previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. his ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. ego, si hoc optimum factu1 iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. etenim si summi2 viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam honestarunt, certe verendum mihi3 non erat ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihi4 in posteritatem redundaret. quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper5 ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. [30] quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident6 dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt; quorum auctoritate multi7 non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non8 videat coniurationem esse factam9, neminem tam improbum qui non fateatur. hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. quod si sese10 eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam stirps ac semen malorum omnium.


1 factu C2 Vabho: factum C1A: facto cett.

2 summi viri et clar. cives βγ: summi et clar. viri cives (-vis CA) CAVh: summi et clarissimi viri a

3 mihi verendum Al

4 mihi om. α

5 fui semper αh: semper fui βγ

6 vident C1: fort. vident... dissimulant

7 auctoritate multi α: auctoritatem secuti multi (multi sec. h) cett.

8 qui non quin αh (contra Priscian. K. iii. 246)

9 factam esse α (contra Priscian.

10 sese CAV: se cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: