluis cecinere uolucres,
Non aliis pecudes foetus peperere diebus
Maiores, niuei nec plus fuit ubere lactis,
Poma nec Alcinoi tam grandia sustulit arbos,
25Nec totidem saturis uiruerunt frugibus herbae.
Cuncta dei fuerant nascentis signa futuri.
Fortunate gerens dulcissima pondera uenter
Et quaecunque tibi felix dedit ubera nutrix!
Continuo insigni mactus puer indole rerum
30Ausus es ingentis operas animumque uirilem
Excipere et totis perdiscere uiribus artes
Egregias, qualis catulus cum forte leonis
Magnanimi memor et generis pastique cruoris
Iampridem exosusque cubile atque ubera matris
35Alternas lauat ore manus, caput excutit, inde
Progreditur campis, mox ualle ac solus opaca
Audet et in summis tauro concurrere lustris.
Ergo, ut eximium placuit semel, ipse potitus
Tam facile ut natum ad solum id te quisque putaret.
40Nulla tibi in ludis puerilibus, una uoluptas
Uirtutum studia alta sequens, in principe rarum
Munus, ut in Tito quondam paucisque notatum
Delitias mundi quos saecla beata uocarunt.
Ii tibi iam mores primi cultusque fuere
45Ingenii, iis primum uiruit generosa iuuentas,
Quae mortale nihil morituro in pectore uersans
Mox aliis stetit ac dubiis exercita fatis
Regnorum ut uariae sortes casusque uolutant
Fortunae; neque enim uirtus satis aucta secundis
50Inuenit aduersis potiores saepe triumphos.
Hinc tibi dura nimis subiere pericula, curae
Ingentes, liuor mordax, squallorque nefandi
Carceris, insontis indignaque uincula, turpis
Pauperies, quae tu sapienter cuncta ferendo
55Herculeos princeps superasti inuicte labores
Idem qui proprios poteras superare parentes
Iusticia imperioque, obitus ni fata parassent.
Ex illo nobis diuusque et sanctus haberi
Tempore debueras, tanta uirtute peritus
60Et pietate ualens (iam scilicet alta corona
Martyriique sacri caelestia signa merentem
Iam te exposcebant); sed mens plebeia sinistris
Ominibus malesuada diu mussauit et almam
Distulit ante fidem quam nuper morte solutus
65Corpora (ut quidam laetalis sorte ueneni
Credunt utque alii multorum mole laborum
Impressa) angelicis petit exoptata choreis
Spiritus astra cauoque insedit nixus Olympo.
Agnouit namque Omnipotens longeque uolantem
70Laetatus dulci iuuenem amplexuque recepit.
Caetera Caelicolum gemmis auroque micante
Surrexit uenerata cohors thronoque locauit.
Nudus eras: dedit aethereos tibi Pallas amictus,
Uellere sericeo tunicam sagulumque nitenti
75Murice purpureum, chlamydem super arte decoram
Diuina et proprio quam finxerat ipsa labore
Intexens lento nomen ducis et genus auro;
Fulgentem capiti Cyllenius addere mitram
Prouolat et sceptrum manibus, gestamen Vlyssis,
80Quo celer extincto in caelum transuexerat olim
Seruatum et tanto semel id post tempore uisum.
Nil facis, o stultae mors o metus improbe gentis,
Insani rumor populi; mors inuida, nullas
Immortalis habes animi de robore partes,
85Nec tibi ius omne est tam sacri corporis: ipsum
Multa parte sui remanet sine tabe superstes.
Vescere plebeio ingluuiosa cadauere, seu tu
Qui triplices pandis latranti gutture fauces.
Quid iuuat hoc tandem sceptrum rapuisse? Potitur
90Maiori nunc concilio imperioque deorum,
Haud minus in terris quanquam ualet alta potestas.
Credita tunc igitur deitas, populique frequentes
Conuenere nouae compulsi mortis honore,
Quid tamen incerti facerent: lachrimisne dolentes
95Funus an efferrent meritas diis carmine laudes.
Omnibus effusa est lachrimarum copia maior.
Hi celeres deflent obitus, crudelia fata
Crudelesque uocant pariter hominesque deosque
Et desperatis incusant saecula rebus:
100"Aut miserum penitus redeat chaos aut suus orbi
Reddatur dominus"; malunt cupiuntque uidere
Principis ora sui spirantis ut ante solebant,
Ora uiri diuique simul frontemque serenam,
Illam aciem, paribus ardentia lumina flammis,
105Phoebeum caput et florentis membra iuuentae.
Prae nimio ast alii expromunt pia gaudia luctu
Supplicibus nixi palmis diuumque precantur:
"Alme parens audique o sancte salutifer assis:
Te sequimur, tua turba sumus; miserere piorum
110Terrarum caeliue deus; da certa decoris
Signa tui per quae meriti referantur honores".
En quid hoc est? Tremuere domus, mortalia rectis
Corda stetere comis, clarus tonat aether, et ipsi
Temporibus sacris radiorum flamma reluxit
115(Sic memorant), clarisque uident miracula monstris.
Iamque adeo laetari omnes et olentia circum
Sentiri et late magis increbrescere lumen.
Interea pompa ingenti sumptuque parantur
Exequiae. Coeunt proceres et laeta iuuentus
120Maiori quo quisque potest componere cultu,
Urbs omnis sacrique chori et funalia cuncta.
Ipse thoro super aurato spectandus amictu
Purpureo incumbit, qualem cum saepe uidemus
Oceani fessos ad littora uoluere currus
125Condentemque imo iam se procul aequore Phoebum
Et uespertino facturum sidere noctem;
Omnia languenti circum terraeque marisque
Nubis et aeriae uideas conspersa rubore.
Sic sacer it princeps orbemque suosque relinquens
130Iam populos patriamque, ingenti uisus amore,
Cui neque notus adhuc rosei color excidit oris.
Elatum delecti equites peditesque sequuntur;
Spumantes freno alipedes pars ordine ducunt,
Regali pars arma ferunt splendentia luxu,
135Diuini galeam capitis uulcaniaque aera
Thoracisque et loricae squalentis in auro,
Uexilla et mitras phaleras torquesque micantes
Et pharetram cornuque insignem dorcados arcum,
Cui manus argento radiat geminaeque ligantur
140Hinc capita inter se simul inde cuspidis auro,
Multaque praeterea regalis signa decoris,
Non sua quale solent domini plerunque potentes
Funera cum gemitu atque atra producere ueste
In tergum uersis terraeque haerentibus hastis,
145Sed uelut auratos alta ad Capitolia currus
Cum circum densi plausu intonuere ministri.
Sic fasces auroque graues gemmisque uideres,
Sic sceptra Augusto uel Caesare uel Ioue digna.
Ergo omnis auido circumfluit acta tumultu
150Turba, sed infirmi maiori ex agmine uulgi
Elumbes claudique adeunt, nec lenta podagris
Fit mora, captiuique oculis laeuique cyclopes,
Strumosi ac bronchi, gibbo factique minores,
Quique manus caesas inhonesto ac uulnere nares,
155Lignipedes truncis qui gestant crura salignis,
Et genus infelix misero qui horrore uidendi
Auersum tenuere caput brachiisque recumbens
Spumosa et labiis demonstrant ora reflexis;
Nec minus accelerant quorum lapidosa nephresis
160Torta uelut fixo lacerat praecordia telo,
Et qui perpetua triuerunt guttura pthisi,
Ulcera quique diu seu uulnera foeda tulerunt,
Quique cadunt subiti, quos irrequieta lyesis
Sanguifluo trepidos morbo subit; ecce sequuntur
165Quorum multicolor deformat morphea uultus,
Quosque tenet stupido mutos uelut estasis ore,
Qui latera in geminis subuectant curua bacillis,
Qui testudineo perreptant corpora gyro.
Cuncti adsunt diuique implorant mira nouelli.
170Felices igitur qui te tetigere iacentem
Seu uidere procul pheretro precibusque uocarunt!
Exectis sua membra ualent, tremitantibus artus
Consistunt, caecique uident mutique loquuntur,
Auriculae facilem surdae reteguntur in usum,
175Deserit hos scabies immundaque laepra, fatiscit
Hydrops effetaque excedit tristis ab aluo,
Portantur moribundi humeris medicisque relicti,
Qui longa demum confecti tabe resummunt
Uitales animas, sua quisque ad limina plantis
180Iam propriis redeunt; incurui sponte reiectis
Assurgunt baculis et recto uertice adorant,
Quaeque diu tumuit pendentibus hernia monstris
Carpitur, extento superant iamque inguina neruo,
Truditur obsesso stygius de corpore daemon
185Sulphureasque ex ore strepens fugit ater in auras;
Iis uomicae extingunt, iis carcinomata dira
Inueterata lue et morbi soluuntur inanes.
His propius, illis monstrantur mira remotis,
Numen Aragonii petitur qua principis almum.
190In mediis iam iam peritura doloribus ad te,
Carole, proclamat: clamantem plena sequuntur
Gaudia cum risu, foetuque leuatur adepto.
Egreditur raptis reserato carcere uinclis
Captiuus tandem campoque exultat aperto.
195Infectum nuper deflens pecus et sua pastor
Arua refert meritas facili pro numine grates.
Quae modo discussis lacerato ac remige uelis
Immersura graui saluatur peste carina.
Denique, si cupiam miracula cuncta referri,
200Flumina defuerint Musis citharaeque poetae.
Laetior illa tamen cunctaque salute uoluptas
Dulcior ipsorum nitidam qui carpere lucem
Conualuere oculis; nam si quis forte rogando
Persequitur "tune ille modo qui caecus et errans
205Cum baculo? dic unde tibi tam clara repente
Lumina", quaerenti contra nihil ille, sed omne
Prospectat stupefactus opus, templumque deorumque
Effigies patriamque suam manuumque labores
Tam uarios celsasque domos pictasque fenestras
210Cernit, equos atque arma uirum uolucresque ferasque
Tot generum frondes, labentia flumina, montes
Et maria et uasti miratur sidera mondi,
Nec potis expleri per singula saepe tuendo.
O decus, o nostrae miserans incommoda uitae,
215Humanos per quam uoluisti ferre labores
Aeternamque tuo disperdere sanguine mortem,
Tantane mortali data gloria, tanta potestas
Fata hominum et stabiles Parcarum euertere cursus
Atque alias ipsi naturae imponere leges?
220Carolus est ea mira ferens: de corpore factus
Humano deus excelsa nunc sede triumphat.
Scilicet ista Deo ac uero concessa parente
Prodigia, his gradibus homines super astra feruntur.
Ipsa autem taceat quae mendax Graecia falsis
225Lusit imaginibus hominum pia corda deorum.
An non et Gemini puerilia festa putentur
Et medicus coluber pharetraque horrendus Apollo?
Hinc Venus in turpi dominatur crimine, Iuno hinc
Daemonia exercet cunctasque Acherontis Erines,
230Iupiter imberbis, idem quoque laniger Ammon,
Exemplum strupri miraeque libidinis; at nunc
Cui non cornigeri nota est insania Bacchi
Orgia cum summis ulularent montibus et cum
Aerea suppositis crepitarent tympana lauris?
235Tu quoque castratis Cybele uenerata choreis.
Dic, o Terpsicore, mihi, quos cantabit Homerus
Heroas quosue ipsa deos monstrabis Olympo
Huic nostro similes? Valeant Martesque Iouesque
Stridentes cum centuplici clamore suisque
240Uulneribus: equidem mortalia numina credam
Uel belli certe et rixarum numina dira,
Hostia saepe quibus crudelis sanguine facta est
Humano et caesis maduerunt templa colonis
Uersaque pallentis retro pia lumina Phoebi.
245Gaude igitur felix urbs Barcellonia uero
Munere diuorum et caelesti prole superba,
Littoris Hesperii priscum decus atque profundi,
Magnorum referens genus alto a sanguine auorum.
En erit ut de te meritos aliquando triumphos
250+ ipe tui imperium + canam atque ingentia facta?
Namque aliud nobis mundi caput, altera Roma,
Quae regum simul hospitium tumulusque sacrorum,
Iusticia et pietate prior, super aethera scandis.
Hic bona relligio, hic castus pia fana sacerdos
255Incolit, huc densae ueniunt redeuntque cateruae,
Marmoreis auroque struunt noua templa columnis;
Hinc sacer ordo canit iuuenum chorus inde senumque,
Inque humeros passis matres de more capillis
Ante alios tua facta canunt, tua numina tollunt,
260Carole, praesentemque uocant super omnia diuum;
Uosque, puellares choreae, date carmina, plenis
Ferte simul calathis uariorum dona colorum,
Spargite purpureos flores atque alba sepulchro
Lilia maialesque rosas; sic deinde uocate
265Dulcem animam: uestris aderit placata rogatis.
Dicite "Caelicolas inter mitissime princeps
Carole, cuius honos hic immortalis et istae
Stant tibi perpetuis fumantes ignibus arae,
Excipe uota lubens atque haec celebrata quotannis
270Festa pio thure ac redolentia templa coronis,
Ut, qui debilibus uires et corpora mancis
Restituis, hominum mentes cum corpore sanas
Sic facias regnique tui quod nuper adeptus
Consortes, maneatque tuum per saecula nomen".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: