Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Divine postquam ceciderunt moenia Syon
Aethereasque arces, excelsa palatia regum
In cinerem ignis edax et humo fumantia tecta
Aequa dedit, tunc unus erat miserabilis urbis,
5-Cur urbem refero? Vestigia nulla manebant!-
Squalor et informis nigranti in cote cicatrix.
Proh diros casus! Proh lamentabile fatum!
Illa, Palestini regni caput, inclyta quondam
Doctrina et sacris semper memoranda prophetis
10Conditaque in medio inferioris cardine mundi!
Disiecta ut vidi prostrate membra ruinae
Et campos, altam Salomon ubi fecerat aedem,
Ingemui: "Cur est nobis erepta facultas
Parcendi? Longum sevi dicemur in aevum,
15Si nunc linquamus saltus, ubi regia sedes
Electi generis sancteque ab origine prolis
Stabat et unde sacrum spirabant templa furorem!
Illic, o socii, patiemur lustra ferarum
Esse, ubi maiestas aeterni summa Tonantis
20Non dedignata est multos habitare per annos?
Crudeles dicent venientia secula Gallos,
Si manibus nostris Christi Hierosolima nutrix
Versa sit et diro caelestes vomere colles
Proscindat Medus pascatque sacraria taurus.
25Aedificate novis igitur recidiva colonis
Moenia, quae multo Gofredus milite ductor
Tutetur pacemque bonis bellumque superbis
Inferat, ut soli Christo tribuantur honores."
Vix haec edideram, leva cum parte sereni
30Intonuere poli voxque est audita per auras:
"Erige, quas hostis subvertit funditus, arces
Sacratasque aras nobis et moenia conde!"
Sic de nube Deus populo est presente locutus.
Tunc vero proceres certatim et Belgica pubes
35Incumbunt operi molesque ad sydera tollunt.
Delubra erigimus, sacras quoque condimus aras
Et testudineum niveo de marmore bustum
Ponimus aethereo regi primique sepulchri
Excisum lapidem fulvo consternimus auro.
40Quin cinere in medio succensae invenimus arcis
Haud polluta Dei rapidis sudaria flammis.
Dum nova sublimi erigitur Hierosolima muro,
Vulnera dum miles curat viresque quiete
Alterna reparat spectatque sequentia bella,
45Interea magnis opibus magnoque tumultu
Surgit in arma ferox in nos Solimandius heros,
Onis et -antiquo repetens ab Osiride prolem-
Pellei primum prorupit ab urbe coloni;
Qui Memphim Thebasque colunt nitrariaque arva
50Quique tenent solis, quondam cunabula vatum,
Ingentes moles, veterum miracula regum.
(Illic ut perhibent monstrantque Egyptia templa,
Orphea, qui vestris primus tulit Orgia Thebis,
Orphea precipuum Cadmee stirpis amicum
55Accessisse ferunt; et vatum culmen Homerum
Illinc infernae traxit figmenta biremis;
Illic Eudoxum labentia sydera caelo
Cognosse et magnum dicunt habitasse Platona.
At nunc militibus iacet urbs exposta nefandis,
60Pyramidum vix sola manent vestigia. Tantum
Et rabies hominum et longinqui temporis aevum
Consumit). Rabidas exarsit Acantus in iras,
Urbs Lybicis vicina iugis, cui belliger Amon
Praefuit, ante alios omnes dux acer et hostis;
65Egypti Lybiesque plagas excivit in arma.
Nec Maumettanae tantum coiere catervae,
Omnigenum sed enim turba et sentina deorum
Confluxit, nostrum iurata haurire cruorem,
Et latratori meme devovit Anubi.
70At nos confestim sumptis invasimus armis
Egyptum. Quamvis arentibus invia terris
Deserta obstarent flavisque lateret arenis
Serpentum vis atra licet, tamen avia tuti
Defendente Deo siccasque peregimus oras.
75A Pelusiaco percurrimus usque Canopum
Littoreos campos. Primumque occurrit agrestis
Turba incompta virum sparis armata preustis,
Quam facile ancipiti caesam prosternimus ense.
Non procul a Pharii locus est celeberrimus urbe,
80Idromium dicunt, ubi terga Antonius olim
Caesareis victus turmis formidine vertit.
Illic bis centum stabant sub Marte cohortes,
Egyptusque omnis nos exspectabat in armis.
Dux Solimannus erat nulli virtute secundus,
85Eloquio dextraque potens, cui Persis et omnes
Parthorum Syriaeque urbes Babylonque superba
Parebat; fines regni compescuit Indus.
Septima Iuleas fuerat lux ante calendas,
Christicolis veneranda dies eademque profano
90Haud neglecta hosti, divo sacrata Ioanni,
Cum propius castris positis in margine Nili
Constitimus. Solitoque minus stagnantibus undis
Gurgite caelestis presso deferbuit amnis
Pinguiaque arenti limo siccaverat arva.
95Iam mediam caeli conscenderat igneus arcem
Phoebus hanelantem torrens ardoribus orbem,
Cum subito innumeris pubes Nilotica lembis
Oppositum tranat fluvium Martemque lacessit.
Et primum obscurant stridentibus aera telis,
100Mox strictis gladiis magno clamore furentes
Nequicquam ficto trepidantia castra pavore
Circundant fossasque implent et pontibus altis
Transiliunt ipsisque audent concurrere castris.
At nos consulto procedere longius hostem
105Perpessi. Pugnae pariter solisque calore
Ut tandem fessos et hiantia vidimus ora,
Irruimus densi languentiaque agmina retro
Vertimus et longe trepidos disiecimus hostes.
Tunc ingens oritur caedes; fugiuntque caduntque
110Precipites fossis: hinc nos, hinc obstitit amnis!
Et iam purpureo spumabant sanguine campi,
Gramineis ripis ipsoque in flumine multi
Confixi periere fugam impediente timore.
Submersaeque rates nimio sub pondere; plures,
115Dum nando sua castra petunt, absorbuit unda.
Quod nisi flammiferos Hispano in gurgite currus
Mersisset labente die Phaetontius ignis,
Gentibus exitium Phariis lux illa dedisset.
Interea elapsi tenebrosae munere noctis
120Diffugiunt hostes castris ducibusque relictis.
Roscida vix gelidas Aurora fugaverat umbras,
Cum celeres emitto equites acremque Rinaldum,
Tardius extremum ut fugiens prosterneret agmen,
Forte paludosis siquis latitaret in ulvis;
125Nec clades fuit illa minor, pluresque perempti.
Mox rapidum instructo traieci milite Nilum.
Ipse autem celsis Solimannus fidere castris
Non ausus, quamvis triplici munimine fossae
Et derivatis esset circundatus undis.
130Niliacam ut turpi sensit formidine pubem
Dilabi, signis motis procul inde repente
Discessit Babylona petens et Persidis oram.
Traiiciens flumen partes secessit Eoas,
Expurgat fossas, turritis opida muris
135Circundat fruge invecta fontesque propinquos
Exiccat venis scissis fluviosque venenis
Inficit et flammis urit crepitantibus arva
Pabula corrumpens, ne detur copia nobis.
Rescindit pontes, ut tela instantia tardet,
140Occupat angustas fauces saltusque malignos
Exploratque aditus omnes ac milite fido,
Qua nos venturos credit, velut obice firmat.
Precipue aetherei saxosa cacumina montis
Custodit ponitque altis in montibus arces
145Et pubem interea duris exercet in armis.
At nos Egypti complures funditus urbes,
Quaecumque aeterni spernebant numina Christi,
Eruimus celsasque solo decussimus arces.
Memnonis antiqui triplici circundata muro
150Regia nos contra bellum commovit Abidus
Sustinuitque dies plures Niloque lacuque
Defensa. Et cunctis Bucorus fortior armis,
Bucorus veterum claro de semine regum,
Nil temere aggrediens pro portis stabat et alto
155Aggere vallorum muros urbemque tenebat,
In nos torquebat vastos ex arce molares.
Copia nec pugne fuerat nec cominus enses
Stringendi propiusque pedem conferre facultas.
At nostri proceres Memphi Thebisque subactis
160Turpe putant perferre moras totiensque repulso
Imbellique hosti victricia terga dedisse.
Sed furit ante omnes insana mente Rinaldus,
Assumpto lembo medios defertur in hostes
Inque ipsam scalis confestim pervolat arcem
165Deturbatque altis custodes menibus et se
Precipitem armatus mediam deiecit in urbem.
Arboris obnixus trunco clypeoque repellit
Telorum nubem et solus vim sustinet omnem.
Omnis circa unum sese glomerabat Abidus,
170Non tamen ausa manus propius conferre nec ense,
Sed telis tutisque procul clamoribus urgent;
Ac velut, horrendum Lybice siquando cohortes
Serpentem aut vastum procul invasere leonem,
Missilibus certant et iactis eminus hastis.
175Pertonat Orlandus: "Cur hic residemus inertes,
Heroes? Solus nunc captam Amonius urbem
Ingressus victor spoliat caeditque paventes?"
Nec plura, ad portam ruit otius alite vento.
Francorumque omnis velut alis nixa iuventus
180Conscendit muros, portasque exercitus omnis
Irrumpit. Strages oritur, nec parcitur ulli,
Et merito: prima haec Maumetti sacra recepit.
Quin omnem praedam captosque ex hoste triumphos
Certatim flammis dedimus, mora ne qua retardet.
185Non auro in pugnam, sed relligionis amore
Afflatique sacro properamus numine Christi.
Labitur attonitas extemplo Fama per urbes
Persarum, rumorque celer defertur ad Indos
Australesque plagas, ubi semper torridus aer.
190Herculea primus Tragoditis venit ab undis
Mole gigas vasto metuendus corpore et armis
Burratus, cuius pellis detracta cerastae
Tempora vel saxo vel durior aere tegebat,
Raptus et aequoreae clypeus de tegmine conchae
195Pervius haud ulli ferro; quin vestis aena
Subter erat, gemini quam vix cervice iuvenci
Inflexa traherent. Ast illam indutus obibat
Militiam et cursu fugientia terga premebat.
Proximus a Carna venit Mineius heros;
200Venit odoratis Tannensis ductor ab oris;
Quin etiam heroum dives Ptholemeus ab urbe
Auratis longe ante alios spectabilis armis
Turriferos currus horrentiaque agmina barris
Duxit. Et extremis Porus regnator ab Indis
205Ter denas equitum turmas totidemque elephantum
Armenta advexit. Non rege potentior illo
Indorum est alter Palibrotos inter Eoos,
Quem tremit et Babylon et magni regia Parthi
Atque omnis regio porrecta ad Persidis oras.
210Duxit et aeratas bellatrix Rheta catervas,
Panchei regina soli, vel robore nulli
Postponenda viro, auriferi cui Gangis in arvis
Herculeam propter famam (genus unde trahebat)
Concessum regnare fuit, cum femina nulla
215Nullus et externus Gangis rex imperet oris.
Quique colit lucos silvae foelicis Erombes,
Venit ab Antipuli portu vicinus Eois
Asteropus, pontum qua turbidus influit Indus.
Quique habitant Meroem calidam populosque Biumbres
220Cononisque aras, silvester ubi hostia taurus
Mactatur. Liquit fortis Sesoster Asyntem,
Lichaque deserta est, statio gratissima barris.
Queque olim clausit Pelleus ferrea ductor,
Caspia transivit reseratis ostia portis
225Acirius gentesque feras deduxit in orbem
Caucaseis nostrum de rupibus, unde Getharum
Barbarus erupit sevis exercitus armis,
Cuius adhuc Romana pavet formidine pubes.
Arrius infestis deserta per invia telis
230Artacone ferox Zoroaster venit ab urbe.
Qui gelidas rapidi potant Tolerantidos undas,
Qui Bozim Sodimumque bibunt viridemque Parospum,
Quique colunt Gerusos et celsae moenia Drancis,
Vicinaeque Euro gentes montanaque Bactra,
235In nostrum iurata caput, sub rege Nearco
Mille sagictiferos misere in bella maniplos.
Quin et Cethenses misit Carmania turmas,
Quicquid et Hircanum et rubras interiacet undas,
Arma ferox rapuit, quorum dux acer Orodes
240Arsacidum longo referebat stemmate nomen.
Nec non bellatrix rapiens Thermessa cohortes
Thermodoonteis longe prorupit ab oris,
Cui soror Anthiope cursuque insignis Aello,
Cui comes Asterope, cui viribus inclyta Malpe
245Artemisque hasta et certis Menalippa sagictis.
Has Thermessa sibi belli pacisque ministras
Legerat et casus fidas cognorat in omnes.
Fortis et ante alios mirandi roboris Alcon,
Qui solitus fuerat magnos laniare leones
250Solus et in silvis tigres agitare rapaces
Fulmineosque apros lato disrumpere ferro,
Mille feros equites protraxit ab urbe Tigrannis;
Salsaque sex in nos armavit Gerra catervas.
Liquit et Ascaniam Turcarum acerrimus Hector,
255Qui Phrigii sese Priami de sanguine cretum .
Mentitus falsa ducebat origine nomen.
Quid Lybies gentem memorem populosque feroces?
Africa namque omnis Maumetti infecta venenis
Aeterni conata !idem est subvertere Christi:
260Qui Syrtes habitant ambas arasque Philenas,
Qui Sabacra colunt atque alte mema Leptis,
Qui calidas Thenas arentisque aequora Tapsi.
Movit et Arsinoe et mutato nomine Barcae
Potatorque Dedris, cuius calidissima nocte
265Est aqua, frigentesque die de fonte liquores
Emanant, mutatque vices -mirabile visu.
Mortifera et Gange clarissimaque insula Menis,
Viperei Psilli, Garamas sine veste Maceque
Infidi venere omnes sub rege Molorcho.
270Nec non ardenti Nasamon praecinctus arena,
Quanquam occludit iter tellus serpentibus atris,
Per tamen anfractus et per loca plena ferarum
Tam longum emensus spatium discrimine tanto
Fixit in Assyriis tandem tentoria terris.
275Parmira Romani imperii et contermina quondam
Parthorum diris vix tunc cessavit ab armis.
Quis tot diversas gentes, quis nomina pandet
Ductorum? Non tot quondam, cum iungeret Helles
Persarum rector mirandis pontibus aequor,
280Misit in Europam populos, qui Palladis arcem
Evertit, sulcavit Athon, quot tempore nostro
Ante tuam, Assyriae regina Semiramis, urbem
Convenere acies. Variis quam dissona linguis,
Tam vestes illis, tam mores, arma deique
285Dissimiles. Tristis pars capta cupidine pugnae,
Pars auri et praedae in Martem raptatur amore,
Pars odio nostri et vero contraria Christo.
In primis aderat Solimannus et ipse Tibaldus
Efferus, ac variis stimulabant vocibus iras.
290At nos compositis rebus populisque subactis
Egypti et Syrie postquam expugnavimus urbes,
Victrices auctore Deo deduximus alas.
Et primum occurrit Parthorum regia nobis.
Multiplici quamvis esset circundata muro,
295Capta tamen nostro cessit Seleucia Marti,
Ut prius in mediam Parthis mirantibus aulam
Irruerint equites, quam quis sentiret adesset:
Securi usque adeo pugnae segnesque manebant.
Vix experrecti tandem clangore tubarum
300Diffugiunt. Pars arma capit, clamoribus aether
Pertonat, inque ipsum mutantur gaudia luctum.
Perque domos ingens oritur, per compita caedes:
Qui modo purpureo saltans radiabat in ostro,
Nunc gemit et moriens tellurem sanguine foedat.
305Protinus invasi magno certamine Carras,
Has quoque post multas caedes parere coegi,
Vicineque urbes, duo quas rapidissima cingunt
Flumina, syderei aut coluerunt numina regis,
Civibus aut caesis ipsas evellimus imo.
310At Cilicum gentes atque omnis Isauria rupto
Foedere Cappadocesque feri velut agmine facto
Pamphiliaeque urbes post tergum bella capessunt,
Sive quod in pugnam multo commoverat auro
Rex Asiae Solimannus, seu genus acre virorum
315Impatiensque iugi, ut sensit nos longius esse
Et magno implicitos bello, surrexit in arma.
Terrerent quamvis Orientis mille phalanges
Africaque extremis in nos ferretur arenis,
Remorum electas iussi tamen ire cohortes,
320Ricceriumque ducem nulli virtute secundum
Uggeriumque dedi, ut faciles post terga recessus
Servaret nobis, terra pelagoque rebelles
Expugnent pacemque bonis et foedera ponant.
Invadunt primum Cilicas, qui classe parata
325Ingentes toto ducebant aequore praedas.
Proditor Artavades astu metuendus et armis
Dux erat et Tarsi celsas erexerat arces,
Oppida munierat solers contermina ponto,
Imbelles populos longe procul aequore silvis
330Abdiderat. Sed nulla diu fortuna perennis
Proditione fuit. Rhodius certamine primo
Euphranor victor captis mersisque carinis
Expulit e ponto Cilicas. Mavortius heros
Artavadem Uggerius telo confodit ad amnem
335Androchum, penasque dedit Lodicenus Alexis
Perfidiae. Qua Cappadocas disterminat Ida
A Galatis, clades ingens illata superbis
Hostibus, et captas subvertit funditus urbes
Riccerius. Periere omnes, confossus ad unum,
340Quisquis in aeternum Christum bella impia sumpsit.
Pausaniam scelerum auctorem rupere quadrigae
In frusta et sanie macularunt viscera campos.
Interea caput Assyrie Babylona superbum
Aggredimur, licet a muris procul aequore velox
345Parthorum infestis volitaret cursibus agmen.
At volucres equites primum certamen inibant;
Moxque leves pedites multis hinc inde diebus
Arma ciunt levia; et totis non itur in enses
Viribus et pugnae accingit se quisque futurae.
350Persarum rex Cyrrhus erat, Zenobia cuius
Uxor divina Christi se laverat unda.
Haec precibus multis noctesque diesque maritum
Expugnat monstratque fidem cogitque morantem
Impia sacrilegi deponere sacra tyranni
355Et colere aeterni verissima numina Christi.
Hic bellatrices Susis abduxerat alas
Impiger atque omnes belli cognoverat artes.
Saepe lacessendo circum mea castra volabat
Terrebatque acer, fruges et flumina nostros
360Longius a castris prohibebat quaerere, ut hostis
Esse putaretur. Ne furta latentia quisquam
Deprehendatve dolos, paucis comitantibus heros
Nocte intempesta nostra ad tentoria venit.
Submotis aliis vix uno interprete tantum
365Enarrat, qui sit, quae causa attraxerat illuc.
Pugnaces armasse manus caedesque peractas
Teste Deo excusat, quoniam sic tutius hostes
Fallere et insidias posset celare futuras.
"Crastina Maumetti lux est natalis, honore
370Quae colitur, cessatque operum labor. Improbus omnis
Indulget Veneri et dapibus lasciva iuventus.
Castra rape et medie tenebroso tempore noctis
Principium pugnae tibi sume. In cardine tanto
Ipse ego terga premam et circum divortia ponam
375Instructos equites et custodire iubebo,
Agmina ne retro latis palantia campis
Diffugiant reparentque novas in praelia vires."
Dixerat et rapidus retro sua castra petivit.
At me cunctantem percussi foederis obses
380Filius impellit Phineus, populosque ducesque
Enumerat moresque virum, semperque catervas
Adventare novas Solimanno et crescere turmas,
Quod nisi surgentes properem disrumpere vires,
"Omnibus obsessum vacuati viribus orbis,
385Quae te post virtus, quis te deus eximet illinc?"
Vix matutinis flammis fulgebat Eous,
Cum subito proceres et belli lecta iuventus
Convenit, quibus instantis sententia pugnae,
Quae sit, et adventum Persae remque ordine pando.
390Omnibus idem animus Martis tentare furorem;
Arma parant alacres et curant corpora somno,
Ut nocte invigilare queant pugnaeque laborem
Protrahere et validis proscindere viribus hostem.
At Maumettanae celebrant convivia turbae
395Solemnemque diem ludis festisque choreis
More suo ducunt et cincti tempora sertis
Saepe replent veteri spumantia pocula Baccho
Ad multam noctem, donec sopor obruit artus
Marcentes vino. Nullo custode per herbas
400Prostrati nudo iacuere sub aetheris axe
Conciderantque inter plenis tentoria mensis.
Interea Cyrrhus, valli custodia forte
Cui cecidit, Persas secreta in valle vocatos
Admonet et seriem pugnae et simul omnia pandit
405Incenditque animos dictis, tumque instruit armis.
Quin etiam Ruspinna, duci gratissimus augur ,
Sidera qui caeli, ponti qui norat arenas:
"Vicimus," exclamat, "cives! Vidistis in ignem
Confugere expulsos aquila insectante dracones?
410Ecce ferox serpens gemino vexatus ab hoste:
Maumettana lues Persarum corruet ense.
Ipsa Iovis signum est Romani principis ales,
Flamma rubens nobis, Gallis est aurea flamma!"
Nec plura. Accingunt sese pugnamque futuram
415Exspectant alacres et sidera tarda queruntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: