Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Menia magnanimus victor trepidantia Cirthe
Ingreditur, patriosque lares et avita tuetur
Tecta libens, generis cara incunabula primi.
Milite confestim ad portas custode relicto,
5Ipse altam cupidus raptim tendebat ad arcem:
Sic stimulante fame lupus amplum nactus ovile,
Intima dum penetrat, socium prede atque laboris
Linquit in ingressu, quo tutior abdita fidis
Corpora deducat latebris mergenda palato.
10Ventum erat ad miseri felicia tecta tyranni,
Que merso malefida viro regina tenebat.
Hec subitis turbata malis in limine visa est
Obvia victori, si quam Fortuna pararet,
Tentatura viam dureque levamina sortis.
15Undique sidereum gemmis auroque nitebant
Atria: non illo fuerat rex ditior alter
Dum tenuit Fortuna fidem: nunc - fidite letis! -
Pauperior non alter erat: tamen omnia longe
Regia preradians vincebat lumina coniunx.
20Ille nec ethereis unquam superandus ab astris
Nec Phebea foret veritus certamina vultus
Iudice sub iusto. Stabat candore nivali
Frons alto miranda Iovi, multumque sorori
Zelotipe metuenda magis quam pellicis ulla
25Forma viro dilecta vago. Fulgentior auro
Quolibet, et solis radiis factura pudorem,
Cesaries spargenda levi pendebat ab aura
Colla super, recto que sensim lactea tractu
Surgebant, humerosque agiles affusa tegebat
30Tunc, olim substricta auro certamine blando
Et placidis implexa modis: sic candida dulcis
Cum croceis iungebat honos, mixtoque colori
Aurea condensi cessissent vascula lactis,
Nixque iugis radio solis conspecta sereni.
35Lumina quid referam preclare subdita fronti
Invidiam motura deis? divina quod illis
Vis inerat radiansque decor, qui pectora posset
Flectere quo vellet, mentesque auferre tuendo,
Inque Meduseum precordia vertere marmor,
40Africa nec monstris caruisset terra secundis.
Hec, planctu confusa novo, modo dulce nitebant,
Dulcius ac solito; ceu cum duo lumina iuxta
Scintillant pariter madido rorantia celo,
Imber ubi nocturnus abit. Geminata superne
45Leniter aerii species inflectitur arcus;
Candida purpureis imitantur floribus alme
Lilia mixta gene; roseis tectumque labellis
Splendet ebur serie mira; tum pectus apertum
Lene tumens blandoque trahens suspiria pulsu,
50Cum quibus instabilem potuit pepulisse precando
Unde nequit revocare virum; tum brachia quali
Iupiter arctari cupiat per secula nexu.
Hinc leves longeque manus, teretesque sequaci
Ordine sunt digiti, propriumque ebur exprimit ungues.
55Tum laterum convexa decent, et quicquid ad imos
Membrorum iacet usque pedes: illosque moveri
Mortali de more neges; sic terra modeste
Tangitur, ut tenere pereant vestigia plante,
Ethereum ceu servet iter. Sic nube corusca
60Obsita magnanimum Venus est affata Tonantem,
Naufragio nati seu morte impulsa nepotis
Dulcis opem sperare patris, dum Troia per undas,
Dum subterraneo tremuit pia Roma tumultu.
Hac igitur forma nulli cessura dearum
65Occurrit iuveni mulier: nec cultus in illa
Segnior effigie; variis nam purpura gemmis
Intertexta tegit regine pectora meste;
Et dolor ipse decet miseras, nec compta placere
Tempore felici poterat magis. Ilicet ergo
70Vulnus inardescens totis errare medullis
Ceperat: estivo glacies ceu lenta sub estu,
Cera vel ardenti facilis vicina camino,
Liquitur ille tuens, captiva captus ab hoste,
Victaque victorem potuit domuisse superbum.
75Quid non frangit amor? quis fulminis impetus illi
Equandus? Iamque illa gradu provecta trementi
Est affusa ducis genibus, quem vultus et arma
Ediderant comitumque favor plaususque sequentum;
Arreptaque manu summissa voce locuta est:
80"Si michi victricem fas est attingere dextram
Captive vidueque tuam, per numina supplex
Cunta, precor, miserere mei, nec magna rogaris.
Utere iure tuo: captivam mortis acerbe,
Carceris aut duri licet hanc absumere sorte.
85Est etenim michi vita mori: lux ne ista placeret,
Fata coegerunt statui nimis invida nostro.
Tu quodcumque libet iubeas, genus elige digne
Mortis; et hoc unum prohibe, ne viva maligno
Servitio calcanda ferar. Sunt forte sorores,
90Rex, tibi, quas referat fortune iniuria nostre
Ante oculos, invicte, tuos: namque et sua nobis
Fata fuisse vides; succedunt tristia letis.
Nec tamen ullorum fuerim presaga malorum
Ipsa tibi! fausto in finem, precor, utere regno,
95Et natis transmitte tuis, nullusque nepotum
Armet in insidias animum: michi turbida regni
Ultima, fortune nimiumque adversa priori
Contigerint; damnisque meis lassata quiescat,
Mitior hinc aliis. Michi sed Romana fuisse
100Scis odia, armorumque solent me dicere causam
Materiamque unam belli; nec falsa queruntur.
Eripe ludibrio miseram, manibusque superbis
Eripe; deque mee specie, rex inclite mortis
Tu cui fata favent, cui mens se devovet ultro,
105Videris." Hec inter lacrimis perfundere terram
Ceperat, auratis suffigens oscula plantis.
Immemor armorum iuvenis, cui Martius ardor
Exciderat, gravidumque nove dulcedine forme
Pectus, et insolitis ardebant viscera flammis,
110Suspirans: "Regina, precor, iam luctibus" inquit
"Pone modum, trepidumque animo seclude pavorem.
Parva petis, sed magna feres: nam forma genusque
Maiestasque animi dignam, cui plura petitis
Largiar, insinuant. Igitur regina manebis
115Et nostri memoranda thori per secula consors,
Ni renuis nostroque nocet vetus ardor amori."
Hic humilem complexus heram, multumque diuque
Ora salutiferis referentem tristia plantis
Sublevat illacrimans. Unde ista potentia ceco
120Tanta deo? Tantumne levem valuisse pharetram,
Ut iecur invicti per tot fera prelia regis
Vulnere traiectum tenui prosterneret intra
Femineum imperium? Vultu tandem illa remisso
Incipit: "O regum decus, auxiliumque,
125Dum meruit, patrie, nunc terror maximus idem,
Si mea post tantos unquam consurgere lapsus
Fata queant, spesque una foret post damna superstes,
Quid michi vel longa potuit contingere vita
Letius, ad talem quam si translata maritum
130Dicerer et fausta subito crevisse ruina?
Sed quia fata premunt et nostris debitus annis
Finis adest michi, care, animos attollere fractos
Desine: non tali pelago convulsa ratis nat.
Fortune michi nota fides: sat magna petenti
135Dona dabis mortem, que libertate retenta
Perferat hanc animam directo tramite ad umbras.
Romanum fugisse iugum michi meta precandi est.
Cetera non ausim. Tibi sed pro talibus ille
Rex superum meritis grates exolvat opimas,
140Qui mea magnifico transcendere vota favore
Nisus eras." Vultum hec dicens avertit, et illum
Compulit in lacrimas iterum: "Sed parce dolori,
Parce" ait "et nostris oculis, quos fletibus istis
Ante diem perimis: spes amplas fessa labansque
145Mens refugit, terreque iacens nil suspicit altum.
Tu tamen intendas animum melioribus: ibit
Forte alio Fortuna nocens, aditumque relinquet
Ad magnos placata gradus: si dura (quod horret
Mens omen) fors illa vetat, tunc ultima sero
150Mors dabitur promissa tibi; per sidera testor
Alta poli, regumque fidem Manesque deosque."
Talia vix tremula confusus voce peregit,
Hinc sese vacuam tulit irrequietus ad arcem.
Quis queat instabiles animorum noscere fluctus,
155Quos ferus urget amor? Non illos turbidus equet
Euripus, non Scilla fremens, non dira Caribdis.
Nempe procellosi male sanum pectus amantis
Nulla quies habitat: non lux tranquilla dierum,
Non sua signa poli, non noctis ymago serene,
160Non ratibus clavum, non tutus litore portus:
Horrida perpetuo facies turbata tumultu,
Undique naufragium scopuli clademque minantes,
Impiaque adversis discordant equora ventis,
Heu, miseri quibus huc subito volvuntur et illuc
165Incerti pelagi atque vie. Iam tecta supremi
Intima rex thalami secretaque limina solus
Intrarat, tacitusque sedens, dum singula secum
Pertractat, quanam ille fidem persolvat, amanti
Difficilem videt esse viam; nam territat illum
170Captive status et misere fortuna marite,
Romani mens alta ducis, tum nota pudici
Pectoris integritas: illam metuebat amori
Adversam reperire suo. Sed dura cathenis
Evinctum validis lex imperiosa trahebat
175Cernentem sua fata procul. Ceu victus in alto
Navita, qui mestus scopulos Sirtesque vadosas
Ante oculos videt ipse suos, nec flectere proram
Arte valens solita, ventoque impulsus et undis,
Omnia desperans, Fortune mandat inique
180Et clavum et remos et vela fluentia nimbo,
Ac lacrimans in puppe sedet: sic naufraga regis
Mens heret compulsa quidem, nec flectere quoquam
Orsa valens, gemitu sic longam concitus horam
Exegit vario: nunc ora nitentia coram
185Cernere regine, nunc dulces fingere voces
Ipse sibi, pedibus nunc oscula pressa manusque
Leniter apprensas, lacrimosaque pectora flentis,
Dulcibus undantesque oculos arsisse favillis.
At medias inter curas, ubi forte verendi
190Frons aderat dilecta ducis, tunc improba tergum
Spes dabat, et domitis stabant precordia flammis.
Sicut ubi ardenti gelidus successit aeno
Humor aque, furor ille silet, paulumque tepenti
Stat similis: mox aucta suas incendia vires
195Exercent magis atque magis: sic ille tumultus
Pectoris oppressus, stimulis agitantibus isdem
Fortior admotas rationis spernit habenas.
Ergo ubi vulnifico reverentia cessit amori,
Presentisque decus forme et damnosa voluptas
200Absenti prelata duci est, capit ilicet eger
Consilium, factique viam deprendit inanem;
Et secum: "Quid lentus agis? Speciosa Hymeneus
Coniugia et letos blandus modo Iupiter annos
Obtulit ecce tibi. Satis est meminisse laborum.
205Exul, inops, profugus, regno spoliatus avito,
Per mare, per terras, per mille pericula supplex
Regibus ac populis multos errasse per annos
Gaudeo: iam tempus fuerit fortasse quietis.
Nam si cunta brevis numerentur tristia vite,
210Nullus erit toto te nunc annosior orbe.
En regnum Fortuna tuum, quo dulcius illo
Perfruerere diu, longo post tempore reddit
Depositumque refert. Hostem - qua nulla voluptas
Maior - habes vinctum, viteque et mortis in ipsum
215Arbiter es, qui cara tibi tulit omnia solus.
Omnia nunc redeunt. Simul hic possessor iniquus
Regna gemens revomit, nitidisque simillima Nimphis
Femina preterea primo spoliata marito -
Bellorum sic iura volunt - occurrit et ardet,
220Si liceat, sed multa timet sibi conscia sortis.
Nempe verecunde petit id, quod voce negare
Visa fuit metuens. Heu qualis forma gementi!
Quamque decent lacrime! quid maiestatis in illa est!
Et quid leta foret qualis regina superbo
225Alta sedens solio, si gloria supplicis ingens,
Captive si tantus honos? Proh dulcis amantum
Vita, nec alternis concordia rupta querelis!
Una quidem facies semper, mens una duobus,
Una quies unusque labor! Non pulcrius orbe
230Par fuerit toto, nisi nos oblivia forme
Forte tenent nostre; genus et sors, omnia tandem
Conveniunt, casusque graves mollire ferendo
Convenit atque etas spatio distincta, quod ipsis
Coniugibus gratum esse potest; quodque ipse notavi,
235Convenit ille etiam, qui summis infima solus
Equat, amor. Propera, nec enim tibi forte timendum est
Ne tua condemnet thori iuvenilia furta
Scipio: quin iuvenem iuvenis miserabitur ultro,
Viderit et lacrimas, veniam prestabit amori.
240Coniugium fortasse sacrum, non furta vocabit,
Reginamque thori sociam venerabitur olim
Mitior ille ducum." Simul hec effatus, amicos
Convocat atque animos aperit. Iubet omnia raptim
Expediant. Modico convivia culta paratu.
245Atria non reboant, non Tuscus ad ethera clangor,
Non comitum fremitus, non arcta palatia turmis,
Non crebre micuere faces; fax ussit amantes
Una duos, lacrimis mox extinguenda duorum.
Pulcer Athlanteo properans sub gurgite mergi
250Hesperus optatam noctem referebat, iniquos
Assuetus preferre dies et amantibus hostis,
Invida luciferi dum nomina suscipit astri.
Mentibus heu quantum nostris caligine ceca
Illudit ventura dies! Fortasse, beatus
255Coniugio, sobolemque sibi turbamque nepotum
Rex animo complexus erat, genialia letus
Tempora noctis agens. Illi non blanda mariti
Oscula mille novi, non regni iura vetusti
Per cuntos promissa deos, de corde pavorem
260Funditus expulerant: semper tremefacta sepulcrum
Ante oculos mortemque tulit. Nec somnia letum
Portendere aliquid. Visa est sibi nempe, secundo
Rapta viro, sentire minas et iurgia primi,
Et tremuit, sopita licet. Tum vertice montis
265Aerii traducta sedens, subiecta videbat
Regna sibi populosque vagos; monstrumque repente
Concurrisse alium maiori corpore montem;
Tum vero tremuisse iugum, cui nixa sedebat;
Impulsuque gravi gelidos de vertice fontes
270Descendisse duos; montemque abiisse minorem
Inde retro; ast illam rapido per inania lapsu
Tartara nigra quidem et Stigiam tetigisse paludem.
Publica finitimas subito perlabitur urbes
Fama gradu, victe victorem sponte secutum
275Coniugia, et bello indomitum servire puelle.
Vulgus adulterii signabat nomine factum,
Quod neque legitimis arsissent ignibus inter
Armorum strepitus, alioque superstite rege
Coniuge; captive victori forma quod uno
280Visa die et dilecta prius, subitoque recepta
Federe, non inter patrios ex more penates,
Iudicio ne quid, sed cunta libidine sanas
Precipitante moras fierent. Sic omnia vulgus
In peius torquere loquax. Iam crebrior aures
285Fama ducis vario fervens pulsaverat estu.
Indoluit, cari facinus miseratus amici
Dux pius est, rerumque modum secum ipse revolvens,
Intempestivos est detestatus amores,
Multaque in absentem tacitus convicia finxit.
290Sic pater offensus longinquo verbera nato
Instruit et calamis irarum fulmina fundit,
Mox vultu placido et dulci sermone movendus.
Altera post primam sequitur populosque secundo
Fama leves rumore replet, succedere castris
295Siphacem vinctumque trahi. Ruit obvius omnis
Visendique avidus positis exercitus armis;
Illum admirari, atque illum celebrare frequentes,
Hunc illum bello ingentem regnisque superbum,
Romanum Penumque ducem qui viderit uno
300Tempore sub laribus pacem veniamque precantes,
Cuique duos mundi dominos non multa puderet
Blandiri; cui certatim solemnia tamquam
Vota deo fierent; cui regum maximus olim
Massinissa metu toto concesserit Orbe;
305Quem facie turbata nova Fortuna rotasset
Ad terram impulsu subito. Vix credula tante
Corda rei, ingentis lapsu stupefacta ruine.
Si quis Athon videat, verso seu vertice Olimpum
Egeis cecidisse vadis, Ericisque tuumque,
310Appennine, caput Tirrena sub equora mersum,
Non credat satis ipse sibi, sed somnia vanis
Plena putet monstris. Rex inter talia magno
Concursu invehitur ducis ad tentoria nostri.
Heu quantis, Fortuna, dolis mortalia pessum
315Omnia das! Quantum sublimibus invida regnis!
Hec magnis promissa lues, hec meta bonorum,
Stare parum et ruere. Hic regum rex ille supremus
Mancipium venale iacet, trahiturque cathenis
Obrutus et multo circumvallatus ab hoste.
320Contigit Hesperii mentem ducis illa vetusti
Hospitii neglecta fides, blandusque serene
Vultus amicitie conspectus, iunctaque dextre
Dextera, consessusque thori, ac presentibus illa
Maiestas collata malis; tandemque profatur:
325"Quid tibi, vane Siphax, voluisti? Unde ista furenti
Mens adeo transversa tibi? pactine repulsa
Auxilii contentus eras, nisi bella moveres?"
Dixerat: ille animo vultuque immotus eodem
Perstitit, ac sero vix mesta silentia fregit:
330"Nil michi, magnanime et nostri dux maxime secli,
Nil gravius Fortuna tulit, quam frigida campis
Linquere quod mediis moriens hec membra nequivi
Armorumque inter stragem cumulosque virorum.
Penarum michi summa quidem, quod vivere bello
335Contigit exhausto: nec enim nunc ora viderem
Hec michi perfidie meritam renovantia litem.
Ast ego, si miseris liceat credenda profari
Et queat in gravibus vero locus esse cathenis,
Vera loquar, primumque omnes meruisse fatebor
340Sponte cruces, qui sacra volens, qui iura fidemque
Fasque piumque simul conventaque federa tanti
Hospitis, exigua turpique libidine victus,
Calcavi testesque deos memoresque malorum.
Sed que causa gravis, que tristis origo ruine,
345Forsitan ignoras: ego nunc verissima paucis
Expediam, non illa meum relevantia crimen,
Quin potius iusti stimulos auctura pudoris.
Femina cum primum laribus fuit advena nostris,
Auspiciis invecta malis atque alite torva,
350Tunc perii, periitque fides, et gloria nobis
Excidit ac sceptrum manibus diademaque fronti;
Prodita tunc tacitis arsit mea regia flammis.
Funereas tulit illa faces, potuitque dolosis
Flectere blanditiis animum, lacrimisque malignis
355Hospitis illa sacri, fame, superumque deorum
Reddidit immemoremque mei. Quid te moror? Illa,
Illa suis manibus misero tulit arma marito,
Induit illa latus, capiti tum cassida caro,
Tum gladium dextre, clipeum dedit illa sinistre,
360Increpuitque tubam, trepidumque atque arma paventem
Impulit ambiguum in Martem, tecumque coegit
Adversis certare deis. Quando agmina campis
Contulimus stetimusque acie, fuit exitus ille
Erroris, michi crede, mei: placuisse prophanos
365Amplexus fuerant huius primordia casus
Coniugioque hesisse fero. Proh! regia, vere
Regia et innumeris nuptura sine ordine coniunx
Regibus! Hostiles utinam translata penates
Igne cremes simili! Nisi me presagia fallunt,
370Et facies: mecum hoc veniet solamen ad umbras."
Dixit, et obticuit graviter turbatus et imo
Lumina mesta solo referens. Iam senserat iras
Scipio, namque oculos et stigmata clara, loquentis
In vultu, nimium offensi spectarat amoris.
375Hinc magis atque magis cari scelus horret amici:
Iustus amor regi; quoniam si digna querele,
Massinissa, tibi fuerat, non iusta rapine
Causa: furor stimulisque repens impulsa libido
Turpibus. Hec inter, regem sub claustra recondunt.
380Fama recens Latiis sensim crebescere castris
Cepit, adesse duces victriciaque agmina regis
Ac Lelii. Placido venientes suscipit ore
Scipio; laudatos populo spectante decorat
Muneribus largis; abstractum deinde seorsum
385Sede locat regem iuxta, procul atque remotis
Testibus alloquitur: "Nisi me tua maxima longe,
Massinissa, diu virtus sperata fefellit,
Non tibi causa tuum fuerat, nisi magna, videndi
Scipiadam, fideique mee tua credere fata
390Ut malles, veteres sic aspernatus amicos.
Africa nam vastis Latio disiungitur undis,
Nec minus alternis distamus moribus; ergo
Grande aliquid tibi causa vie fuit equore tanto,
Tot bellorum inter fremitum mundique tumultus.
395Certe ego, si proprio michi non sordescit in ore
Gloria, non alia tantum virtute superbum
Me fateor, quam quod blande michi firma tenere
Frena voluptatis videor. Non hostis in armis
Obvius, aut flammis resonans undantibus Ethna,
400Euboice non sic fundo gravis estus ab imo
In cumulos surgentis aque metuendus, ut ista est
Turba voluptatum que circumfusa tenet nos:
Precipue tamen hec nitide suspecta iuvente
Pestis, et etati pretendit retia nostre.
405Equor enim silet interdum, gravis Ethna quiescit;
Hostis ad incursum validis seu menibus uti,
Seu vallo fossaque licet; damnosa voluptas
Nocte dieque furit; numquam tu menibus illam
Arcebis: mediis veniet penetralibus inter
410Excubias vigilesque canes, ferrata potentum
Limina transiliet. Quod si te sola movere
Hec potuit tantum virtus, ut linquere velles
Templa, larem, regnum, nobisque ut sponte subesse
Nomine deposito domini patereris, et illam
415Per maria et terras in me sequerere latentem;
Tu michi vir quantus digito monstrabere, si te
Inter tam multas hec exornaverit una!
Gloria magna quidem magnum vicisse Siphacem;
Sed maior, michi crede, graves domuisse tumultus
420Pectoris atque animo frenum posuisse frementi.
Preconem me virtutum memoremque tuarum
Semper habes; tua facta libens et dicta renarro.
Cetera tu tacito tecum sub pectore volve;
Nec tibi verba prius, quam mens sibi nota ruborem
425Excitet. Egregia hoc bello tua sensimus arma:
Attamen auspiciis nostris - ignosce - patenti
Concursum est acie; nostro quoque nomine parta est
Romano hec presens populo victoria; nec te
Preterit et regem et regnum suaque omnia nobis
430Deberi. Romam patere hic inimicaque coniunx
Regis eat, precibus que bellum pavit, et hostis
Filia tam magni est et pars non parva triumphi.
Vince animum teque ipse doma, nec multa decora
Commaculare velis unius crimine facti.
435Aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque,
Quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore;
Quid deceat regem, quam per se feda libido."
Dixerat: ast illi iamdudum ex ore ruebant
Certatim lacrime, veluti cum candida tectis
440Nix hesit, veniat tepidis si flatibus Auster,
Liquitur, et grandes subito per inania gutte
Precipitant. Tum pauca refert: "Mihi maxima cura est
Imperio parere tuo: fortuna salusque
In manibus tibi nostra sedet. Tu pectoris estus
445Vincis, et affectus miseri moderaris amantis.
Nil frustra iussisse queas. Sed prospice fame;
Deprecor hoc unum; liceat michi coniuge dulci
Servata caruisse fide." Singultibus istas
Liquit inexpletas rauco sub murmure voces,
450Inque tabernaclum sese intulit, ora genasque
Mestus, et infestis tundens sua pectora palmis.
Sic audita reum postquam sententia morti
Addixit, graviterque tube vox nuncia fati
Intonuit, tremit ille pavens et buxeus ori
455Pallor inest; iam mors oculis manifesta videtur,
Et lictor prebere iubet iam colla securi;
Ac ventura quidem veluti presentia cernit;
Iam iacet exanimis, iamque omnia tristia secum
Versat et avulsum trunca cervice cadaver:
460Haud aliter placita iuvenis cariturus amica
Iam caret; ac tacitis postquam irritata querelis
Mens stimulos in verba dedit, "Proh tristia" dixit
"Vite fila mee tanto servata dolori
Et Parcis huc tracta feris! Moriamur honesti;
465Sic cogunt mandata ducis, nisi vivere rapta
Posse anima nos ille putat. Si tristia duri
Corda geris silicis, pectusque adamante rigescit,
Quid mihi Romana fore cum feritate putasti,
Scipio? Quid meritum melius sic perdis amicum?
470Vita molesta tibi nostra est. Quot vulnera in isto
Pectore pertulimus, nunc ut moreremur amando,
Spiritus in lacrimas atque in suspiria mestus
Difflueret? Mors nulla viro minus apta: sed ultra
Non datur." Hec dixit frendensque ad sidera luctum
475Sustulit horrendum, quem circumstantia longe
Agmina senserunt, moteque hesere cohortes.
Litus ad Hesperium properans urgebat anhelos
Phebus equos. Forte ille memor quibus alma decore
Virginis Hemonie flagrasset pectora flammis;
480Laureaque ante oculos stabat sua sacra, tremendo
Prodigio prerepta sibi, tum vita relicti
Dura nimis, luctusque gravis, simul oscula trunco
Fixa diu tenero vitaque abeunte tepenti;
Atque ideo, similes regis miseratus amores,
485Intulit Occeano vultus lacrimosaque lavit
Ora cadens, Noctique suas permisit habenas.
Scipio - nulla etenim dederit Fortuna quietem,
Ni mediocris eris; nam tristior illa dolores,
Leta vehit curas - per noctem singula secum
490Ancipiti cum mente rotat: num territa pulset
Menia Penorum et turres Carthaginis, an se
Extremos fundat Libie vastator in agros,
An requiem fessis paucorum forte dierum
Prebeat equitibus peditumque det otia turmis.
495Illa recursabat potior sub pectore cauti
Cura ducis, quibus inde viis captiva per altum
Agmina Penorum Latio transmittat ovanti.
Precipue in rege regisque in coniuge multum
Angitur, et quantis velit hos custodibus ire,
500Cui tantum committat onus. Sic anxius heret
Mercator, cui vota vie cessere secunde
Et lucri Fortuna fuit; nunc cogitat, aurum
Ac gemmas qua puppe vehat pretiosaque rerum,
Quique ratis custos placeat. Non carior usquam
505Ullus erat Lelio: nulli felicius altos
Credere consuetus lassata mente labores.
Hunc igitur noctis medio vocat, admonet arma
Navibus imponat, lectoque ut remige cetum
Instruat, hac patrie petiturus litora classe.
510At misero multum diversa fluebat amanti
Nox ea cum lacrimis: quas sese vertat in artes,
Quos vocet ille deos, precibus quibus atra relaxet
Stamina Parcarum et dilecte tempus amice.
Nunc venit in mentem cara cum coniuge raptim
515Herculeas subita linquentem classe Columnas
Fortunatorum famam tentare locorum;
Nunc recta penetrare via Carthaginis alte
Menia, et ad veteres humilem veniamque petentem
Pergere cum gemitu et dulci cum coniuge amicos;
520Nunc ferrum laqueosque sibi properataque mortis
Instrumenta manu tristesque intexere nodos,
Auxilioque necis tantos finire dolores.
Sepe manus gladium tetigit: pudor obstitit unus,
Non metus incepto, vidue non anxia vite
525Dulcedo: veritus famam maculare perenni
Crimine, continuit capulumque animumque remisit.
Volvitur inde thoro: quoniam sub pectore pernox
Sevit amor lacerantque truces precordia cure,
Uritur; invigilant meror, metus, ira furorque.
530Sepe etiam absentem lacrimans dum stringit amicam
Sepe thoro dedit amplexus et dulcia verba.
Postquam nulla valent violento frena dolori,
Incipit, et longis solatur damna querelis:
"Cara michi nimium, vita michi dulcior omni,
535Sophonisba, vale: non te, mea cura, videbo
Leniter ethereos posthac componere vultus,
Effusosque auro religantem ex more capillos;
Dulcia non celum mulcentia verba deosque
Oris odorati secretaque murmura carpam;
540Solus ero, gelidoque insternam membra cubili.
Atque utinam socio componar, amica, sepulcro,
Et simul hic vetitos illic concorditer annos
Contingat duxisse michi! sors optima busti,
Si cinis amborum commixtis morte medullis
545Unus erit. Scipio nostros non scindet amores.
O utinam infernis etiam nunc una latebris
Umbra simus, liceat pariter per claustra vagari
Mirtea, nec nostros Scipio disiungat amores!
Ibimus una ambo flentes, et passibus iisdem
550Ibimus, eterno connexi federe; nec nos
Ferreus aut nostros Scipio interrumpet amores.
Invidiosa deis Herebi populoque silentum
Ac Cereris genero, cuntisque beatior umbris
Umbra ferar: dulces nec Scipio franget amores.
555Ille quidem astrigeros tractus celumque tenebit
Dux sacer, humanis in totum moribus impar,
Nec volet infernas sedes aut pallida Ditis
Regna sequi: haud cupidos iterum turbabit amantes.
O utinam Libicum nunquam transisset in orbem!
560O utinam Latiis semper mansisset in oris!
Quid precor heu demens? Si non venisset, amice
Et decor et species faciesque simillima Soli,
Non michi nota fores; sine qua nec vita fuisset
Grata quidem pariter. Quanta est discordia! vitam
565Abstulit ac tribuit. Scipio dulcissime, raptim
O utinam Romam victricia signa tulisses
Captivo cum rege prior, reginaque retro
Mansisset non visa tibi! Quid surda precamur
Numina? Castrorum dominus victorque superbus
570Captivam petit ecce suam. Dabimusne? Sed urget:
Importuna precum species nocitura precari.
Sed rogat: at vultu tacito mihi multa minatur.
Sed rogat: at durum precibus latitare sub istis
Imperium agnosco. Parebimus? At prius horrens
575Iupiter admoveat capiti sua fulmina nostro,
Hoc tellus voret alta latus, pelagusque per amplum
Impia falsiloqui spargantur viscera regis.
Ergo ego, Romano placitum quia, sancta revellam
Federa coniugii? Licuit sine coniuge regem
580Vivere, et id satius fuerat, quia celibe vita
Scipio noster erat: sponse nunc pacta negare
Non licet. Ast ingens et inexorabile turbat
Imperium: quid agam? Morieris, munere cari,
Sophonisba, viri morieris; munera sevo
585Hec placuere Iovi: sic nec captiva traheris
Litus ad Italie nuribus subiecta Latinis,
Nec nostros illusa dolos sic posse videris
Aut fractam culpare fidem. Moriere. Quis ergo
Finis amoris erit? mors effera. Parcite cunti,
590Celicole: calcanda fides. Fugiamus in Orbis
Ultima, et ignotas Libie penetremus harenas,
Est ubi serpentum regio tutissima nobis,
Tutior hac patria: nec enim venturus ad illam
Est Scipio, nec pestiferi vis ulla veneni
595Tam pulcros lesura pedes. Michi forsitan ipsa
Ignoscent spectante fere. Dulcissima coniunx,
Stat fugere et te impendenti subducere morti:
Pauperiem letus tecum exiliumque fugamque
Mestaque cunta feram. Sed nec sequerere vocantem,
600Femineos si novi animos, regina supremo
Sueta sedere loco: et quanquam sequerere, parati
Nil habeo, atque omnes Romana potentia passus
Claudit, et extremo Scipio notissimus orbi est.
Somnia nunc, tacite quondam mihi tempore noctis
605Visa, recognosco turbate horrenda quietis
Non satis intellecta prius. Tune illa fuisti
Candida prostrato per vim subducta marito
Cerva, sed imperio tandem pastoris iniqui
Custodi prerepta novo? tunc nempe placebas,
610Vel sic visa, michi. Sed quid coniuncta ferebat
Mors tua? Dii, visis omen removete malignum.
Permetuo, nam cunta sibi constantia certo
Ordine cernebam, nec me sopor ille fefellit.
Quid faciam? Moriere igitur, moriere; profecto
615Nil aliud superest, coniunx miseranda, tibique
Auctor mortis ego. Sed que michi vita futura est?
Scis, Venus, et celo prospectans Iupiter alto
Mortales actus nostrosque hoc orbe labores.
Quis michi verba dabit placidas ducentia noctes,
620Aut gravis ingentes animi mulcentia curas?
Quis dabit amplexus, quisve oscula dulcia iunget?
Te sine dulce nichil. Quid prodest regia largo
Agmine servorum, Tyrio quid lectulus ostro
Comptus, et innumeris instrata palatia gemmis?
625Quid diadema iuvat? lati quid gloria regni?
Uror, et assiduis torquentur pectora flammis.
Heu michi! dulcis adhuc, dulcis post busta, sereni
Quo fugiunt vultus? Hinc iam, te, cara, supremum
Viventem deflere iuvat. Sophonisba, deorum
630Atque hominum decus eximium, quam nostra tulerunt
Tempora siderei exemplum specimenque decoris,
Que faceres conspecta fidem, super astra quis ipsis
Splendor inest superis, qualis quamque alma venustat
Forma deas, adverte pias his fletibus aures.
635Hei - misero fuerit quoniam meminisse iocundum -
Lumina, sidereis mulcentibus ethra favillis,
Alma sub exiguo claudentur condita busto;
Lumina magnorum mentes tactura deorum,
Lumina durorum rabiem fractura virorum,
640Lumina que michi me abstulerant curasque minores!
Candida frons auro circumcrispante decora,
Frontibus humanis augustior, abdita saxo
Stabit in angusto. Risus qui ferrea figit
Pectora, qui celum, qui circumfusa serenat
645Nubila, Tartareum ruit irrediturus ad antrum.
Heu michi! Felices anime, quibus illa repente
Lux oriens veteres veniet purgare tenebras!
Heu bene progeniti, quibus illa videre licebit,
Que michi mors invisa rapit! Pes lacteus atram,
650Divino celerante gradu, conscendere cimbam
Iussus, transiliet Lethei gurgitis estum.
Fortunate Charon! utinam michi flectere clavum
Contingat, neutramque diu contingere ripam;
Tuque mei interea serves moderamina regni!
655Invidiose senex, quando hec tibi monstra videre
Contigit, aut ullo posthac continget in evo?
Vidisti Ethneo raptam sub vertice nigri
Uxorem transire thori, nec vultus Elisse
Te latuit nostre, facies nec Gorgonis horrens,
660Nec que fatiferum laqueo pendente secuta est
Laodomia virum, nec te, pulcerrima Procris,
Nec Teucrum pestis, Minoisque altera proles -
Altera nam celum tenuit stellante corona -.
Sed cui tantus honos, cui tante gloria forme?
665Crude senex, michi crede, parem non ulla videbunt
Secula, nec rerum laudatrix magna suarum
Etas prima tulit. Visa tangere iuventa;
Ardebis, michi crede, senex; me forsitan illac
Coniugis infauste vestigia cara sequentem
670Tardius excipies. Veniam, nec tempore multo
Hic michi carcer erit. Proh! si prohibemur adire
Corporeosque iterum ius est remeare sub artus,
Occidimus. Tu parce, senex, atque arbiter equus
Igne pari flagrans iuvenilibus annue flammis.
675Cerbere, si potuit vates Rodopeius iram
Frangere voce lire, facies nunc coniugis ista
Quid poterit conspecta tibi conspectaque regi
Tartareo? Vereor, ne nostros captus amores
Tentet, et annose redeas, Proserpina, matri.
680Somnia sunt que fingis amans, et falleris amens.
Massinissa, diu felix, si rata fuissent
Munera Fortune modo! sed, mestissime regum,
Pone modum lacrimis metamque impone querelis.
Dulce meum decus, atque anime pars altera nostre,
685O breve solamen, longus dolor, inclita coniunx,
Ibis ad Elisias directo tramite valles,
Et michi morte tua gemitum lacrimasque relinques.
Sed sequar; hec miseri superant solatia morbi."
Obticuit, subiitque sopor; tum fessa parumper
690Membra quies sensim subrepens tarda fefellit:
Multa sed in somnis questus, celumque Chaosque
Fortunamque feram incusans hominesque deosque.
Ecce parum fausto finem positurus amori
Phebus ab Occeano radians surgebat Eoo.
695Concrepuere tube; surgit tremefactus, et iras
Suscitat, ac questu se sepe revolvit eodem.
Postquam castra videt fremitu testantia motum,
Et metuit mandata ducis, vimque affore credit,
Si neget, horrendum dictu et miserabile sumit
700Consilium, quod tristis Amor dabat: aurea fido
Pocula dat servo, custodia dira veneni
Credita cui fuerat. Rex hec undantia summo
Ac superinfusa cernens spumantia morte:
"Vade" ait "et misere mea tristia munera perfer
705Regine, strictosque deos absolve fidemque.
Me promissorum memorem sciat illa: secundum
Impleo. Sunt superi testes, erat altera longe
Conditio michi grata magis, tentataque frustra
Est via, si qua foret, per quam regina maneret
710Coniugio contenta meo. Romanus ab alto
Dux vetat: huic nostri, sic dii statuere, potestas
Fortunaque iubente data est. Sibi consulat ergo
Cogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illam
Exitus excipiat viduatam nomine nostri;
715Insuper et primi reverentia quanta mariti,
Quanta patris virtus: titulisque et sanguine dignum
Consilium paret ipsa sibi. Quod possumus unum,
Instrumenta fuge libertatisque paramus."
Hec ait, atque oculos lacrimis avertit onustos.
720Nuncius accelerans regine ad limina pulsat
Munera dira ferens. Pannis anus obsita et annis
Prosilit, atque habitum conspectaque pocula narrat.
Substitit attonite similis similisque paventi;
Nec remorata diu, positoque instincta pavore:
725"Ingrediatur" ait. Stat terre lumina fixus
Et peragit commissa tremens; intercipit illa:
"Suscipio mandata libens, nec dona recuso
Regia, si maius nichil est, quod mittere dulcis
Posset amans: certe melius moriebar, in ipso
730Funere ni demens nupsissem - numina testor
Conscia -, non aliquid quoniam de coniuge caro
Sit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta,
Terrenis ut eram vinclis exuta, petebam.
Hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto.
735At vos, Celicole et qui maria ampla tenetis,
Quique locum mundi medium Stigiasque tenebras,
Quas adeo, licet ante diem, si iusta precandi
Materia est, prestate pias his questibus aures;
Audiat et celum et pelagus tellusque profunda.
740En morior; mortisque magis me causa dolere,
Quam mors ipsa facit. Quid enim commercia tangunt
Nostra duces Latios? En quanta superbia genti!
Non satis est hostem regnis spoliasse paternis:
Libertate animos spoliant, et rite coactis
745Coniugiis sanctoque audent irrumpere amori
Ac pactos laniare thoros, victoria postquam
Romano stat certa duci, nec flectere quisquam
Fata potest eterna Iovis: sint ultima vite
Tristia, et eximiis sua Roma ingrata tropheis,
750Exul ut a patria deserto in rure senescat
Solus et a fidis longo semotus amicis;
Nec videat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobis
Omnia preripuit; tum cari iniuria fratris
Exagitet, doleatque suos non equa ferentes;
755Filius extremos inglorius aggravet annos.
Indigno tandem atque inopi claudare sepulcro,
Iratusque tibi et patrie moriare relicte,
Scipio, et infames saxis inscribe querelas.
Tu quoque finitimo semper quatiare tumultu,
760Si secum posthac, coniunx carissime, firmum
Fedus habes: videas abeuntes funere natos
Intempestivo, et fedatos cede nepotes
Alterna. Veniens illa de gente cruentus
Rusticus insultet generi per vulnera vestro,
765Et trahat ante rudem vinctos per menia currum,
Ornet et ex vobis proprios tua Roma triumphos!"
Dixerat: ac circum gemitum lacrimasque videres
Astantesque fero attonitos intendere fini.
Illa manu pateramque tenens et lumina celo
770Attollens: "Sol alme" inquit "superique, valete;
Massinissa, vale, nostri memor." Inde malignum
Ceu sitiens haurit non mota fronte venenum,
Tartareasque petit violentus spiritus umbras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: