[2]
quod vero
non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis
egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod
incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem
illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? iacet
ille nunc prostratus, Quirites1, et se perculsum atque abiectum
esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad
hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae
quidem mihi laetari2 videtur, quod tantam pestem evomuerit
forasque proiecerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.