3.
etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes,
si neque nox tenebris obscurare coetus1 nefarios nec privata
domus parietibus continere voces coniurationis tuae2 potest,
si inlustrantur3, si erumpunt omnia? muta iam istam mentem,
mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.
teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia
omnia, quae iam mecum licet recognoscas.
[7]
meministine
me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu
fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi4
Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque
administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo
res tanta tam atrox5 tamque incredibilis, verum, id quod
multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in
senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v
Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis
Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum
reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes
te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum
commovere te6 contra rem7 publicam non potuisse,
cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus
caede contentum te8 esse dicebas?
[8]
quid? cum
te9 Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum
nocturno impetu esse confideres, sensistin10 illam coloniam
meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam?
nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego
non modo11 audiam sed etiam videam planeque sentiam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.