Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1.

Haec, quibus interdum dulcis affabar amicos,
Carmina, sermonis sensus imitantia puri,
Cui potius, postquam corpus coiere sub unum,
Quam, Chabriele, tibi memori pro munere donem?
5Qui persaepe soles nostros exquirere lusus,
Tanquam aliquid levibus possis educere nugis
Quod levet affectam valido medicamine mentem,
Siquando acceptis vitiorum exuritur intus
Ignibus auxiliumque procul virtutis aberrat.
10Nec tamen ut monitis egeas hoc perficis, ut te
Nobilium doctis vatum sermonibus ornes,
Sed quoniam cordi tibi sunt quae moribus apta.
Cui virtus placet, huic virtuti incumbere promptum est;
Cui vitium, vitio non abstinet et malus ultro
15Probrorum causas simul et fomenta requirit:
Ut quod quis novit cupit exercere, nec ultra
Consuetum tendit; contra quod non agit, odit.
Assidue legis ipse, et habes quoque semper in ore
Quae gravis, et vatum quondam doctissimus inter
20Ridentis socios prudens agitare solebat,
Ut circum latitans praecordia luderet utque
Detegeret siquid vitii foret, idque referret
In melius quodam civili more, nec illo,
Quo plerique modo exagitant vitia ut maledictis
25Incessant nudis atque insectentur aperte.
Persius hunc morem, sed Aquinas crebrius, explet,
Ut commissa palam referant et nomina prodant.
Ast ego cuncta levi risu condire laboro,
Dulcibus ut lateant quae suffunduntur amara,
30Et subsit teneris velut horrens spina rosetis:
Non tamen ut satyram meditemur condere, non ut
Cuiusquam impuros studeamus carpere mores,
Verum ut, dum curas hominum sic ludere tento,
Me saltem, si non alios, componere discam,
35Et vitam imprimis insontem ducere curem,
Sollicitudinibus vacuam, plenamque modestae
Laetitiae, qua mentis onus quodcunque reponam.
Hinc est quod fidibus numeros aptavimus olim,
Et dulci teneras cantu complevimus aures.
40Nunc vero integros, perrarum carmen, iambos,
Quos iam temporibus priscis vix unus et alter
Ediderat paucos (verbo gravis invidia absit)
Tentare haud vano conatu forsitan ausim.
Hosce Tryphon frater leget optimus atque probabit,
45Ut quondam lyricos non adspernatus habere
Scrutarique meos voluit conferreque summis
Vatibus his, quorum vestigia semper adorans
Prosequor aspicioque procul, contentus ut infra
Subsideam obtutuque haerens oblecter in uno.
50Ille per Aonii spaciabitur ardua collis
Culmina; tu mecum secreta in valle subibis
Antra volens edera et musco vestita virenti.
Hic nemus et liquidi norunt sua numina fontes,
Imaque nec puduit faciles invisere Musas.


2. ad Bertutium Lambertum primatem Tarvisinum: | homines non eum, quem deberent, finem quaerere

Saepe ego, Bertuti, compresso in pectore risu,
Mortales miro volvi per inania curas;
Interdum, nequis vitio mihi vertere possit
Haud veritus siqua ingenio permittere curem,
5Illhuc immissis adeo delabor habenis,
Vix ut surgentes valeam cohibere cachinnos.
Nam quotiens animo scrutor quo tendere nostrum est
Peneque diversum video spectantia signum
Omnia quae nobis aptantur spicula cornu,
10Apparet totiens manifeste qui stupor intus
Humanas habeat mentis, quae tramite recto
Propositum nequeuntque sequi nec cernere finem.
Principio insevit nobis natura perennes
Igniculos, quibus accensi conquirere rerum
15Semina possemus nec non per lubrica firmos
Ferre pedes verique invento insistere calle.
Hinc varie expulsis artes fulsere tenebris,
Quae regerent certum per iter mortalia corda.
Nanque aliae, quantum possit promittere sola
20Cognitio, tanto contentae lumine praebent,
Se nobis comites, seu per concreta perenni
Materiae motuque obnoxia, sive per illud
Quod mens ex iis seducit fingitque remotum,
Seu per sensilibus vere semota tenendum
25Est iter, et pura coelestes mente petendum.
Ast aliae his etiam cognatae quid sumus ipsi
Et quod opus nobis proprium et qui denique finis
Expediunt ducuntque pios verosque per actus
Humanum genus, ut semet virtutibus inde
30Ingenuisque domos curis et moribus urbes
Expleat, ac iustis mortalia legibus aequet
Unde scatet plene liquidi fons purus honesti,
Ex quo quid nosse et quantum decet ac quibus uti
Conveniat quaeve elargiri quidque periclis
35Sive labori est praebendum, qua parte decori
Danda opera, haurimus; nec non ut candida nobis
Relligio et cultus divini numinis insit,
Qua sine nil horum esse potest, nec profore quicquam.
Quae cum sic habeant, quem nam de millibus unum
40Invenias, qui tanta, ac non contraria curet?
Quem non praecipitem cunctarum inscitia rerum
Sic agit, ut nusquam titubet nulloque feratur
Errore? At contra quis non ad parvula quaeque
Haeret et offendit minimis obstantia rimis?
45Quis non alterius quae sunt, iis certat abuti,
Seu fas sive nefas? Erga quis honesta benignus
Nunc opera inventus? Quis inerti e pectore tristem
Segnitiem pellit? Quis non vel turpia quaeque
Et facere et fari consuevit? Denique cui non
50Vana superstitio mentem suspendit inanem?
Quid, quod avarities et honorum insana cupido
Mortales adeo miseros exercet agitque
Per scelera et fraudes, per vim quoque perque ferinos
Et nocuos usus omnes, quo ducta furore
55Non sibi, non aliis ullo sub tempore parcit?
O diras hominum pestes, et vulnera vitae!
Nec me animus fallit, quam non haec posse probari
In vulgus videantur; ita tamen ipse teneto,
Nullam aeque ingeniis sublimibus esse fugandam
60Perniciem, quam quae misera sub pectoris ampli
Ambitione latet, sensim nanque illud edendo
Deiicit atque animi cogit mox esse pusilli.
Nec minus his fugiendus amor sceleratus habendi,
Quo nil sordidius, nihil et quod ad ima ruentes
65Nos adigat magis, ex altoque exturbet honesto.
Felices nimium mortales, cernere si se
Interius possent! Neque enim per devia quoquam
Errarent, sed iter rectum certosque regressus
Instituant illhuc, unde olim accedere terras
70Posse datum est illis, et eodem posse reverti
Rursus pro meritis, ubi mens conversa superne,
Principio rerum summo proprioque propinquans,
Insinuet prorsus solam sine corpore soli
Felicique illhic vita vacuaque laborum
75Exemptaque libidinibus curisque fruatur.
Hic erat ille animi risus spernentis aperte
Humana et sese occulte tollentis in altam,
Quam quaerit speratque, viam, qua semper anhelet
Inventa, donec placidae per munera pacis
80Corporea exutus turbarum labe quiescat.
Haec ego non ut iter, Bertuti, notius extet
Id tibi, cum tu eadem per te sapis omnia; sed quo
Parvula significem vacuae conamina mentis
Utque, mea si forte aliquid prodesse virili
85Iam valeo, tentem currenti subdere calcar.


3. Laurentio Lauretano patritio Veneto, | variis modis humanas curas minui

Laurenti, quod nostra legis doctaque frequenter
Scripta manu versas interque negocia nugis
His levibus prono demittis pectore mentem,
Id facis ut, lautas epulas et oluscula coenae
5Commiscens uni, forsan fastidia tollas
Quae quandoque gulae certant praestringere gustum,
Aut forsan quod et ampla putes pendere minutis
Scilicet, et parvis, velut aiunt, magna iuvari.
Vos etenim interdum proceres, cum publica cessant
10Munera, migrantes alio disceditis urbe,
Posthabito vel opum vel honorum pondere ruri.
Hic aut culta suae mandantur semina terrae,
Aut Cereris lectas fruges Bacchive liquorem
Ferre domum mitem iuvat, aut per prata maniplis
15Floridulis implere manus et tempora sertis
Vincire et Zephiri bene olentis ire sub auras,
Venarive palam quavis ratione modoque,
Aut choreis passim ludentem invisere pubem,
Agrestive etiam, si fas, incumbere amori;
20Nec minus et Nymphis operam dare ferreque crebros
Inter Amadryadas et Oreadas undique gressus
Et Musis adhibere animum, tum valle sub ima
Collibus aut altis meditari et ludere versus.
Sed tamen interea rerum deponere curas
25Non adeo promptum est, quas affert insita semper
Sensibus urbs imis, quin pars huic maxima mentis
Serviat et parvi subito tum caetera pendat.
Verum haec ipsa vicem variantis cuncta medelae
Esse loco reputet facile is qui ludicra vatum,
30Ut tu, forte legens gratum sibi vertat in usum,
Ingenui quanquam propria haec industria moris.
Sic etiam dulci cantu consuevimus aures
Concentuque fidis suavi complere canorae
Signaque sic caelo affabre diducta peracri
35Inspicere artificis digna cum laude solemus
Penniculoque litas docto spectare tabellas
Pergimus atque oculos miranda pascimus arte.
Ac variis ultro illecebris sic denique capti,
Nunc has delicias sani nunc poscimus illas.
40Nimirum humanae sunt haec solatia vitae,
Quae dum continuo fluctu vexata laborum
Fertur, ad hunc fessam recipit se provida portum.


4. hortatur Andream Castrum, | ut inanes hominum curas rideat

Castre, meos inter pars non temnenda sodales,
Quem mihi constanti devinxit pectore sydus,
Sydus quod nobis aequalem temperat horam,
Unde tenax semper dependet et una voluntas;
5Iam dudum cupio tecum ridere, quod ambos
Nos iuvet, et nobis, si quicquam est utile, prosit.
Est ne quod exoptent homines magis atque beatam
Felicemque diu certatim ducere vitam?
Nil porro invenies, quaeras licet, et tamen isthuc
10Vivere quod cupimus, non unquam vivimus ipsum.
Nam bene cui tantum est, ut, si tecum ipse parumper
Consideat, subito non sit tibi mille querelis
Aurem laturus, tanquam infelicior omni
Tunc agat et nulla non conditione minor sit?
15At si pauper erit, quanquam fortasse suamet
Culpa mendicat, fatis tamen imputat et se
Syderibus plane natum mentitur iniquis.
Pars autem, siquid paulum minimumque recedit
A recta cursu, qua se prius ire parassent,
20Protinus exclamant secum infeliciter actum.
Est quem nulla diu delectent gaudia, nullae
Blandiciae, cuncta usque adeo fastidit, et illud
Quod cupiit iam, mox renuit stomachosus et odit.
Sic omnis queritur tantundem, ac dum dolet omne
25Amittit, propter quod sic tristatur, et ipsam,
Cui tam semper hiat, festinat perdere vitam.
Hinc ego disrumpor risu, quod vivere semper
Quaeramus, nunquam interea comitante dolore
Vivere contingat, nisi tu fortasse vocaris
30Id vitam, tristis quod circumplectitur angor.
Hic igitur risus meus arridere vicissim
Te cupit atque graves animo deponere curas,
Ut placido mecum studeas defungier aevo
Quod superest tantum, permittens caetera divis,
35Quo se cunque dabunt, quibus haec mortalia curae.


5. ad Valerium Superchium Pisaurensem: | in eos qui sermonum vim parum inspectant

Sunt, Valeri, quibus hoc opus, ut tenue, illico cunctis
Spernendum doctis videatur, et ipse etiam, qui
Sermones humili affectem distinguere versu
Diductos facili puroque ex ore, nec ullam
5Splendoris speciem quaerentes, donec aperte
Extra depromat animus, quod concipit intra.
Quis ego sic quanvis assentiar, ut mihi nullam
Hinc laudem studeam conquirere, non tamen ab re
Nunc fuerit brevibus verbis fortasse referre
10Quod domino quondam prudens cocus. Ille saporum
Per modulos omnis concinnam reddere coenam
Curarat, licet huic nulla haud nostratia inessent.
Hic vero, tanquam fatua insint omnia, quaeque
Forte adspernabatur. Cui cocus: "Aut, here, non est
15Nunc stomachus bene habens tibi, vel non haec sapiunt, quae
Externo monstri nullo condita sapore,
Grata valentibus esse solent, et profore sanis."
Sunt igitur qui non aliud sibi prorsus adoptant
Quam numerum ac strepitum verborum magna sonantum
20Atque parum intro aspectant, nec qui sensus in illis
Claudatur, qualesve trahat, quibus haereat apte,
Attendunt, ut non aliena in corpore membra
Consistant, verum simplex videatur et unum
Quod loqueris nec non pure nitideque relatum.
25Atque ideo repens per humum sermo et bene cultus,
Cui gravis atque ferax morum sententia subsit,
Sordibus expleta tantis non aure probatur.
At docti, quales et frater grandior et tu
Atque alii, quos nunc numero comprendere non est,
30Hunc admirantur quotiens expendere secum
Secreti tanquam divina poemata possunt.
Et nos, siquid amor Musarum proficit, illhuc
Parvi nonnunquam descendimus altaque supra
Spectantes ima tenues in valle vagamur.
35Quanquam, o si dudum, quod iam mens augurat, unquam
Advenient sperata meis alta ocia votis,
Forsitan et sacri tentabimus ardua collis
Culmina secretum per iter, qua pergere paulo
Ante ausi, tantum progressi venimus, illhic
40Hos ut dictarim sub amici nomine versus:
"Regia magnanimum proles invicta parentum,
Qui tibi nunc surgunt iuvenili in pectore sensus
Quodve animo exagitas opus, et quae facta, perenni
Tempore quae vigeant, tecum meditaris et alto
45Inquiris studio, nulli cessure priorum."
Et reliqua his forsan non dissona quae, puto, nosti,
Et quae nunc, monitu Franchi, de vertice tanto
Rettulimus tumidi, nec enim sermonis erat res
Exigui, nec humi serpentis vallibus imis,
50Cum primo affatur genitum de sanguine regum
Hesperiae, sacro quem quondam e fonte levarat
Illhic romanae dum magna negocia sedis
Tractaret; nuncque illi gratetur, quod abunde
Fulserit in nitidis praepes victoria pennis.


6. ad Leonardum Portum Vicentinum: | risus variarum circa rem litterariam praesertim opinionum

Hosce iocos quoniam de me tibi saepe requiris,
Nunc adeo vacuae mentis cum simus uterque
Experiar, Porti, si te contingere possit,
Qui quocunque feror, mihi se fert undique risus.
5Quisque suam primum tanti facit et putat artem,
Ut nihil alterius, seu quod sic callida nobis
Natura ingenuit, proprios ut quaeque facultas
Fautores habeat et se tueatur in illis,
Seu quod praecipue laudi damus illa quibus nos
10Indulgere iuvat, vel quae nos posse putamus.
Unde aliis aliud studium, variisque tenetur
Afficiturque animus, propriisque incumbit in actis.
Atque suo insistens operi, quo fungitur, auctor
Sedulus interdum sic se miratur ut infra
15Se positum quodcunque putet ducatque minoris.
Quin et amicorum rebus capiuntur amici
Nonnunquam nimis, et quae iam fortasse reprendant
In reliquis, illhic tamen admittuntque probantque
Atque aliis alios, ut res, praeponere certant.
20Est etiam ingenitum multis, ut tempora prisca
Anteferant nostris semper laudentque quod absit
Longius et dudum memori se subtrahit aevo,
Tanquam nulla illis veniant laudanda priusquam
Innumera annorum series processerit ante.
25Haud equidem inficior quod sit veneranda vetustas
Semper et huic partes laudis deberier omnes.
Sed miror quonam illa modo sibi cuncta pararit
Ut reliqui nobis nil fecerit atque volentes
Hac nos segnitie misera sic sparserit ut, dum
30Magnorum similes fore desperamus avorum,
Nil etiam penitus nobis ducamus agendum.
Sed tamen haec illi. At contra sunt et quoque qui se
Temporibus priscis aequent, abstrusa secuti
Nescio quae, quae iam, siqua obvia forte fuissent,
35Intonsi horruerint veteres accedere tesqua.
Atque ita per salebras omnes et iniqua locorum
Huc illhuc lati offendunt, ut iam rear illis
Callosis cunctos pedibus subvertier ungues.
Quid? Quibus haud artes possunt satis esse priorum
40Aut qui de rebus cunctis permulta locuuntur
Quive student aliis docti apparere tacendo
Et qui velle assuere et fastidire vicissim
Omnia nec gustu deduci prorsus ab uno:
His igitur cum tu occurris saepissime monstris,
45Nam raro haud credo, risus inhibere potes ne
Exiluisse tibi toto de pectore certent?
Atqui ego ad hos pridem facilem te, me Hercule, novi,
Ex quo iecisti salsos in Castora lusus,
Castora qui demens, dum respondere parasset,
50In se plura quidem, quam tu, contraria dixit.
Ipse etenim, ut de me fatear, quod forsan habebit
Offensos quosdam, non possum ferre, nec intra
Cur teneam ac saltem labiis inspergere summis
Non valeam, video; facilis quod me quoque risus,
55Nec tamen effusi finxit natura cachinni.


7. ad Iulium, servi perrari prosopopeia

Si vacat interdum per tanta negocia, Iuli,
Quae geris exigui non nil audire parumper,
Hoc tenui sermone velim tibi pauca referre,
Utpote qui cupiam rationem reddere vitae
5Exactae domino servus bonus atque futurae
Quod superest quonam studeam traducere pacto.
Hic igitur placidam, quaeso, mihi commodet aurem
Quae nunc, quae semper tibi erit clementia cordi.
Ex quo me puerum pater huc accedere iussit
10Prudens ut tenerum primis formaret ab annis,
Ex illo tantum teneor virtutis amore
Atque adeo illius presso vestigia passu
Insequor, officio nulla ut per tempora desim
Quin illi insistam semper, ne transfuga partes
15Inferar adversas neu certa relinquere signa
Imperer, a recta paulum inclinare coactus.
Hinc mihi perpetuus circum praecordia fervor,
Exiguae quanvis maneant, intendere vires
Semper avet, quibus ipse queam per condita rerum
20Involucra expediens atque extricatus abire.
Dulcibus hinc etiam Musis incumbere certa
Lege iuvat, seu cum gravibus dissolvere curis
Pectus iners studeo, seu cum perfundere mentem
Est opus illecebris et honesto inspergere ludo.
25Nec minus interea gratum est si, quantulacunque
Sedulitas nostra est, omni tibi tempore servit,
Si quoque et huic glebae iam nunc inducere semen
Instituo, unde mihi spes est non vana tuarum
Mox rerum similem cumulo desumere frugem.
30Hic mihi continuus vitae tenor, hunc mihi semper
Ipse Deus, quo me voluit consistere, servet.
Nec mihi sit potior via quam quae tramite recto
In tua, si quicquam declinem, iussa reducit,
Ne quod forte levi formicae contigit olim
35Arguar exemplo illius vitare nequisse.
Haec igitur mores hominum mirata, quod uno
Saepe loco nequeant contenti degere, verum
Nunc has nunc illas mutare et quaerere sedes
Constituit secum peregre semel ire per orbem.
40Et iam nescio quot spacii prorepserat ulnas,
Cum caput ecce nitens detracta pelle caballi
Offendit spectatque admirans, moenia magnae
Urbis ceu videat, circunque hinc fertur et illhinc
Atque aditum quaerens tandem multa ingreditur vi.
45Nec momenta trahit brevis aevi cuncta pererrans
Indefessa, petit donec perplexa latebras,
In quibus esse solet sedes non aequa cerebri.
Tum vero laeta inquit: "Et est haec regia summi
Principis, et nullis abitatur gentibus, ergo
50Nostra erit." Atque animum mox concipit et sibi iam tum
Dives et inventi regni regina videtur.
Verum ubi nox illam admonuit potusque cibique,
Sperataeque simul sensit vacua omnia frugis,
Mane cavum repetens regalia munera ridet
55Et se, tam fatue sibi quod tum credidit, odit.
Haec adeo permulta valent ad commoda vitae,
Parvula sint quanvis, neque enim non ulla putandum
Auxilia interdum e tenui contingere posse.
Extentos in casses brutorum inciderat rex
60(Non multis nunc te, brevis est fabella, morabor):
Hunc forte intorto exiguus mus fune revinctum
Quadrupedem et toto porrectum invenit in antro,
Cuius opem implorat supplex leo, at ille capessit
Iussa lubens domini, prope adest et vincula rodit.
65Hic abit et grates, poterit siquando, referre
Pollicitus, parva vi magna pericula vitat.
Illhuc nunc redeo, primus defluxerat unde
Iam sermo. Haud ullis opibus pervincere quisquam
Posset, uti longo durati tempore moris
70Tantillum imminuam, primum ut non prosequar omni
Cura, opera, officio teque et tua iussa, sereno
Aspicias vultu modo me; deinde optima siqua
Apparent, non usque velim pedibus manibusque,
Ut vetus est, et adire et complecti, ut mihi vires
75Spirarit modicas natura atque auxerit usus.


8. Hieronymo Bononio poetae Tarvisino

Quisque suum sequimur sydus fatale, Bononi,
Quo trahit, et nobis illud sic imperat ut vix
Effugiat quisquam mandata subire, licebit
Sit nulli penitus hominum parere necesse.
5Haec tibi doctorum sententia prisca virorum
Haereat: hac nulla est potior, nec sanctior ulla.
Sic dum forte gravi et constanti ducimur astro,
In duram morbi speciem devenimus ipsi.
Ille etenim Maia genitus qui praestat ad usque
10Doctrinas aditum quaerentibus et studiosis,
Haud satis ipse habilis, faveant cui caetera coeli
Sydera, destituit, quondam quos foverat, omnes.
Hinc ego, qui Musis, ut parvae in carmina vires,
Incumbo et conor vulgi me demere turba,
15Syderis haud valui sortem vitare malignam.
Nec nobis, ut ais, studiorum grata meorum
Sedulitas nocuit, potuisset nam quid obesse
Quod facias certe moderanter quodque libenter?
Nec mirere, gravis si nos premit impetus astri,
20Nanque vides mutata quidem nunc tempora rerum,
Atque eadem longe diversa prioribus. Unde
Tam cito, ni commota feri violentia Martis
Saeviat, atque atrox Saturni stella moretur
Quo Iovis et Veneris favor adsit, Mercuriusque
25Haereat ipse malis, celeres et Luna meatus
Approperet saevam in rabiem, sed et ipsa recondat
Lumina Phoebus item, Phoebus, qui lumina praebet?
Nonne vides ut nunc omnes in bellica raptis
Festinent animis, modo qui sic munera pacis
30Gaudebant tanta placidi tractare quiete?
Scilicet ille ferox vertit qui martius ardor
Omnia nunc cunctis coelestibus imperat, alta
Parte poli dominus residens et cuncta ministrans.
Nec tamen haec tantum nobis coelestia credas
35Ostendere, sed his multo graviora minari:
Exilium, tormenta, fames, incendia, pestes,
Diluvia exhaustusque maris, terrae tremores,
Fulmina, terrores, tonitrus, fulgetra, cometas.
Bella sed imprimis portendunt, horrida bella,
40Quae fore iam posset quisquis praescire, quod atram
Principibus mentem videat bellare paratis.
Ad quos pro se quisque preces intendere supplex
Debeat ut tantis desistant, et mihi iam nunc
Carmine sublimis libet exclamare poetae:
45"Ne proceres, ne tanta animis assuescite bella."


9. iocus

O qui me tanti voluere in luminis oras
Prodire et tenebris exemptos noctis opacae
Vitare obstantis scopulos, et ducere tandem
Fluctivagam in tutum maria alta per omnia cymbam,
5Deinde per apricos late loca proxima campos
Ire, quibus verni spirant viridantibus aequa
Temperie Zephiri, quibus et cum floribus herbae
Non aestu, non vi concreta frigoris arent
Et nocuae absistunt volucres, nec lubricus ullis
10Innanat anguis aquis, nec humi mala vipera serpit,
Nulla nec absistit fera, quae violenter aduncis
Unguibus ingluviem, rabidis aut dentibus explet;
Plurima sed querulis avium concentibus arbos
Directa in numerum resonat, nemorique canora
15Umbrifero et vitreis respondet fontibus Echo?
Hinc calathos replet fruticis Pomona beati
Foetibus inque sinus florum dea veste reducta
Texit odoratis residens violaria sertis,
Quas inter foecunda Ceres spaciantur et illi
20Ruralis pleno colludit copia cornu.
Tum lento Charites videas incedere passu
Permixtas Nymphis varie ludentibus ampla
Planicie, at Satyros illis intendere passim
Insidias, contra Satyris illudere Nymphas.
25Interea volitans circumque superaque Cupido
Intendit solidum cornu exhauritque pharetram.
Lusibus alma parens illi comitata iocisque
Respondet paribus curis seque inserit ultro.
Exercet viridi choreas in gramine Bacchus
30Ambrosio intonsos perfusus odore capillos,
Pampinea insertis ornatus fronde corymbis
Exultatque hilaris genius gestuque soluto
Invitat resides animos. Tum pocula fessis
Lemnius exporgens large deus ipse ministrat
35Et facie informi risus et dispare gressu
Commovet, haud renuens ludenti parcere turbae.
At multo imprimis senior protulus Iaccho
Silenus somnoque oculos subeunte gravatus,
Forte ut erat pando recubans summotus asello
40Labitur. Hunc Faunique et monticolae Satyrisci
Circunstant fremitu ingenti, pars tollere prona
Instat humo fusus viridi, pars tempora circum
Exanima infundunt refoventis corpora rores.
Accurrunt veste undanti passisque capillis
45Naides in risum effusae Dryadesque puellae.
Hi super impositum dorso capitique sub antrum
Sublimem fessi referunt, ubi diva Voluptas
Praesidet umbroso sub amoeni culmine collis.


10. ad Laurentium Abstemium, | cui sermones suos commendat, quos eius hortatu ediderit

Siquid, Laurenti, est quod quos haud vidimus unquam
Cogat amare, hoc est imprimis splendida virtus,
Est deinde absentes si nos sentimus amari.
Verum ut te observem virtus an amor faciat quo
5Me sic absentem dudum complecteris absens,
In dubium merito quisquam revocaverit, ut qui
Utrorunque pari perpendat pondera lance.
Non tibi postremus datus est locus inter honestos
Et nostri doctos aevi, sed proximus aequas
10Qui frustra studiis alios praecurrere certant:
Hoc habet ut iusto te prosequar aequus honore.
Sed quod nos et nostra tuo dignaris amore,
Mutuus hunc contra affectus debere fatetur
Se meus, atque pari gratae par gratia menti.
15Nam quod epistolio suavi me hortaris ut edam
Carmina quis olim dulcis affabar amicos,
Hoc amor, haud res ipsa, facit, qui plurima celat
Nec sentit sparsos in amato corpore naevos.
Nam quid habere potest simplex in carmine risus
20Quod lector prudens simul et doctissimus optet?
Lusi equidem, fateor, Musasque sub haec quoque vidi
Nobilis ima iugi lento procedere passu;
Vidi ipse audens, nec facile ipsa haec tenuia lusi,
In tenui quanquam labor una et gloria certet.
25Quae quoniam cupide sic expectare videris,
Permittam, velut e nido quandoque relicta
Matre leves pulli exiliunt temereque feruntur,
Nostra tuo ut monitu genitorem pignora linquant.
Tu commissa tuae fidei quocunque vagari
30Ne sinito, inque plagas ne tendant illa caveto.
His etenim, ut mos est hominum, tenduntur ubique
Retia, vitali fruitur donec pater aura
Praesertim, nam quod vivat pater officit illis.
Sunt tamen egregii moris, qui pondera rerum
35Expendunt nec nuncne supersit, sitve quis auctor,
Tunc animo advertunt, filo cum ducier uno
Cuncta vident, uno pendere et pergere ductu,
Iudicio quibus acri et recto praedita mens est.
Hos opus, haud auctor movet aut millesimus annus.
40Sed veluti siquis tabulae pictoris inhaeret
Obtutu primo ignoti, quia picta placent, mox
Nomen laudandi artificis patriamque requirit
Ut magni faciat cuius spectaverit et rem,
Sic et prudentes doctique aliena tuentur
45Ut sua collaudantque faventque quibusque, nec ante
Inquirunt cuius, quam lecta frequenter honestent
Laude palam merita, si laude haec digna putentur;
Auctorique diu vitam, quo plurima ludat,
Exoptant, illique simul gratantur et aevo
50Sub quo contigerit nascenti adolere poetae.
Quales ipse quidem, si fas, veneratus adoro
In terris, qui sacra ferunt nitidissima divis
Aoniis inter Nymphas, et numina summi
Verticis unde latex per gramina dulcis Hymetti
55Diffluit et fulvo flavescit purior auro.

1 sermonum liber primus | ad Iacobum Chabrielum patritium Venetum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: