Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Rex Deus, humanas ubi caelo cernit ab alto,
Prospicit et studiis populorum et singula nutu
Componit mandata suo, quandoque tyrannos
Opprimit invictos, qui nil nisi Marte petebant
5Infausto et populos iugulabant nocte dieque,
Et recreat cunctos qui passi iniusta fuere,
Ut nihil extremum fiat, sed legibus orbe
Vivatur, discantque bonis concedere pravi.
Inde fit interdum divinae munere legis
10Ut, qui etiam iusti populis persaepe videntur,
Mente tamen vitium calcant quandoque severa,
Res subeant duras, et ab iis victoribus arma
Saeva capi videant, quae nunquam capta fuerunt;
Sed cepere alios, qui sunt servire coacti,
15Quos neque credebant Superis potuisse placere,
Nec numero maiore virum peditumque equitumque
Censebant paucis sibi posse nocere maniplis,
Quos deus humana vestitus carne fovebat.
Quid faciat summus celsi moderator Olympi,
20Quando homines, qui mente sumus fortasse nefanda,
Nec censere omnes habitus et iura valemus,
Corrigimus pueros gravius, quos carius olim
A teneris annis aluit domus undique nostra,
Instituitque viros et sede locavit in alta?
25Impatienter enim ferimus, si temptat in ipsum
Fata patrem natus, si frater fratris in annos
Coniurat senioris. Amo vehementius ut te,
Sic debes tu plura mihi; si deficis ergo,
Hoc odi te iure magis. Qui nil mihi debet,
30Si non solvit item, queror, atque iniusta querela est.
Multa etiam debet si quis mihi, nec tamen est is
Aut puer aut natus, generis vel stirpe propinquus,
Aut talis qualem speravi saepe futurum,
Hoc errante simul, simul hoc qui debuit esse
35Gratior ob veterem, fuerat quo iunctus amorem,
Ingratus si sit, minus est mihi carus, et illum
Insequor armatus studiis mentisque manusque,
Nec possum mihi ferre gravem, quem diligo tantum.
Nonne, ubi Pompeius furibunda Caesara mente
40Insequitur socerum, Caesar magis arma nefanda
In generum quandoque parat, quam belliger hostem
Indomitis castris quaerat calcare Britannum?
At gravius bellum Polynici et fratribus olim
Labdacidis, cuiquam fuerit quam forte Pelasgo;
45Hippolytum Theseus, qui censuit esse novercae
Implicitum sceleri Phaedrae, tulit aegrius hoc quam
Si quis id externus patrasset, et ocyus ipsum
Optavit natum fatis succumbere diris,
Quam si temptasset vitium cum coniuge tantum
50Quicumque hostili violentus more fuisset.
Sic etiam Christus (quem vera lege putamus
Corpus in humanum conversum, ut crimina gentis
Terricolae purgaret homo, nostraeque pararet
Praeceptis sacra iura datis iter atque saluti)
55Christicolas quamvis foveat, servetque benigna
Fronte, nec hos patiatur eis sub regibus esse
Quos videt a sancta seiunctos lege suorum;
Si tamen obiiciant patri se denique nati,
Et certare velint cum patre et virgine matre,
60Quam colimus, veluti nostrorum saepe laborum
Quae relevat curas et nato crimine lapsos
Saepe reconciliat, si caeli numina risu
Prosequimur, miseri, nec Christi arcana tenemus;
Denique quam durus, quamque implacabilis ille est
65Quem non mente deum, sed verbo atque ore fatemur,
Negligimus cuius sceleri praecepta dicati!
Ergo viri debemus opes pensare beatas,
Et dominaturo regi committere mentem,
Qui nihil insipide, nihil est sine lege secutus
70Consilioque gravi; qui poenas iure rependit
Pro vitiis, praeciumque bonis compensat honestum.
Vel quia discordes igitur cum fratribus essent
Hadriaci quandoque patres (nam matris alumni
Italiae fratresque suos puto posse Latinos
75Dicere, et Insubres et Tuscos et Genuenses
Et Boios, et quot nutrit Flaminia reges,
Atque Quirinalis qui sunt in culmine regni,
Et quos Parthenope populos regesque tuetur)
Aut quia divitiis coniuncta superbia crevit,
80Ut nihil esse putet valeat quod Marte nocere,
Pace modo id dicam Venetorum: laedere nullum
Carmine mens etenim est mea, quaerit perdere famam
Cuiusquam nec in orbe bonam; sed causa mihi si
Est quaerenda mali, tulerit cur Iupiter armis
85Classeque devinci Mahometti, ut dicere mens est
Calcidis omne solum, sunt connumeranda malorum
Pondera, tumque gradus quos struxerit unus et alter;
At mihi, qui afficior Venetis (quia in orbe senatus
Hic solus superat veteris Lacedaemonis artes,
90Et quas Karthago longo servaverat usu,
Et quas Roma suo commiserat ante labori
Quam successissent cum sedicione tyranni)
Esse hanc in primis causam puto: fata quod ipsis
Hadriacis surdas aures vertereque terga.
95Scire etenim debemus opes, quas quisque tuetur,
Quas cumulat tanto ductus fervore peculii,
Motibus esse poli subiectas, caelifer Atlas
Si credendus erit, si qui successit eidem
Pondere caelesti vi magna atque arte regendi.
100Mars etenim et Bellona trahunt sub sydere natos
Sorte suo infausta, certent ut caedere multos,
Indeque caedantur ferro taelisque recumbant;
Nec prohibet, quae cura solet subiisse virilis,
Quamquam animus nobis debet parere, potestque,
105Immotusque manet, nec caeli subditus astris,
Ducere res hominum instabiles et corpora nostra
In melius, signet quam caeli ex arce cometes.
Fata regunt homines: fatum et fortuna coire
Iure solent. Terris fortuna volubilis errat,
110Vis eadem cogunt qua caeli fata planetas;
Atque modus pariter varius, diversaque semper
Astra rotans, quo nunc vitam pepigere beatam,
Atque infelicem mortem nunc fata dederunt.
Quid, quod ero in cunctis, quantum vir possit, honestus
115Et iustus cum mente bona, pietatis alumnus?
Opprimet ipsa tamen me caelitus omnis ubique
Fatorum rabies, via nec mihi parta salutis
Ulla erit in terris, morbisque gravabor iniquis,
Nulla quies aderit, nec spes concessa quietis.
120Ast alius peior, vitio qui deditus omni
Incumbit sine fine, solet melioribus uti
Auspiciis, nunquamque cadit nunquamque gravatur,
Laetus in orbe manet, senium perductus ad altum.
Unde hoc? A Superis? Multi dixere supernum
125Arte Iovem mira sua reddere praemia cuique,
Cum diversa vides populis haec tradita multis.
Impunita etenim si non mala singula debent
Ire, et habent praecium si quae bona dicimus esse,
Iure haec cuncta solent fieri. Nam rectus homo qui
130Vixit in orbe diu, nonnil quandoque nefandi
Commisit sceleris; vitii cum poenitet huius,
Esse potest domino gratus sperareque caeli
Praemia perpetui; quia sed finita fuerunt
Crimina, finitam poenam sibi cernit in orbe,
135Ut sitiat fameatque simul, simul altera passus,
Dum saeclo vivet, subiens incommoda vivat.
At scelere infectus, qui quondam nobile quicquam
Ausus anhaelare est, praecium sortitur honesti
Finitum, ut vivat mundi candore quietus,
140Atque infinitam solvat pro crimine poenam
Assiduo, ut Stygia flagret sine fine palude.
Nec nego sic fieri sacrorum verba, nec ausim
Aut violare loquens, aut mente infringere nostra,
Interpraes cupiens novus atque invisus haberi.
145Sed si cuncta sequi liceat, puto et astra virili
Culta ministerio, quis corpora nostra regantur
Subiaceantque aditus rerum, instabilesque labores.
Unde aliquis, primis quando infans crescit in annis,
Afficitur ratibus, pontoque insistit ubique,
150Navita tum, quamvis pater hunc prohibetque cavetque
Esse salo, efficitur? Bellis qui deditus arma
Tractat ubique manu, nec eum potuere parentes
Cum puer ante fuit, taelis revocare tenendis?
Quis Croesi natum ferro commiserat atro
155Caedendum, ut patriae curae studiumque suorum
Eripere hunc nequeat fatis diroque planetae?
Unde fuit vatis mirabile nomen Homero?
Ante ipsum nam nemo docet cantare Camoenas.
Unde hoc Hesiodo? Nasonis denique vitam
160Si legis, hunc studio legum pater ante dicarat;
Legibus in mediis Naso sed carmen arabat,
Et revocabat eum legali a iure tenendo
Fati cura sui, quae nil nisi carmen amabat.
Quis Marium a vili surreptum iussit aratro
165Tam grandes res posse manu componere parva,
Caedere nunc Cymbros, nunc vincere Marte Iugurtham,
Et totiens multis patriam renidere triumphis,
Victorem, meritoque decus sibi quaerere Romae?
Qui Ciceronis opes tanto insignivit honore,
170Ut puer Arpinas rurisque relatus ab arvis
Consul in urbe foret? Mihi si respondet amicus:
Hunc, virtute sacrum, meruisse hos urbis honores,
Virtutem studioque suo curaque parasse;
Nec nego, nec tamen est responsum rite. Quis, inquam,
175Hunc potius voluit puerili aut rhetoras aevo,
Aut simul historicos Graecosve referre libellos,
Quam rastris mentem, duris quam tradere aratris?
Haud pater hunc traxit, nec persuasere parentes.
Fata virum duxere suum, Cyllenius alto
180Prospiciens solio, Phoebusque recepit Apollo,
Iupiter in frontem subrisit saedulus amplam,
Magnus ut hic fieret clarusque in culmine regni.
At Saturnus ei mortem commisit inanem
Atque immaturam, caesa ut cervice iaceret,
185Antonii gladios qui non metuebat iniqui.
Quot numerare queam, quos fata dedere per orbem
Multa sinistra pati et rebus gaudere beatis,
Et nunc felices fieri, quibus omnia constent
Prospera, nunc miseros, quos cuncta adversa sequuntur!
190Nam si firma foret rerum mensura bonarum,
Quas plebs vana colit, nihil hoc felicius orbe
Duceret ullus homo, nec vitae quaereret ullas
Alterius vel opes, vel fundamenta beatae.
Ergo rotatur apex caelique firmus in axe est,
195Atque planetarum cursus per signa Bootis,
Per geminos Helenes fratres per sydera cuncta
Volvitur; hinc alios signat variosque tumultus,
Inde quietis opem; nunc ornamenta virorum,
At nunc damna notat. Ceu cum nova luna rotatur,
200Decrescunt etiam Cancri, plantaeque vigentes,
Et morbi, si qui fuerant, sub morte tenentur.
Hoc natura facit lunaeque volubilis ordo.
Sic fati nova signa dabant cum classe cavendum
Hadriacis. Mahomettus eam nam struxerat olim;
205Obstabant sed fata viris, surdosque tenebant.
Sic Mahomettus eam, quam classem Marte pararat
Infausto in Venetos, navali exemit ab ipso,
Inque salum redegit, opus mirabile dictu:
Quadringenta quidem magno cunctamine vela.
210Machina stat ponto, nunquam vel visa priores
In populos, vel scripta manu veterisve novive.
Nam quod ait Xerxem quisquam tot millibus iisse
Cum remis, quod vela Phryges sibi mille Pelasga
Hostili commota manu videre, negamus,
215Historiaeque putant libris mendacibus usos,
Qui bene de priscis libris sensere, Pelasgos.
Haec sunt vera quidem, nostrisque visa diebus;
Haud simulata cano. Classis cum milite forti
Pergit in Hadriacos, nec falsa est fama. Refertur
220Id Venetis, nec vera putant sibi talia patres
Ore relata novo, scriptisque hinc inde tabellis.
Nicoleos classi praefectus namque Canalis,
Nobilis e Venetum numero sine crimine patrum,
Qui nunc damnatus patria caret, induperator
225Classis erat, Veneta quae classis venit ab urbe,
More patrum; postquam qui Turcos Marte petebant,
Ter decies semper pelago misere triremis,
Interdum et plures, quae defendere salumque,
Ne quid is opprimeret naves altasque triremes,
230In varias partes fuerant quas mittere sueti,
Ut mercatorum officio quandoque redirent
Hinc dites atque inde simul. Nunc fama vagata
Instantem Turci classem, licet invida fata
Surripiant persaepe fidem, tamen addere cogit
235Ad numerum qui primus erat, multasque triremes
Atque aliquot naves, Mahometti ut classibus obstent.
Sed provisa nimis sunt saero. Ille impiger audet
Iam terra duxisse equites peditesque fremiscens
Innumeros ultra solitum, millena tricenta,
240Ad littusque maris semper contendit, ut ipsam
Ante oculos habeat classem. Nemus esse putares
Arboribus densum, cecidit quando ancora ponto
Firmatura ratem, cum vela ad subera surgunt
Lintea syderibus demissa et carbasa dicas;
245Nec poterat cerni pontus, tegit omnia classis,
Perque trabes valeant equites tranare et ab uno
Littore ad alterius percurrere littora gentis.
Quo petat haec classis, nescitur. Quisque putabat
Cretenses quod vellet opes: dabat ille Methonae
250Hoc fatum; dabat ille aliis haec damna propinquis.
Corcyraeve locis, Cyprove Rhodove; nec ullus
Rem norat, quo Marte foret tractanda, novellam.
Denique Nicoleos summa virtute Canalis
Quocumque haec pergat classis se opponere dignum
255Magnanimo esse putat duce, qui navalibus instet.
Ergo sua, quamvis minima, cum classe resistit
Viribus illius, mediisque obsistit in undis.
Quid faceret tamen ipse minor numeroque manuque
Et ratibus structis Mahometti? Haud illa coire
260Cum Mahomettanis poterat. Revocaverat ergo
Parva pedem classis, rata durum cum Mahometto
Conseruisse manus, cuius vis tanta fuisset.
Ergo redit, monet aque suos noctesque diesque
Invigilent, monet atque patres persaepe tabellis,
265Ut, trabibus missis, nummos cum milite mittant
Assiduo, ut possit classi se opponere Turcae.
Quid faciant Veneti, cum sit distantia magna
Inter utrumque salum, vel quo simul illa, vel illa
Classis inest, vel quo Venetis sinus instat opertus?
270Interdum et ventus pergit contrarius esse
Hadriacis, Boreas Eurusque repente subivit.
Nicoleos igitur cum classe omnique paratu
Euboicos fines, quibus haec videt arma minari,
Ingreditur, cernitque aditu quo pergat Amyras.
275Namque videbat uti rex terra vectus aperta
Fronte, et equo insistens Eurypi ad limina tendat,
Euboicamque velit gentem confundere ferro.
Instant solliciti Veneti molimine summo,
Quid faciat Turcus si quidque obsistere possint.
280Sed Mahomettus, erat qui praestantissimus armis,
Pontibus adiectis Eurypi in fine duobus,
Officio alterius traducit castra vetustae
Calcidis ad muros; alium, ne classis obesse
Adveniens possit Venetum, confecit, utrimque
285Se medium tutumque tenens. Tunc fluctuat ardor
Turcorum Euboica in patria; nunc imminet urbi
Calcidis, atque suos stimulat Mahomettus anhaela
Mente duces, praeciumque viris promittit in omne
Tempus ob has laudes, quas sint nunc Marte secuti.
290Atque ait: "Hic, proceres, vestris virtutibus uti
Me decet, hic miles quisquis me Marte iuvabit
Indefessus, erit quem nocte dieque fovebo
Iure sinu, et reddam fremitu cui digna peracto.
Viribus iis opus est, nova quas tunc Roma dolebat
295Esse meis, collum mihi cum flexisse coacta est.
Expugnate, viri, muros hos Calcidis atque
Quanta docete mihi populi sint corpora fortis.
Quod nisi victor ego redeo de Calcide capta
Euboicoque sinu, moriar sine mente necesse est.
300Fata prius cedantque mihi patriaeque meisque,
Demittant clademque gravem, fiatque nefandis
Aerumnosa malis rabies de sydere summa,
Deque infelici fato, quam cedere forsan
Iis sit opus Venetis propter tam moenia parva".
305Namque erat haec Calcis maior vix mille tricentis
Passibus, et forsan subiecta suburbia tantum
Sunt spacii sibi nacta sui. Crescebat in ipsis
Moenibus at tellus, populus cum ferveret omnis
Ingenio belli, Martisque obsisteret arte.
310Conveniuntque rates, naves, longaeque triremes,
Mittebat Venetus quas summa laude senatus,
Atque animo graviore dabat committere bella.
Nec tamen ob famam classis qua cresceret aucta,
Nec quia dicatur quod ubique feratur in hostem
315Classis iniqua suum, Mahomettus deficit armis
Decrescitve animis. Tunc est maiore coactus
Audacique magis fremitu consurgere bello,
Hortarique suos, moriuntur millia quorum
Multa manu illorum taelisque occisa, quibus stat
320Moenia tutari; muris iaculatur ab altis.
Namque sagiptator faciles hinc inde sagiptas
Saxaque saeva rotat. Facile est committere fatis
Aggere qui instabant humili sub moenibus altis.
Quod si etiam, ut referunt, Venetorum classis adiisset,
325Prospera cum flabant ventorum fata per aequor,
Cursus ubi Eurypi, reditu quandoque peracto,
Cuncta secundabat, pontem, qui Calcidis urbem
Obsessam reddebat, ea qua parte licebat
Militibus regique suo nunc ire equitatu
330Composito, nunc saepe suo cum Marte redire;
Pons is fractus erat, poterant nec stare quieti
Qui obsessam tenuere urbem, nec forte redire,
Cum vellent sine labe domum: Styx magna fuisset,
Ut ducebatur, regi Turcisque subactis.
335Sed quia fata obstant Venetis, Turcisque favebant,
Nicoleos, metuens classem in discrimina ferre,
Segnis erat voluitque suos compraeendere gressus
Consilioque magis procerum, quos classis habebat,
Tendere, quam subito vel pontem frangere vento,
340Si fracturus erat, vel saevo instare periclo.
Ergo, ubi consulitur quid agendum, magnus Amyras
"En" ait "o iuvenes (nam nocte putabat in illa
Decursu Eurypi Venetorum denique classem
Fracturam hunc pontem, auxiliumque virosque daturam
345Calcidis ad muros adque alta suburbia Graecae)
En" ait "experiar, qua vos virtute futuri,
Quaque fuistis, honos si vos meus undique tangit,
Curaque nostra movet. Conscendite moenia, fortes,
Fascibus adiectis fossa, tormenta rotantur
350Nam nova tot, lapides vel quos bombarda remisit,
Vel quibus est ballista tremens confecta ferendis.
Quattuor ut constent iam moenia partibus acta
Atque aequata solo; vos haec conscendite, fortes,
Atque urbem in praedam convertite. Fessa iuventus
355Calcidis est etenim, somnoque cyboque caret, quae
Pressa iacet, manibusque nequit pugnare remissis.
Quod si subdantur totidem auxiliaribus armis
Quae nova sunt, nequeant sterni contermina ponte
Moenia, quae tellure sedent, reparata manebunt,
360Pugnacesque viri defendent singula bello;
Taedia nos subeant longae obsidionis agendae;
Tam grave castrorum pondus cum milite tanto.
Hic certate, viri, quos merces certa sequetur,
Gloria, quae in vestris non debilitanda diebus.
365Hic certate, viri. Minor est haec Calcidis umbra
Quam quae servabant triplici fundata baratro
Moenia, quae Thracum quondam expugnavimus alta.
Cepimus illa tamen, Cholcosque subegimus atque
Turribus in Seraphis, altisque in montibus audax
370Vestra fuit quandoque manus; committere pugnam
In Bosnam, Illyricosque truces, dirosque Liburnos,
In Lesbum et reliquas non olim Cycladas arma
Ulla movere manu metuistis. Sumite taela
Haec igitur, Graecum pariter fusura cruorem.
375En prope nostra domus. Nonne haec pudet esse aliena,
Quam nobis subiecta? Animis confidite vestris!
Hanc urbem in praedam statui committere vobis,
Quam violenta manus victrix committere malit.
Hic sit vester honos. Ne vos metus ullus ab armis
380His revocet. Durate, viri, et committite pugnam".
His dictis, sceptrum dextra quod more tenebat
Parthorum, cum sunt subiectis proelia turmis,
Proiicit in fossam, quae vallo subiacet alto,
Unde aditum fasces positi tignique parabant
385Compositi, et segetes subiectae. Ad scissa tumultus
Moenia fit iuvenum Turco clamore frementum:
"Colla iugis subiecta date et vos flectite regi,
Calcidis o populi, quos iam violentia belli
Opprimit immitis, cum vos nec sponte dedistis,
390Nec quos fas fuerat de re vitaque pacisci,
Deque domo et patria, veluti vidistis in omnis
De Peloponesso populos fecisse potentem
Induperatorem, qui nulli cedit avorum".
Haec ubi dicta, uno consurgunt corpora motu
395Ultra communem numerum millena tot ut sit
Qui stupeat, si vera audit. Tunc moenia fractae
Calcidis introeunt, rigor est in mentibus acer
Euboicis Venetisque simul, qui forte fuerunt
Praesidiove loci, legumve favore retenti,
400Praetores patresque alii cum consule claro.
Ericius Paulus statuit committere morti
Se potius quam ferre iugum servile. Fuerunt
Nec non Euboici plures qui proelia temptant,
Vana quidem. Nam porta patet quae panditur urbis,
405Ingrediturque suo Mahomettus in agmine princeps,
Calcide cum populo pariter praedaque potitus.
Quae lachrymae populi! Fuit hac quis plantus in urbe
Euboicisque locis, ubi tum violentia Martis
Victoris, tum saeva phalanx gentesque trucidat
410Innumeras, praedamque facit rerumque virumque!
Sed nihil est, possit quod vel reparare Canalis,
Praefectus Venetae classis, dubitare vel ullus,
Possibile an fuerit talis confundere terras.
Hic captivantur turbae, iuvenesque senesque,
415Cum patribus pueri, crebra cum matre puellae,
Cum dominis servi, capto nec parcitur ulli:
Ut solet in gregibus, venit cum turba luporum
In stabulum, iugulatque pecus, grex territus audet
Nil praeter gemitum, solisque ululatibus instat.
420Hic taceo. Ut rediit vigor in praecordia fortis
Foemineis animis, mulierque accensa furore
Ausa fuit multas comites perducere secum,
Atque animare, velint potius succumbere fatis
Quam gladiis cessisse suis, et perdere Turcos,
425Sacrificent quos thura Iovi. Plaerique secuti
Hanc quandoque viri, primo tenuere recessu
Quandam in proclivo turrim. Sed perditur igni
Illa gravi, et mulier cedit populusque virilis.
Hinc abiit, ut solitus fuerat Mahomettus ab urbe
430Quamcumque ante habuit victor, custode relicto,
Praesidioque urbis tutandae, et praeside misso,
Qui ius dicat eis qui Calcidis antra tenebunt
Quique colent urbem, quavis regione relati.
Hinc rediit ad Thraces signis victricibus, ausus
435Se iactare orbem domiturum, quando libebit,
Cum neque classis ei Veneta nec quidquid ab urbe
Obstiterit. Sic fata etiam promittere visa.
Interea sua classis, erat quae maior eorum
Classibus antiqui quas saepe volumine cantant
440Immensas, Cretam cogit metuisse trementem
Phoeacasque domos, Cyprumque Rhodumque; putabat
Insula quaeque sibi, pelago sita forte propinquo
Aegaeo Ionioque sinu, sua fata parari,
Excidiumque dari Turcorum fortibus armis.
445In medio nam classis erat contermina ponto,
Diversisque locis, varioque in littore, posset
Quae facile hunc illumque locum immeditata subire.
"Sed satis est" inquit Mahomettus "Vicimus: in re
Nolo rates dubia variis mandare ministris.
450Insueti pelago Turci. Mihi multa necesse est
Commisisse aliis, quorum usus classica tractat
Finibus ex aliis, ceu sunt quandoque Latini
Et Graeci, quorum tandem confidere menti
Mi grave fit. Libet ergo domi componere classem,
455Atque anno hoc potius toto nihil inde referri,
Quam si perdantur mea classica et arma ferantur
Infausta, ut delator opem det Marte Latinis
Felicem, et recreet quos nunc oppressimus ense".
Interea in Persas summa cum laude Casanes
460Sceptra manu cepit, Persarum rege perempto.
Huic coniunx Cholcensis erat, sata rege parente,
Quem quondam, Cholcis Mahomettus Marte subactis,
Eripuit fatisque dedit. Persuasit Osoni
Ergo uxor, Cholcense decus, Trapesuntia regna
465Deberi sibi iure patris. Vir, coniugis ira
Et lachrymis motus, nec non quia credidit armis
Vincere posse suis Mahomettum; poscit ab ipso
Tum Cholcense solum, tum quidquid traxit ab illo
In praedamque tulit. Repetuntur millia multa
470Nummorum, ni malit equos atque arma Casanis
In Turcos sentire, animis audacibus acta.
Quin etiam Venetos adeunt, quos misit Osones,
Docti oratores, moneant quos quanta Casanis
Ira sit in Turcos; quid sit facturus in illos
475Persarum rex magnus equis nummisque virisque;
Auxilio tantum Veneti sint, atque favorem
Cum nummis praestent ad tanta pericla Casanis,
Euxinum ut mittant naves, longasque triremis
Ad Pontum Lyciosque sinus, quas multa farina,
480Quas oneret rerum non copia parva novarum,
Est opus iis quibus ore frui, qui castra sequuntur.
Nam tellure vehi vel equo vel saepe chamellis
Haec, nec iter patitur longum, nec copia rerum
Multa ferendarum. Veneti assensere, iubentque
485Armari quandoque trabes, segetesque referri
In Capadocenosque sinus, littusque propinquum
Quod iacet in Lycia, Aiacis quod dicitur olim,
Hic quoniam est Aiax divinis praeditus armis,
Si verum scripsere patres, cum perdita Troia
490Prisca fuit, Lyciique novos statuere tumultus.
Ergo parat bellum magno fervore Casanes,
A Venetis etiam persuasus perdere Turcos;
Non quia non teneant Veneti non esse Casanem
Affectum Hadriacis, qui Christi iussibus instant,
495Atque huius praecepta tenent; ille alterius stat
In sectae studiis, veroque recedit ab omni;
Sed quia vincatur modo, quisquis vicerit hostem,
Ille fovendus eat, donec res tanta peracta est.
At Mahomettus iners non est, nec perdere frustra
500Tempus avet, nec stare domi, dum forte Casanes
Adveniat Thracas, Persas prior ipse frementes
Audet adire; Asiae finesque refertur ad altae,
Castraque ducit equis non tantum clara, sed ipso
Cum peditum numero, qualem non struxerat ante
505Ullus adhuc regum. Numerus vix creditur ulli.
Sunt qui permixtos peditesque equitesque putarint
Tot simul esse viros, ut nullis ante diebus
Viderit ipse suos Mahomettus tot simul esse
In campis structos armis et corpore forti.
510Sunt peditum dicant qui millia forte tricenta,
At sexcenta equitum, qui plura fuisse reportent,
Qui numerum minuant. Tamen ut sit cumque velit quis,
Hic numerus certe (prohibet quem quisque fuisse
Tam grandem) est Asiae tandem pervectus ad altae
515Regna domosque ducis magno fervore Casanis,
Hoc animo, ut qua sit tutus magis arce, petatur
Haec bello, certentque ipsum confundere Turci.
Hic ut equos audit Parthos et castra movere,
Obvius it multo numero maiore, putatque
520Indubitata sibi iam parta trophaea futura,
Sive triumphantem rediturum Marte Casanem;
Hoc animo et Persae subeunt haec castra frementes
In Parthos, cupiuntque Phrygas committere praedae.
Sic res humanas faciunt ludibria fata
525Esse secuturis, qui, qua sint mente, videbunt
Huius ope illiusque manu sine vindice gestae.
At deus humanas qui summo e culmine gentes
Prospicit, haec ridet, quae regum turba paravit
Saepe gerenda sibi, cum nil ratione sequantur,
530Si sperantve timentve aliquid; turbata vagatur
Namque hominis mens, vera putans quae vera putavit,
Quaeve cupit, quaeve ipsa dolet. Sunt sydera tandem,
Quae, nisi cum virtute aliquis pietateque cernat,
Singula conducunt res vera laude gerendas.
535Ergo viris praestat non haec, non illa putare
Esse sibi temptanda manu, violare nec ullum,
Nec mactare aliquem, sed mentis honore superni
Cuncta Iovis praecepta sequi, nec Marte parare
Quae possunt pacis fieri candore beatae.
540Mens etenim sibi sana deum puerosque deorum
Conciliat, nullumque potest discrimen obire.
Qui furit in socios, qui quaerit perdere Marte
Finitimos, pacemque odit, violatque quietem,
Et regni est avidus, cupidus, sine fine peculii,
545Ille deum ultorem tandem parat, et sibi quaerit
Post inimicicias cum sedicione cruenta
Vulnera mille, miser, non uno immitia cultro.
Quam melius fuerat tibi non temptare, Casanes,
Bella tua in Parthos, nec te censere futurum
550Victorem, quoniam numero maiore teneres
Arma virosque manu, cum iusti causa pericli
Grata sit et Superis, et terrae regibus omnis!
Quid Cholcense solum repetebas coniugis, aut quid
Poscebas regnum proprium reditusque referri
555Sublatos olim? Quid coniugis arte fremebas?
Haec tibi culta fides, quae Parthis de Mahometti
Legibus est. Venetos subiisti ut multa ministrent,
Quis sine non poteras castris persistere motis:
Non quia Christisequas vel ames, vel amare puteris,
560Iis quibus est aliquid verae rationis in armis.
Turcus es ipse simul, fidei si cernimus arma,
Et Mahomettanus, vel nostris hoc magis hostis
Christicolis, quod habes vel Solis signa nitentis,
Quae sequeris quaeque ipse colis, vel nonnihil audes
565Esse tibi sacrum dixisse et lege colendum,
Quod ridere queat cuiusvis legis alumnus.
Sed quia nunc confert socios tibi quaerere fortes
Hadriacos, simulas fictum maledictus amorem;
Quod si forte manus tua Parthos vinceret, et res
570Sterneret Europae quas perquisivit Amyras,
Et facile id factu fieret, simul ipse Latinos
Et simul omne solum Christi, quod deditur armis,
Oppressisse velis, summumque parasse triumphum.
Sed dum multa paras equitum peditumque, Casanes,
575Millia, et occurris Mahometto multa ferenti
In praedam, quae parta tibi sunt moenia quondam,
Ipse loco sistit valido valloque tuetur
Castra sua, imparibusque viris numeroque suorum
Cuncta videns, nolitque manus cum milite tanto
580Conseruisse, potest si se et sua cuncta tueri.
Ille ardens instat nescitque quiesse Casanes,
Donec castra premat Mahometti, et singula ferro
Perdat inexcusso, ceu fert violentia regis.
Cerne quid intersit, quid fatum invenerit ipsum.
585Millia plura virum pugna numerabat Osones;
Sed pilulas glandesque graves cum sulphure missas,
Seu lapides ignique levi bombarda rotabat,
Qualis structa sinu Persarum non fuit unquam,
Viderat et nullus. Nec equi sine tanta pavore
590Sensuri fuerant, qui non fuit ullus in illis
Audierit qui tanta alias tormenta boare.
Obsessum ergo putat Mahomettum fortis Osones
Cum premere; ipse autem dum se Mahomettus ab armis
Tutari illius quaerit, statuitque minaci
595Opposuisse manus, pilulas glandesque gravesque
Bombardas emittit ea, qua parte feruntur
Praecipites magis, acer equus validusque Casanis
Et sociorum omnes effraeni in bella coacti.
Inde fit ut strepitu flamarum ignisque rotati
600Commotus sit creber equus, validique recedant
Persarum sine mente duces, nec fraena tenere,
Lora nec in tremulis possint componere collis.
Diffugiunt, sequiturque fugam Mahomettus et affert
Inde trophaea sequax. Sed tandem in montibus altis
605Tum Persae latuere duces, tum turba sequentum.
Moenia nam campos sunt Persis rara per omnis,
Talia ni fuerint, quae perdere non queat ullus
Tempore ni adiecto, numeroque animisque virorum.
At Turcis aequor qua parte est nulla solutis
610Urbs patet, et servit qua sunt magalia parte
Plurima, qua fluvii prohibent non castra moveri,
Hic ubi dimisso Turcus custode iubebat,
Imperioque suo Persas parere docebat.
Heu miseras belli sortes, summisque negatum
615Stare diu, et Martis dubiam sine lite quietem,
Ut merito ancipites cursus fortuna pararit,
Bellorum exitiis in re quam plurima parva
Regna iacent! Una quam multa pericula luce
Arma ferunt, castrisque nequit stabilita teneri
620Ulla manus, fidumve aliquid sine labe putari!
En Xerxis magnos habitus, primordia belli!
Ante illum non visa viris tamen inclyta classis:
Parva licet clari comitata Themistoclis arte
Et Persas superavit eos, qui bella gerebant,
625Et Xerxem vertisse humeros sine luce coegit.
Annibalis vero quam formidabile bellum
Esset in Italia, non est qui nesciat. Urbem
Obsedit Romam. Sed Scipio civis et unus
Ingenio hunc parvaque manu succumbere fecit.
630Quid memorem multos, quorum vis magna manusque
Impetuosa nimis? Sed vires perdidit acres
Mens hominis qui cuncta sciat cum tempore nosse.
Continuo Vlachi, Romana colonia quondam,
In Scythico composta gelu, coniungere certant
635Foedera cum populis Hunnis et Pannone rege.
Sed nondum iecere fidem, coepere pacisci
Foedere de aedendo, cum Turcus misit Amyras
Bellogradi temptare locum, quod et impiger olim
Aggressus, cum nondum caetera cuncta peregit.
640Hic nihil efficitur, quia sunt in culmine montis
Moenia Bellogradi, summoque cacumine missa;
Non humeros tantum, non verticis antra tuentur,
Sed caput atque pedes, peregrino effecta labore,
Atque Quirinali quondam de gente relata,
645Ut sua fama refert. Stat gens inimica quietis
Bellogradi custos, vigilat noctesque diesque,
Thesaurus quasi sit fontisque et nominis Hystri.
Hic ubi nil fieret, propter (mirabile dictu)
Fundamenta loci, tendentia moenia ad astra,
650Inreparabilibus quae sunt servata ministris
Arte loci, Martisque manu, quia solus ubi vir
Haud metuit centum, nec eum pavor ullus ab arce
Praevaricat solida, non est pugnare necesse,
Nec sperare aliquid vinci bellacibus armis.
655Ne tamen et segnis iaceat Mahomettus et excors,
In Venetos rursus temptat descendere casus;
Nec tamen illorum quicquam deposcere regni
Vel simulet, vel sit talis mens aemula regis
Primorum regum, referunt quos carmina ad astra;
660Sed quae sola olim Greacorum membra fuerunt
Atque Phrygum. Epyri regio nam tota fuisse
Dicitur Aeacidae Pyrrhi, quem debet ubique
Marte sequi infesto Mahomettus, quando fuit qui
Occidit Priamum. Successit at Hectoris illo
665Patre Helenus quandoque satus, cui contigit uxor
Andromache, genitrix pueri Astianactis, et alti
Hectoris eximie coniunx dilecta marito.
Iure igitur quo Graeca cupit sibi subdere quidquid
Sceptra habuere olim, vel quae Troiana propago
670Pertinet ad generisque sui sobolemque suorum,
Epyri deposcit opes, Scutarimque (vocavit
Ut nova plebs arcem sublimi in vertice montis
Compositam) quaerit bello confundere saevo.
Hic Epidaurus apex olim sua sacra tenebat,
675Atque satum Phoebo medicum sub lege colebat
Relligionis eum, medica qui scripsit ab arte
Primus, et ante alios medicator vulneris exit.
Hic locus est solis habitandus nubibus, atque
Alitibus cernendus eis qui sydera certant
680Vel transgressa polum, vel transgressura videre.
In radice tamen montis Boiana refertur
In mare praecipitans (nova sic vox fluminis huius)
Quod mare velivolum certat sine littore adire
Ut pelagus dicas, montis non esse fluentum.
685Sed ne cuncta suo Mahomettus fervere ductu
Efficiat (nam saepe decet non omnia reges
Castra sequi) his castris, Scutarim quae mittere magna
Decrevit quandoque manu, praefecit habendum
Induperatorem, quem duceret omnia recte
690Facturum, et studio mirando electa daturum.
Mittitur alter homo, quam qui felicibus armis
Usus erat Mahomettus. In hoc sententia regem
Decepit nova: victor erat, si forte fuisset
Hic praesens, ubi castra alio non integra ductu
695Dissensere animis, nec eadem miles ubique
Mente fuit, fatis etiam non aequa daturis
Praemia, quae dederant regi, et quae forte dedissent.
Hic ego commissas fluvio quandoque triremis
Hadriacas taceo, quae dum succurrere certant
700Obsessis ea in arce viris, pontoque feruntur
A Venetis, flumenque adeunt, vicisseque credunt
Turcorum sine Marte ducem, qui cuncta putabat
Obsidione sibi iam facta flectere collum,
Imminet a tergo quidquid discriminis, instant
705Quaeve pericla oculis non cernunt undique caecis.
Namque ubi dux audivit eas venisse triremis,
Obsessisque animum rediisse: "En" inquit "habebo
Cum trabibus quae cuncta ferunt". Statuitque cathaenas
Conserere adiectas, ubi parvo milite distat
710Agger is ex illo. Sunt saxa propinqua, pererrat
In quibus hic fluvius strictoque reconditur alveo.
Iamque cathaenatis trabibus conclusa fuissent
Corpora longa, quibus Venetorum multa sedebat
Nobilitas latura animos in funera Martis
715Obsessisque fidem, multo discrimine misso,
Ni fugitivus eos monuisset sistere nusquam,
Sed subito rediisse viros, qui classis habebant
Imperium a Venetis. Sic solus transfuga, rerum
Tantarum adiutor, classem a discrimine tutam
720Reddidit. Illa autem vidit quando arte cathaenas
Astringi, vix terga dedit, vix viva redivit
Immunisque suis; Turcorum taela frementum
Est experta etiam, qui, summo ex aggere, ferro
Instabant, ubi saxa truci iunguntur in antro,
725Et periere aliqui in Venetis qui transtra tenebant,
Atque aliqui ex Turcis qui classem praeendere certant.
Sed nec ob hoc desistit iners dux velle potiri
Hac Scutari; dura namque obsidione teneri
Quod putat, esse sibi tradendum cernit et audet.
730Iamque propinqua dies fuerat qua flectere collum
Hic Epidaurus apex statuebat, deficiente
Corporibusque cybo populorum undaque recenti.
Heroas nam saeva fames domat atque subire
Vincla duces cogit, regesque e culmine verti
735In praeceps, nullosque suo consistere regno.
Noluit at Superum rector sine rege triumphum
Esse ducis parvi, qualem non amplius alter
Viderat in solio regum, si capta fuisset
Arx haec, unde aditus vicina ad littora semper,
740Illyricosque sinus, portusque sinusque Liburnos.
Ad Venetosque lares sine multo Marte fuisset
Quin etiam, et Turcus forsan Mahomettus adesset:
Haud erat hinc victor rediturus. Nam pater ut fert,
Si nati errarint, hos castigarier illis
745Saepe satellitibus, qui sunt scelus omne secuti,
Dummodo discrucient natos; sed denique mortem
Non vult natorum, revocatque satellitis arma;
Sic Deus et nostros castigat saepe rebelles,
Et tamen, illorum si cernit fata, medetur.
750Ergo subit Turcos stomachus, subiereque cunctos
Taedia, ducentes hac armamenta sub arce
Atque cybos sine fine, viros atque esse ministros
Bellorum, quos nulla queant dispendia fatis
Commisisse novis, non Martis proelia mille.
755"Hinc igitur redeamus" ait sua turba "nec armis
Nec loca temptemus, nostris nocitura maniplis.
Nil struimus, frustraque dies consumimus omnes".
His dictis, veluti sic sydera cuncta parassent,
Una abiere omnes: dux Turcus turbaque, et arcem
760Dimisere situ pariter consistere duro.
Defuit haec tantum regi victoria Partho,
Defuit haec tantum, quoniam praesentia regis
Abfuit, atque ducem non sunt ea fata secuta,
Quae fuerant magno Mahomettum Martis honore,
765Et quia cuncta deus moderatur numine certo.
Foedera at interea qui temptavere Scytharum
Finibus adiuti, Romana colonia quondam,
Vlachorum populi solo sub rege sedentes,
Danubii ad fines coguntur perdere terram
770Quae Moncastra novo cepit de nomine nomen.
Namque simul Capham statuit Mahomettus adire,
Subdereque armipotens, Genuae ne quando iuventus
Cum Scythicis unita viris commixtaque Vlachis
Hunnorum possit cum rege nocere, gravesque
775Aerumnas Turcis sine defensore parare.
Namque ubi certarent hinc Hunni, hinc turba Scytharum,
Hinc Genuae naves, Venetusque hinc inde senatus,
Inde Casanis equi, Vlachusque in bella tremendus,
Stare loco quis posset eis tot gentibus unus
780Undique turmatim nullo cum fine quietis?
Ast ut commodius possit summittere Capham
Et Vlachis nocuisse feris, sex mensibus aedit
Inducias Venetis. Quam callidus est Mahomettus,
Quamque ferox armis, quanta est prudentia regis
785Invicti in strepitu bellorum, gratia quanta!
Armat et ipse tamen classem, quae terreat anceps
Hadriacos, qua parte ruat. Sic rectius illos
Inducias cupiisse videt, securus et ipse
Possit opus temptare suum. Nova classis habebat
790Octingenta, refert ut veri nuncia fama,
Vela quidem, et (monstrum quod quis mirabile dicat!)
Christicolae pars maior erat. Nova praemia cunctos
Namque coegerunt nautas de qualibet orbis
Parte bonos, qua gente velis regioneve cretos.
795Mirantur stupidi nautae, qui tanta videbant
Quanta prius nusquam videre, animisve putarunt
Posse salo fieri. Tremit omnis natio et omnis
Insula praecipue, magno commota tumultu.
Hinc pavet alta Chios, pavet hinc altissima Crete,
800Hinc Corcyra tremit, tremit hinc spoliata Methone
Finibus ante suis, socia comitata Corone,
Hincque Cyprus riguit, Rhodus inde gelata pavore est.
Nemo videt quo classis eat, sibi littora quaeque
Excidium ducunt sine defensore parari.
805Vox tamen una fuit, qua Turcus ubique fremebat
In Latios fines,Venetorum ad littora classis,
Quod petitura foret, quandoque haec Appula regna
Esse aditura, sinus et permensura Sicanos,
Inde Quirinalis ventura ad moenia terrae
810Saepe ferebatur. Modo et hoc, modo et illud in ore
Multorum fuerat; sed nec durare putabat
Posse aliquis contra, nec taela instabat habere,
Possibile esse ratus nunquam sua tecta tueri
Classis ab adventu tantae, fremituque virorum,
815Castra quibus nova facta refert sua fama repleri.
Dum timet omnis apex regum, dum quisque fremiscit,
Ille salum subiit Maurum, cui missa Propontis
Euxinusque relictus, ea cum classe petenti
Ad Tanaim rigidum, glacies cui frangitur alta,
820Solibus aestivis compulsa; est Capha reperta
Ante aditum Tanais, Capha antiquissima, quondam
Quam coluere Scythae, servorum plena, lapillis
Inclyta quos vexit mercator fuscus ab Indis.
Heu praeceps quid agis discordia? Fratribus una
825Capha fuit, cum recta olim et subiecta duobus
Finibus a Scythiae venientibus; hic ubi magnus
Rex Scythicis dat iura suis, ubi Sarmata in agris
Peltatus pharetraque gravi iaculoque vagatur
Cinctus utrimque levi. Duo fratres non dominati
830Sunt Caphae, est Genuae quae subdita viribus amplae,
Sed quibus, ut mos est, composta suburbia parent;
Dissensere animis. Alius ferus occupat illa,
Quae alterius fuerant fratris. Qua re impiger ille
Iniuste affectus, simul et livore coactus
835Fatifero, in fratrem coniurat, ad alta vocato
Moenia Turcorum Mahometto principe, Caphae
Moenia, et ingressus pariter dedit atque regressus.
Sed Mahomettus, erat qua mente infractus et audens,
Sit licet admissus Scythici livore rigoris
840Atque odio immiti, partim tenet haec data ad urbis
Moenia dona sibi, partim cum milite, classe
Quem vehit, eximio disperso in littore, Capham
Occupat expugnatque manu, vincitque capitque,
Quo directus erat, cum classem ascendit ab urbe
845Ante novae Romae, nunquam ut statuisset abire
Ni Capham superaret, eo compulsus amore,
Perderet ut Scythici tam clara suburbia regni,
Spemque illis adimat mercandi hic vel capiendi
Praemia, quae quondam positis cepere lapillis;
850Hic, ubi servorum Scythiae tam copia grandis
Vendita semper erat, Tanaisque rigebat ab undis,
Qui piscis mercandus erat, praecioque vehendus;
Iamque capit Capham classis, quam maxima sola
Terruerat facie, quam miles fortis et audax,
855Conveniens armis infracto corpore saevis,
Non est passus opem sibi quaerere, nec dare terga
Pressa fugae. Hic prohibet nullos potuisse periclis
Opposuisse manus, instar torrentis ab alto
Monte ruens, qui saxa trahat pecus et simul agros
860Littus ad usque sali rapit et sata laeta colonis.
Qui ingreditur Capham, Mahometto principe primo
Invasore urbis, cum proscriptore Scytharum
Delatore sui fratris, quem maxima virtus
Regia non potuit non aspernata iubere
865Occidi, exemplum reliquis, qui iniusta sequuntur
Prodigia in regnis, nulloque feruntur honore.
Regibus, o miseri, praecio qui vivitis, esse
Pergite magnanimis sceleris quandoque nefandi
Vel delatores vel murmura saeva ferentes,
870Sive susurrones. Vestrum sit is auctor iniqui,
Proditor iniusti, cernatque quis instet ubique
Finis eis, qui tale solent discrimen adire,
Et patrant nefas, veluti rex Turcus in illum
Non fuit iniustus, licet eius moenia ductu
875Noluerit vitioque gravi. Sed ne sceleraret
Haec habitanda suis, caedi commiserat illum.
Ipse autem insedit platea diademate cinctus
In media frontem, iussitque ibi cuncta patere
Quae eripuit praeda miles quicumque suorum,
880Sive ducum fuerat socius, seu regis alumnus.
"Ferte huc omne aurum" dixit "quod surripuistis
Ex domibus Caphae, quacumque ex parte relatum,
Aurea vasa simul, nummosque, ipsumque metallum
Qualicumque modo". Quod cum fuit alta relatum
885In loca, quae statuit plateae confinia magnae,
Utribus imponi iussit sex millibus; inde
In classem cum lege vehi, ne deficiat res
Vel minima ex auro, capitis nisi poena lautur.
Inde vehi iussit praeda quoscumque lapillos
890Surripuere nova. Tam copia magna relata est,
Ut qui parva ferunt, verisque minora putarint,
In Venetis Genuaeque locis cunctisque Latinis,
Quin etiam in Gallis regionibus atque Britannis
Nec tantos una positos superesse lapillos,
895Nec praecii tanti. Res magna est certe, minorem
Sed factura fidem, quam si sit lumine certo
Visa; quibus sed visa fuit, sit denique maior.
Tum populum afferri iussit, iuvenesque senesque,
Et pueros pariter, simul hac aetate puellas,
900Cum patribus matres, dominos quoque turba sequuntur
Servilis, quam praeda dedit violentibus armis
Militibus subiisse iugum. Secernit ab illis
Quos visum est pueros et quas speciosa puellas
Ornavit quandoque Venus, numeroque minore,
905Ut referunt, sexcenta iubet sibi corpora tradi.
Non quia committat Mahomettus corpora magnus
Cuncta libidinibus, quia sed de munere praedae
Quaerit honorari, ne vel violentia turbae,
Vel miles victor cogat confundere praedam,
910Et pariter vitium cum re componere parta.
Inde iubet capita alta virum primosque domorum
Patronos Caphae, ne rursus perdere temptent
Acquisita sibi, longas subiisse triremis,
Atque vehi ad Thraces. Libertas traditur autem
915Tum reliquis populis, qui concoluere vetustam
Ante diu Capham. Tum praeses traditur ipsis
Caphigenis, qui cuncta regat cum milite Turco,
Iusticiaeque sciat moderari singula habenis,
Corrigere et sontes, insontes atque tueri;
920Qui Scythicis caveat, ne quid violentius armis
Hic fiat, quod obesse queat. Quae praeda fuerunt
Caetera, vasa suis argentea et arte tapetes
Forte laboratos quaeque affert magna supellex
Divitis eximii, concessit semper habenda
925Militibus, classisque suae nautisque humilique
Remigio, et reliquis qui praedam Marte tulerunt.
Ipse autem Mahomettus adit quo munere classem
Constituit validam, ferturque per hostia magni
Danubii, ut Vlachis noceat, primoque recessu
930Improvisa capit quae Vlachis cuncta fuerunt
Danubii ante fores. Nec enim sine sorte favente
Haec sibi facta videt, quod et hostis fortis iniqua
Mente velit cessisse loco, nec in arma referri.
Coniurarat enim Vlachus, quod diximus ante,
935In Turcos, ubi tanta audit sibi bella parari,
Classeque cum tanta Mahomettum huc vertere gressus.
Nonne videt quae multa sibi portenta parantur?
Nonne audit strepitus bellorum et classica tanta?
Quid facit ergo miser? Moncastri moenia terrae
940Aequat et idem omnem populum iubet alta referri
Ad iuga montanosque apices cum re pecus omne,
Cum patribus pueros, timida cum matre puellas,
Ne, si forte urbem capiat Mahomettus, ab illa
In reliquas aditusque illi pateatque recessus
945Ut sibi cumque libet. Quid enim violentia regis
Non valeat tanti populis promittere cunctis
De se deque suis bello et victricibus armis?
Hic Vlachi trepidare animis, qui saepe minaci
Ante fuere manu. Nec enim sine milite Vlachus
950Princeps esse potest, puer educatus ab ipso
Principio generis bellis taelisque gerendis.
Nunc ubi tam magnas, Mahometti munere, gentes
Prosterni videre, pavent, nec sistere possunt
Arma loco, trepidantque viri fortesque tremiscunt.
955Ut si quando ferox tygris, quae, Gange relicto,
Omne pecus iugulabat, iners praesente leone
Marmarico efficitur, nec habet quo vertere terga
Possit inops; sic Vlachus erat qui miles in armis
Fortis inexcussis, et qui quandoque minari
960Haud veritus Turco est; ubi nunc tot regna subacta
Esse videt dextra Mahometti, corde pavescit,
Horrescitque tremens, nec quo se vertat habetur.
Iam prope tempus erat glacies quo astricta rigeret
Flumine Danubii. Nam vera est fama, nivalem
965Hic glaciem aestivo fieri prope tempore et altas
Diriguisse undas, ut in has et plaustra ferantur,
Et transire equites possint, qua navibus olim
Esset iter, qua parte vehi ratis alta solebat.
Ergo recedendum Mahomettus duxit et undis
970Cedendum gravibus; dehinc expectanda tepentis
Tempora vel veris, vel quae fervoribus usta
Esse solent Phoebi, quibus haec aut illa sequatur,
Quae meliora putet rebus conferre gerendis,
Quas animus fert posse manu committere forti.
975Territat interea non Vlachos denique solos,
Non Scythiae fines, Charamannum non simul ipsum
Sarmaticis qui praeest populis rex magnus, ab axe
Sit licet hoc distans per aperta silentia harenae,
Aegypti quae pressa iacent in faucibus altae;
980Sed simul usque Chion, simul illos, stant quibus urbes
In medioque domus ponto. De finibus horum
Quot fugere viri! Quot cum re cuncta tulerunt
Quae sua sunt ratibus! Vidi ipse Anconis, in urbem
Cretensis venisse viros, sua quaeque tulisse
985Cum pueris totaque domo. Sensi esse vagatam
Hanc famam, fugisse Chio cum navibus altis
Corpora multa virum. Fines liquere Methonae,
Atque Coroneos multi; Corcyra tremiscit,
Indeque turba fugit. Metuit sibi quisque tenet qui
990Quid valeat Turcos, quo sit Mahomettus amore,
Qua virtute sequax laudis, quae sydera recta
Trascendat cervice polum, et se terminet astris.
Heu quam mentiri vellem, Mahometton et esse
Ignarum segnemque virum, quem nulla foverent
995Sydera! Sed fatis agitur qui viribus ardet
Conseruisse manus nostris. Discordia sed si
Omnis abesset, eique nullum numen adesset
Fatorum! Nunc cuncta favent, quia nemo Latinus,
Nemo obstat Gallus, Cymbrosque Hunnosque sopore
1000Esse videt stupidos, nova semper in arma paratur.
Namque aestate vident quae classis tanta futura
Sic factura suo strepitu, nautisque paratis
Militiaque gravi. Nemo est qui sistere ponto
Securus sine felle sciat, sic cuncta pavescunt.
1005Praecipue in Graecis quae constant finibus, et quae
Graiorum fuerant quondam, Diomedis in usum
Vel conversa, solent Calabri quot saepe docere;
At qui sub Venetis sperant se posse tueri,
Horrescuntque nimis, postquam vi et Marte Caphareus
1010Concidit, arce situs summa, nimbosus et exlex.
Sed via certa patet Mahometti protinus armis
Sese opponendi: si sit concordia parta
Inter Christisequas. Id si fit, non metuendus
Ille erit. Eripiet Christus viresque animumque
1015Illius ducibus, nec declinabit in horum
Exitium qui sunt Mariae natoque dicati.
At fama hac prima quondam Babylonis amicus
Rex fieri cupiit Mahometti, et bella timere
Coepit, et invicti magnos metuisse tumultus.
1020Nam Sultanus, erat qui constantissimus olim,
Et nullum metuebat, ei dat munera saepe
Maxima, quae praecio veniant non parta minore.
Quod vel amiciciae studio ceu nunc simulatur,
Vel potius fiat trepido cum pectore, constat
1025Esse metu factum. Fama est et bella parari
Non audita alias dextra ducenda Casanis;
Et classem Veneti statuunt et classica patres
Infinita senes. Metuit non illa, vel illa
Phryx Mahomettus: obest nihil hactenus huius honori.
1030Multa suis calcat pedibus; violentius illos
Opprimit immitis, quos viderit esse rebelles;
Mitior illorum est qui se flexere saluti,
Quamquam qui est animo quo debet, fata subire
Debet malle, iugum perferre et vivere semper.
1035Haec ego de magni Mahometti viribus ample
Prosequor, ut videant qui Christi iussa sequuntur,
Virgine matre sati, debent qui, saepe flagellis
Percussi his, animo resipiscere et alta tueri
Signa crucis. Nec sit discordia saepe nociva
1040Atque gravis populis et regibus insidiosa,
Quae nec parcit eis, quorum discrimine crescit,
Nec tutatur eos, qui dissensere, putantes
Sedicione nova domuisse hostilia quaeque.
Haec tamen una solet, veluti levis urere flama
1045In stipulas demissa, domos, quae forte propinquae,
Velocique aditu se ad summa cacumina ferre.
Haec ego, ne quisquam discors cum fratribus esse
Facturum meliora putet se forte potentum.
Namque ubi discordes duo sunt, vel corpora plura,
1050Inter seque animis iam dissensere malignis,
Fortior est aliquis medius, qui singula vertit
In praedam, domat atque duos, vel corpora plura;
Ut duo si milvi praedam rapuere ferendam,
Nec simul esse valent, venit alto e culmine caeli
1055Ales missa Iovis, rapit haec ea cuncta duorum
Quae fuerant rostris surrepta, et pascitur illa,
Seu leporis capreaeve forent nova membra remissae.
Discordes animis cum sedicione, tumultus
Quos novus oppressit, semper peioribus usi
1060Auspiciis, meliora sinunt torpescere, semper
Bella parant, nec bella sciunt committere fatis;
Sed velut insani faciunt, dum bella sequantur,
Armaque dira manu teneant, caedantur et ipsi,
Haud dubitant fatis succumbere saepe nefandis.
1065Sunt ubi discordes animi, nec gratia rerum
Ulla gerendarum superest, nec cultus honesti,
Nec pietatis honos. Sed habent, civilibus usi
Vulneribus, quo Marte queant confundere cunctos;
Factio tunc agitat mentes insana rebelles,
1070Atque cruentatis manibus nunc caedere turbas,
Nunc quaerit mactare duces, et regna cremare
Fatiferis flamis et culmina summa domorum
Aequare hinc quandoque solo, et quandoque rigore
Ignis inexcussi matri committere terrae.
1075O mentes hominum varias, o corda maligna,
Et genus infandum populorum, quos gravis armat
Sedicio in fratres, patri nec parcit honesto,
Nec generi et proavis, nec successoribus ipsis!
Namque quod est patrium, vel quod quicumque labores
1080Quaesivere sibi, subitis confunditur armis,
Et sceleratorum lituis dirisque sagiptis,
Mittitur in praeceps, nec vitae parcitur ulli;
Tanta sitis rabidusque furor movet usque cruorem,
Quo sudare agros cogitque calescere terram.
1085Hinc nihil est quod iure suum quis dicere possit,
Multarumque avidi rerum dimittere multas
Coguntur, nullumque sibi sperare pudorem.
Tunc aliquis quem nemo alius pellitve movetve,
Sedicione nova, cui nulla domestica cura est,
1090Eripit e medio quidquid cumulabat avarus,
Flagrabatve animis extinguere, perdere, flamis
Urere, cum nulli parcebat iniquus amico;
Ceu nunc Turcus ovat spoliis orientis, et instat
In reliquos Christi sola sub voce fideles,
1095Non animo, non mente pia. Namque ille Redemptor
Humani generis metuit nec taela, nec hostes,
Nec necis acre genus; sed per discrimina multa
Invidus haud usquam cupidusve animove rebellis
A virtute sacra, concordi pace ligavit
1100Saepe suos, statuitque illos concordibus esse
Ingeniis, si regna poli, si munera vellent
Denique digna suis sortiri iusta periclis.
Ergo vir ille, omnes cuius venerantur in orbe
Nomen inextinctum prope cum videt esse parata
1105Fata sibi, natos mira pietate vocavit
Bis decies quinos: "Resque" inquit "lege relicta,
Ut cuicumque sua est, minima est, nec sufficit ulli
Singula natorum, si per se vivere quaerunt
Corpora; si uniti sunt omnes, res mea magna est".
1110His dictis, totidem, quas struxerat ante, sagiptas,
Quot fuerant nati numero capit, atque ait illi:
"Qui maior fuerat natu et qui fortior esse
Iure putandus erat, fascem dirumpe ligatum
Si potes hunc". Dextra cum nititur atque sinistra
1115Frangere, non valuit. Veniunt huc denique fratres,
Quisque patris iussu, iacula illa ligata nequivit
Rumpere, tam fortis fuerat coniunctio fascis.
Spicula tunc disiuncta iubet pater, atque minorem
Natorum natu, si possit singula parva
1120Rumpere taela manu; puer ille et debile corpus
Singula confregit. "Sic vos" ait "ergo, putate
Esse remittendos animos in vincla frementes,
Si quis erit vestrum reliquis qui fratribus esse
Coniunctus nolit. Si vestra est turba ligata,
1125Bis decies quinos poterit quis subdere fratres?
At si seiuncti, nunc haec, nunc illa petetis
Diversis studiis, varioque hinc inde furore,
Quisque minor vobis vos, disiunctissima tamquam
Taela, manu minima franget, nullusque timebit".
1130Quam bene consuluit pueris, concordibus esse
Mentibus! Hoc pariter Romanis duco Quirinum
Consuluisse suis; quod si servasset in urbe
Quilibet antiqua, nunquam stupefacta ruisset.
Hoc Latium duco cunctis suadere parentem
1135Principibus, Christumque suis mandare tonantem
Christicolis, ut pace velint cum fratribus alma
Iungere se, et iuncti nunquam dissolvere vincla,
Quos nequeat totus iunctos confundere mundus.
Discordes autem rex solus perdit Amyras
1140Hactenus, et maiora audet, si nemo resistit,
Ut debet quicumque Iovis permissa secutus
Sponte nequit cessisse duci, qui tam grave calcat.
Pone etiam, ut nostrae sit sectae et Christicolarum
In numero. At cunctas Mahomettus vincere terras
1145Belliger infractus velit, et se dicere regem
Caesare maiorem, cuiquam nec parcat amico.
Nonne etiam in nostram debetis bella parare
Pone etiam sectam si Christi iura sequatur,
Concordes Latii, Gallique, acresque Britanni
1150Theutonici atque Hunni, Vlachi, fortesque Rhutheni,
Hispani et Celtas decoras qui fortis Hyberos,
Et quicumque alius nomen praeponis Ihesu,
Quod bene conducat rebusque intendat agendis?
At vos discordes, de vobis iure querelas
1155Spargite. Namque hostis qui vult vel solus haberi
Orbis apex, qui fronte gerat diadema superbum,
Si pugnat, si castra movet, si perdere ferro
Hos cupit atque illos, sibi quos non dedere cernit,
Quid facit indignum quod non ferus Annibal ante,
1160Quod Perses, Pyrrhusve minus, satus atque Philippo?
Ninus idem incoepit, bellisque subdidit urbes
Finitimas primus. Tamen hunc sua gloria confert
Cum reliquis, praefertque illis quos nomen ad astra
Extulit eximium. Persarum maximus ille
1165Cyrus idem optabat; Caesar sibi subdidit orbem
Finitimum Oceano. Nemo est rex ullus ubivis,
Cui satis esse queat quod habet, sibi forte relictum
A proavis, quodve ipse suo persaepe labore
Obtinuit; maiora cupit, melioraque semper.
1170Prospice quanta Gothi, quam dura pericula Galli
Temptarint, quot saepe Itali discrimina passi;
Amphitrioniades quo Gadibus arma furore
Intulit, Hispanum qua mente est ausus adire
Geryonem, Lybici vel poma referre draconis!
1175Est iniusta igitur contra hostem facta querela,
Quaerere si cupiat meliora et plura repertis;
De se ipso ille quidem, quicumque est, iure queratur
Materiam qui forte dedit formamque modumque
Pugnandi, et bello victricia signa ferendi.
1180Ut nos Christicolae, nostri qui iussa tonantis
Interdum sola voce affirmamus et ore,
Menteque nequaquam: quos cum discordia fervens
Assidue cruciet, Mahometto tradimus acre
Ingenium et vires, iter atque ostendimus, in quo
1185Si pergit gradiens, potiatur saepe triumphis;
Nec nos mirari deceat si vincit et audet
Plura animo captare gravi, nec parcere nostris.
Nam si concordes populi quandoque fuissent
Christisequae et reges superis fautoribus iissent
1190Qua possent persaepe via, quam grandia bellis
Efficerent, quantosque duces quandoque reservent
Captivos, vinclisque darent cum rege clientes!
Nam faciat quantos usus concordia, quales
Producat fructus, nemo est qui nesciat. Instar
1195Solis cuncta novi per agros recreatque fovetque;
Caelitus est tamquam ros, quod spargatur in herbas,
Cum canis aestivos soles rabiosa reformat.
Sunt ubi concordes animi, pax et deus illic
Laudibus aspirant miris, segetesque virescunt,
1200Ut quandoque solo nulla obsistente pruina.
Sic ubi concordes vivunt, concordia laetos
Pascit agros, nullusque domi cum milite vivit,
Factio nulla animos subit intestina cruentos,
Consilioque omnis populus perducitur uno,
1205Dissidet haud quisquam. Qui maior surgit in illis,
Hic pater est, natosque sinu fovet usque benigno.
Sunt reliqui fratres, paribus quos fata dederunt
Sortibus; et si quis minor est, ceu natus habetur.
Musica sunt tamquam, quibus est concordia, reddit
1210Quae modulos suaves et consona singula pulsu
Mellifluo; cordisque manu cum lege remotis,
Non omnes cordae vocem misere tonantem,
Non omnes humilem, raucam non quaeque resolvit.
Dissentire etenim quotiens haec visa fuissent,
1215Seiunctosque dedisse sonos modulamine surdo,
Aut nimis intenso raucove, intenderet aures
Musica doctorum, fieretque novissimus error.
Ast tria cum coeunt, humilem vox illa superba
Admittit comitem, raucaeque ministrat honores
1220Rite suos; tunc dulce melos concordia nutrit
Et creat harmonicos cantus modulosque repertos
Pythagorae studio, cantumque a sydere tractum.
Sic vel in urbe bona, cui sit res publica praeses,
Maiores minimos non dedignantur habere
1225Saepe domi socios, quibus et res iure gerenda
Committi studiis variis, ut quemque iuvabit,
Rite queat. Nam cuncta simul non possumus omnes:
Sic mediis magni iungantur, ut ille vel ille
Utilis est rebus, populus quas ducit agendas.
1230Si minimus vero medio se praeferat et se
Aequalem cupiat magno, discordia praeceps
Incipit in mediis se civibus exagitare,
Et gladios dextra, flamasque referre sinistra.
Nam cito qui prudens fuerat, qui maximus alto
1235Eloquio, ut concedat eis, quos vana frenaesis
Cogebat nulla vel cum ratione locutos
Velle quod optabant tantum, vel callidiore
Mente malos patriae nil compensare saluti,
Ut cedat stultis sapiens cogetur inique.
1240Ergo ubi principibus nostris concordia crescet,
Regibus atque duces non se praeferre, nec ipsis
Audebunt ducibus populi, sed quisque putabit
Se praecii quanti merito sit iure putandus,
Deque salute suae patriae qui consulet, illum
1245Quisque sequetur, erit tunc gloria nostra, latebit
Tunc hostis sine mente piger, nec castra, nec arma
Ulla movebit iners. Tunc nos victricia signa
Adversus Parthos, Persasque Scythasque severos
Et Babylonis equos, adversus singula regna
1250Quae nobis obstare solent, referemus ab hoste,
Hactenus ut voluit sua quilibet arva tueri,
Neglexit socios. Nec providet, esse quid inde
Possit, ut illorum regnis vi et Marte subactis
Subiiciet sua quaeque, ulli nec parcet amico.
1255Nam quis amicus ei qui solus in orbe vocari
Rex cupit? Hic tantum qui sese dedidit illi,
Sed nec amicus erit vero dicendus, amicus
Cuius erit dominus; dominus vult esse, nec ullo
Cum socio. Qui paret ei, non caeditur. At si
1260Tantillum committat, opem non poscat amici,
Hostis is efficitur. Securus nemo quiescit,
Quamvis dediderit Mahometto seque suosque;
Praestat ei ergo mori, quam vivere et usque timere.
Hactenus est igitur Mahomettus laude ferendus
1265Astra super, nummisque suis et milite multo,
Ingenioque sagax sollersque armisque tremendus;
Sed quem discordes populique ducesque beatum
Efficiunt, regesque aliis qui intendere curis
Forte audent; dextraque trahunt, repetuntque sinistra;
1270Fortior ut fiat sine defensoribus ullis,
Urbibus iis se sponte iugo flectentibus, in quas
Est saevire ausus. Quod, si discordia desit,
Quanta viris fuerit virtus, res ipsa docebit.
Constat enim merito quae praetereunda putavi,
1275Nedum haec quae scripsi, verum et maiora per orbem
Effecisse ducem Marti Phoeboque tremendum,
Ni sua Christicolae cum defensoribus arma
Suscipiant, quae castra premant classesque nefandas,
Hactenus exitio nostro cladique paratas.
1280Nam si cuncta velim meminisse trophaea, quibusque
Hic potitur persaepe suo sub Marte triumphis,
Deficiat me longa dies, velutique resurgens
Antaeus Libyca veniat redivivus harena.
Ante oculos Chios nobis sua damna recenset,
1285Et narrat sine fine suae discrimina gentis,
Utque coacta fuit Turco praestare tributum,
Et census augere feri sine milite quoquam;
Nec defensa domi Genuensibus acre paratis
Se defensores Mahonensis reddere terrae.
1290Imo etiam Insubrium dux, qui tam maxima gessit
Unus in Italia, licet hoc sine crimine posset
Haudquaquam misisse sciens, tamen inclyta Chii
Deservit Turco pugnante, armisque reliquit
Moenia fatiferis vastanda, ut praeda feratur
1295Si libeat Parthis, fiatque miserrima caedes,
Quod iam signat opus. Mahomettus multa potest si
In Mahonense solum, quae sunt incendia belli
Ut causae hinc veniant classi castrisque parandis,
Quae rapiant quandoque Chium, cui vincula collo
1300Adiiciant, flectantque viros in cuncta probatos!
Iamque minatur eis, rerum simulator avarus,
Dissimulator item. Sed ni sua taela pararint,
Qui debent haec iura fero sub Marte tueri,
Insubrium dux atque ferox fortisque iuventus
1305Quam Genuae tribuere domus, certe impiger una
Nocte premet Chion, rapietque feretque revinctos,
Ut solet omne pecus lanius iugulare tremiscens.
Hei miseris Genuae populis, quibus una per altum
Vis fuit imperiumque viris sine fine putandum!
1310Nam quondam et Capham domuere et fortibus armis
Cum Tanai cepere Scythas servire coactos,
Et Paeram statuere solo, quo Graecia maior
Esset in imperio, Thraces ubi constituerunt
Sceptra novae Romae: Paeram de nomine Byrsae,
1315Ut Karthago olim fertur constructa fuisse.
Quin etiam imperio regem domuere potentem
Bythiniae, statuere domos ex urbibus huius.
Annua quot potuere suam sibi munera in urbem
Provehere! O quantos reditus! Nam nullus in orbe
1320Nescit id esse illis Libyca quod fervet in ora
Suppositum; Veneti quamvis mercentur et ipsi
Pro Veneto est uno numerus tamen ex Genuensi
Urbe infinitus. Quin Cyprus subditur ipsis,
Atque Hammocostus Paphia venerabilis ora
1325Est servire ipsis Genuensibus ante coacta;
Mox etiam rex ipse Paphi nisi solveret illis,
Qui vectigali Genuensi praeesse solerent,
Quale alius privatus homo pro re sibi vecta,
Haud poterat quicquam regnum conducere in omne.
1330Sic Pontus, cui fama fuit tam digna vetustis
Sculpta voluminibus, Tanaisque Scythaeque rigentes,
Et Thraces et Cyprus item, Corsique subacti
Olim a principibus Genuae, quos legerat urbis
Iudicium, timuisse queant quae taela gerebant
1335Et quam saepe dabant classem, navesque superbas
Ii populi Genuae! Nunc ad tam tetra ruerunt
Supplicia, ut Paeram primum Mahomettus habere,
Tum queat et Capham, tum perdere saepe minetur
Marte Chium, cogatque sibi praestare tributum.
1340Nec satis hoc: mercantur ibi, veniuntque sedentque
Qui Mahomettani in Chio sibi constituerunt
Esse aliquid, conducat eis quod forte gerendum;
Christisequis imo in domibus muliere potiri
Sunt ausi, et nullum metuunt subiisse lupanar
1345Aeque ac quae nostra vivit sub lege iuventus.
Proh, miserum scelus hoc poteris tolerare superne
Iupiter? At si quando audet temerarius ullus
De nostris miscere suum de sanguine saemen
Cum Turca, haud secus hunc poenae committimus acri,
1350Ac si cum vitula se commisceret inani.
At Chios tolerare suo sub fornice Turcos,
Christicolas agitare nurus moechasque coacta est,
Plectere nec prosumit eas. Si fama feratur
Crimine pro tali tales puniisse profanas,
1355Poena paratur eis, qui iura dedere nefandis.
Nonne igitur domini Turci sunt, atque minantur
His peiora satis? Peius nihil esse putarim,
Ni vinclis strinxisse illos. Nam funera debent
Exoptare boni, potius quam vivere tanto
1360Flagitio, et tantis agitari fluctibus usque.
Mors etenim est finis cunctorum saepe malorum,
Cum premitur graviter quisquam; iustisque probisque
Appetiisse mori praestat, quoad sydera vecti
Conspicue cernant, dubia quae mente putabant,
1365Vera quidem, quam stare locis sine fine malignis
Et scelere in tanto duo vix sibi verba profari.
At tu, dux Galeaz, qui tam iuvenilibus annis
Successisse patri datus es, qui sydera tangit,
Mente sacer, nam fama polos supereminet omnis;
1370Ille intemptatum nihil hoc dimisit in orbe,
Gloria quod statuisset equis temptare virisque,
Viribus atque ducis praeclari animoque beato,
Qui sociale tulit bellum non gente sub una
Tutari, in Venetis ubi quondam magna fuerunt
1375Vincla, Fluentinisque simul, sanctaque thyara
Pontificis summi, Insubrium, vivente Philippo,
Cuius adhuc nomen cunctis venerabile terris,
Nicoleos quando Picininus castra regebat
Insubrium, magnoque fuit tremibundus honore.
1380Nonne pater tuus is Picaeno praefuit agro,
Praeter et Anconen, reliquas dominator in urbes?
Nonne et dictator Romano praefuit usque
Concilio patrum? Nonne hic cum Marte coegit
Insubriam valido servire, atque inde triumphum
1385Promeruit, qualem nullus cum milite summo
Ante ausus temptare fuit? Quin pace quievit
Italia hoc sub patre tuo: nec Turcus ovabat
Tunc adeo hostili spolio, nec classe fremebat
Tam grandi; Bosnos tantum cogebat et illos
1390Qui nihil Italiae damnive metusve parabant.
At post defunctum genitorem, Calcidis audet
Euboicos vastare sinus, tum subdere Capham,
Tumque Chium sibi velle, nisi succurritur illi.
Paera fuit tunc capta, novae cum moenia Romae.
1395Nondum erat ille tuus genitor, qui dicere Paeram
Posset iure suam, fuerat Fraegosa propago
Dux Genuae. At postquam Franciscus Sphortia dux est
Insubrium Ligurumque simul, nec Capha subacta est,
Nec Chios temptata ulli, nec is ista tulisset
1400De se unquam fieri, valido qui Marte tueri
Est solitus reliquos. Defendit Gallica regna;
Tu quibus es missus fautor cum milite multo
A patre magnanimo castris praefectus agendis;
Quin et Parthenopes regem, cui mille pararant
1405Intensas acies vario fervore Latini,
Rexque ille invicto ingenio meritisque Renatus
Eximiis, cuius iam nomine plura Iohannes,
Dux Calabrum, sua signa dabat victricibus annis,
Et Picininorum praestans Iacobus honore
1410Maximus ingenti nihil hoc vel fidus omisit,
Vel bello invictus; cum iam titubaret utrimque
Tunc Ferdinandus, Franciscus Sphortia misit
Castra ducesque suos, nummosque omnemque paratum,
Et regni defensor eos cessisse coegit,
1415Quos iam victores et Apulia et omnis ubique
Orbis tunc poterat nullo obsistente fateri.
Quin etiam ad Celtas quot naves misit Hyberos,
Ut regi praestaret opem cum laude Iohanni!
Expugnabat eum nam regis nomine Franci
1420Dux idem, qui rege satus sine labe Renato,
Magnus erat fortisque, ducum clarissimus alter.
At tu pace tibi patrimonia regna relicta
Insubrium Ligurumque tenes, Venetique ligati
Foedere sunt tecum; satis est aerisque virumque,
1425Sive equites misisse velis, peditesve ratesve,
Aut naves Ligurum, qualis nemo audet in orbe
Attemptare minax hostis, longasve triremis.
Nec tibi deficiunt quae sunt in milite forti
Exquirenda; potes tam saevas ferre ruinas
1430In Genuae excidium, tibi quae servire fatetur,
Nec cupit esse alii domino regive subacta.
Quid Genua est, desint cum quae sibi regna tot annos
Classeque non una, non parvo milite, nummis
Non paucis quaesita? Ferox Mahomettus habere
1435Pergit et insistit castris et classe potenti.
Ut corpus nihil est, si desint membra, nec ipsum
Stare potest; Genuae sic debilitata feruntur
In praeceps si membra sacrae. Iam Capha profanos
Excepit dominos, Tanais iam servit, habentque
1440Quos audire Scythae possint parere coacti;
Iamque Chium praestat censum, capietur et omnis
Insula, ni properas opponere taela, tuosque
Conatus viresque omnis et classica cuncta.
Ergo, age, dux Galeaz, certa qui laude Marias
1445Cognitus es mundo belloque togaque verendus;
Accipe taela manu, propriis quae e finibus hostem
Hunc arcere queant, nec eum patiare minaci
Fronte tuis saevire viris, nec bella parare.
Sint satis haec egit quae nuper, quae metuebas
1450Haudquaquam, regni fidebas viribus. Esse
Iusta solent, ne quando aliquis, nisi causa supersit
Pugnandi sibi iusta, alias temptaverit urbes.
Sed Mahomettus habet nova iura, atque audet in omnis
Extendisse manus, nec tantum Christicolarum
1455Nomen ei est odio: Persasque Scythasque secutus
Est castris. Dum regna queat cumulare, licere
Cuncta putat, legesque suae sine crimine mittunt.
Antehac deceptus spe iuris, pelle tyrannum
E regione tua. Tua namque est quae Genuensis,
1460Dedita quando tibi Genuae ditioque locusque.
Continuo exemplum venit admirabile nobis
De fremitu Turci, deque aggressoris amore,
Qui parcit nulli, cunctos sibi subdere quaerens.
Namque Ragusa, pari subducta Tryphonia casu
1465Inter Pannones praestat sine lege tributum;
Crescit enim assidue, et summum super aethera tollit
Usque adeo, ut certo videat, nisi fata sinistris
Excipiant manibus Mahomettum, tanta parari
Castra sibi, ut nequeat quandoque resistere taelis,
1470Sed flexa cervice velit parere iubenti.
Quottidie ad factos magno molimine muros
Conveniunt Parthi, pariterque rebellibus usi
His tanquam nullumque modum nullamque tuentur
Urbe decus tanta. Nec enim quod forte sequatur
1475Hic refero. Quod si gens Dalmatina meretur,
Ob varias causas, quas hic siluisse iuvat me,
Quando Ragusa meos penitus commoverit ausus
Atque animum turbarit, eas expressero cunctas.
Nunc calamum vel fraeno meum, vel mente furores;
1480Sed stimulant certe, stimulant temptantque quid audet,
Quoque sit ingenio Marius quandoque Philelfus,
Quae de se possit carmen cecinisse poetae;
Quod si etiam afficiar non iis, non urbis eorum
Excidio, movear tamen ut coniuncta Latinis
1485Damna meis video, fuerit quae passa Ragusa.
Hoc doleo, hoc crucior quod ab iis via parta futura est
In Venetos propius, facile hinc classesque virosque
Turcus ovans spoliis mittat, quos Hadria possit
Excepisse sinu Venetos, terrere paratos.
1490Heu miseros casus vestros discordibus armis
Undique, Christicolae, intenti in nova bella, nec huius
Curantes hostis dextram, validasque cohortes!
Hic tamen assidue rapit, et fit maior et audet
Velle alios servos cumulare, et regna subire,
1495Et reditus augere suos, si cernitis ipsum
In cute, quidque velit bene compensatis, avarus
Ex iis quae tenus hac ausus petiisse, potestis
Noscere quid mentis foveat, quid cogitet unus,
Acer et indomitus nullo domitore remissus.
1500Nonne ausus Venetis antehac deposcere ab ipsis
Littore quae tenuere ullo, pelagoque sedebat
Insula si qua illis? Nedum Cretea vel arva,
Corcyramve gravem, quidquidve est littore Achivo,
Quando Methona ipsis parva comitata Corone
1505Paret, et urbe nova; verum quae Pannonis ora,
Quaeque Liburnus habet, quando est excursio crebra,
Quae rapit hinc atque inde viros, armenta domosque
Assidue et ducit praedam sine fine coactam;
Poscere ea est ausus, Venetisque ea mittere tantum
1510Quae tellure sedent, longeque a littore distant,
Ut Paduae, et Tervisa phalanx, Vincentia prisca,
Veronaeque locus, quidquidque huic adiacet uni,
Brixiaque, et si quid plus Bergomon et Crema cernit.
Quin etiam, ut possent Veneti sua pace tenere,
1515Poscebat summum nulla ratione tributum,
Nummos, fama minor si vera est, velle ducentos
Se dicens auro ex solido Venetisque figuris,
Annua quae fierent Veneti sibi praemia regni.
Ultima pax tandem poterat sic stare, relicta
1520Cuncta forent, quaecumque illis terraque marique
Extiterant, non illa tamen quae ceperat ipse,
Nec quae Thessalicove solo Graecove fuissent,
Quando tributa darent quos diximus ante ducentos.
Imo etiam est ausus sperare haec atque putare
1525Deficere haudquaquam sibi posse: urgebat ut illos
Quae classis tam dira fuit, maiore minata
Se numero atque viris post pluribus esse futuram!
Tunc Veneti titubare animis coepere vicissim,
Haec atque illa simul dubitantes, sive tributum
1530Reddere fas fuerit, liceat quo vivere pace,
Posseque mercari terris in Thracibus, atque
In Mauro ponto sine quoquam horrore, per altum
Provehere et naves, et ducere saepe triremis,
Solvere nec classi cuiquam nec in arma tenenda
1535Militibus multis pro defensoribus aera,
Quae assidue solvunt. At ditarentur ab illo
Littore, quo mercator eat cum remige creber,
Expectaturi cito Turci funera regis,
Aut potius nullum tradant quandoque tributum,
1540Nec promittatur quicquam nisi bella parari,
Tum quia promissis non possint fidere Turci,
Tum quia turpe putent Venetos praestare nomisma
In census Parthos, augere peculia regis.
Proh, miseram rerum cladem, quae condicione
1545Usque adeo infanda est, Mahomettus ut audeat ex iis
Poscere quae tanto tandem fervore poposcit,
Atque senatori tanti quandoque coacti
Sint dubitare, sibi si praestent forsitan aut id,
Aut aliud melius, licet hoc statuere, nec illi
1550Exhibuisse aliquid, nec se sine Marte tueri,
Bella animo sed ferre gravi quae mallet Amyras,
Aut terra aut pelago patribus committere sacris!
Vos Veneti, qui tot modo res gessistis in orbe,
Quos timuere omnes, qua parte est coelifer Atlas
1555In Libyca regione senex, qua parte Bootes
Usque riget gelidus, qua sol surgitque caditque;
Vos, quibus est auri tantum tantusque senatus,
Atque adeo multae magna vi et laude triremes,
Assidueque novae naves, quos obstupuerunt
1560Quicumque ingenio excelso tenuere, quid estis
Vos igitur tales tantique parentis alumni?
Nam sacer est Marcus qui vobis praesidet et vos
Usque regit pietate nova, deus annuit alto
Maximus e solio. Saevum non pellitis hostem?
1565Non propulsatis tot taela nociva frementis?
Hic audet semperque suos audebit honores
Augere et nullos metuit. Sed vestra paratis
Semper inexcusso cum milite castra, nec usquam
Cessatis, nec pigra potest vestra esse iuventus.
1570Impar certe manus sub mente haud impare vobis
Atque illi: est opus ut paribus certetis et ipsi
Viribus. Hoc nequeant Veneti sine munere soli
Italico. Id nunquam fiet, concordia ni sit
Fixa animis, stabilisque diu pax culta Latinis,
1575Corpus ut unitum Latium sit, membraque nulla
Contemnat nullosque arctus. Stat in unguibus ipsis
Saepe aliquid, quod si caedatur, dextera possit
Extremum sensisse gravi sub corde dolorem.
Creditis, in Turcis fieret si forte tumultus
1580Discordesque animi fremerent, potuisse tot unum
Res gessisse virum, quot nuper gessit Amyras?
Credite nempe aliud: nisi quisque ut numinis umbrae
Huic domino pareret, eum nec castra movere
Nec classes has posse loco; dubitaret, et armis
1585Fideret haud propriis. "Cui mittam" diceret "urbem
Thraiiciam? Cui regna meo nunc parta triumpho?
Forte alius saliat, fiatque novissimus auctor?"
Quisque timet propriis laribus, cum viderit hostem
Expressum fictumve sibi fortasse parari;
1590Tale nihil si sit, poterit vel sola relinqui
Quaeque domus, famulis dominus comitatus abibit
Et natis, coniunxque domi nataeque morentur.
Sic facit hic. Nullum metuat cum saepe vagatur
Hucque illucque celer, regno comitatus ab omni;
1595Totque suos ducit, castrisque tot apparat arma
Ut victor rediisse queat. Sed quisque Latinus
Concordi si mente velit socialia ferre
Arma, queant Turci Parthas tenuisse latebras.
Evitate anguem, Latii, qui vel pedetentim
1600Perreptans terram, spacio maiore feretur
In vestrum discrimen. Erit violentius ater
Foedaturus eos misero sine lege cruore,
Qui iacuisse thoris nunc delectantur in amplis.
Censete haec potius dici pietate metuque,
1605Ne fera transgrediatur oves, Christique clientes
Interimat morsu lupus intensissimus acri,
Quam quia vel paci invideam, quae dura Latinos
Continet imbelles, vel ferro accingere quemquam
Quaeratur, cui dira velim dispendia Martis.
1610Credite mi, Latii, vosque, o Galli atque Britanni,
Theutonicique simul, reliquique Hunnique sequentes
Signa crucis: nisi vos bellis accingitis istis,
Frustra esse aut Venetos aut classem pontificalem
Aut Ferdinandi regis quae classica misit
1615Hactenus. Immanis dux hic Mahomettus, et alto
Ingenio insignis, viresque accrescit eundo
Semper et indomitus magis est, magis atque tremendus,
Non veluti pater huius erat; perquirit amicos
Italicos, Graiosve viros, reliquosve virentes
1620Christicolas, sed Marte suo confundere certat
Singula regna; sibi modo subdat singula soli,
Excipit haud quemquam: non hunc illumve potentem,
Nec sectas spectat, quas hic aut ille sequatur.
In Turcos etiam Mahometti iura tenentes
1625Sese animat, Persasque cupit superare Scythasque.
Excipit haud quemquam. Non hostis ubique fideli est
Christisequae, potius sed nostris imminet armis,
Ut melius possit reliquos temptare tumultus,
Ut maior sit fama sibi superasse Latinos,
1630Quos referunt armis bellisque fuisse frementes,
Assidue nullamque manum nullosque furores
Hos metuisse viros, nullis clamoribus actos.
Certe ego non refero, quam sint ingentia damna
Hactenus haec, quae parta videt sibi quisque Latinus.
1635Sit licet in Graecos potior iactura penates,
Finitimosque illis, ut Cholcos, Lesbon et altos
Illyricos reliquosque quibus tulit acer Amyras
Arma manu intrepida, rapuitque ex hoste triumphum.
Quae si cuncta velim meminisse, tenebit Olympus
1640Astra prius, Phoebique domum claudet referetque
In praeceps lunam rursusque iterumque renatam.
Hoc edico meis Latiis cunctis, quibus sit
Alma fides in corde dei, qui missus amore
Est patris in terras, populos servare ruentes,
1645Negligat ut nullus virtutem atque arma tremendi
Regis Parthorum, Mahometti. Hic unus in orbe est
Qui possit nocuisse viris, quibus alta supersunt
Sceptra manu. Namque arma tenet nummosque virosque,
Et quibus esse vident omnes in bella necesse
1650Exercenda gravi ductu, melioribus annis.
De nostris multi nummos servare sub arca
Assidue cupiunt, nullosque movere tumultus,
Ne minuantur opes, et ne descrescat acervus.
Magna simultatis vis sit licet atque cruentae
1655Sedicionis, inops animus quam cum tegit intus,
Illa alitur, semperque latet, ne nummus ab arca
Exeat occlusus. Laudo velamina cordis,
Quamvis mente velim non sit confusa simultas;
Sed potius laudem nummos exire repostos,
1660Nec latuisse usquam, bellis sed ponere in altis,
Ne vestros iugulet natos fratresque nepotesque
Haec fera, quae nunquam satura est ni plena cruoris.
Et quanto maior Mahomettus nomine et arte,
Egregiusque magis meliorque ingentibus armis,
1665Tanto etiam insistant cuncti graviore periclo
Astricti, magis et videant sibi damna parata,
Ni accipiant sua taela manu, ponantque furores
Mentibus innatos adversus iura propinqua,
Et natos patresque suos, fratresque colendos.
1670Nec parvi faciant Turcum. Nam maximus ille est
Viribus, ingenio, nummisque virisque putandus.
Tollendusque quidem, nisi cuncti opponitis arma,
Quos rex quaerit atrox bellis confundere tantis.

1 de rebus gestis invictissimi regis | imperatorisque clarissimi Mahometti Turcorum principis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: