previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] decrevit quondam senatus uti1 L. Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet: nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo2, maioribus3, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? at vero4 nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. habemus enim eius5 modi senatus consultum, verum6 inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse7, Catilina, convenit. vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non8 dissolutum videri, sed iam9 me ipse inertiae nequitiaeque condemno. [5] castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis10 intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iam11, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum denique interficiere12, cum iam nemo tam improbus, tam perditus13, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur. [6] quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives14 ita ut nunc15 vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus16 ne commovere17 te contra rem publicam possis. multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.


1 uti CAVh: ut aβγ

2 avo om. oux: natus t

3 maioribus a maioribus hγ

4 vero om. ah

5 eius CAV: huiusce ah: huius βγ

6 verum α (C1) o1u: verum tamen cett. (C2

7 te interfectum esse ah: interfectum te esse (esse te o) βγ

8 non αh: me non βγ

9 sed iam αo1: sed etiam cett.

10 videtis ah: videmus βγ

11 iam om. Quintil. ix. 3. 19, sup. lin. hab Ao

12 interficiam te γ

13 nemo tam perditus AV

14 sed vives Weiske

15 nunc αho: om. cett.

16 obsessus αh: oppressus βγ

17 commovere te commovere αo

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: