previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [19] haec si tecum, ut1 dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod tu te2 in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad3 M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia4 magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum5 demigrasti, quem tu videlicet et6 ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse7 iam dignum custodia iudicarit? [20] quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?

'refer' inquis 'ad senatum'; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi8 decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe9, Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquid10 animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? [21] at11 si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus12 iure optimo vim et manus intulisset. de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant13 senatum, quorum tu et14 frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare15 iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.


1 ut ita ut aho2

2 tu te CAVb: tu te ipse cett.

3 ad α, Servius ad Aen. i. 24: apud cett.

4 quia αh: qui βγ

5 M. Metellum Metellum α: M. Marcellum cett.

6 te om. a

7 ipse α: ipsum cett.

8 placere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett.

9 ex urbe de urbe t: de turba CAV

10 quid est α: quid est Catilina cett.

11 at ao2: ac cett.

12 senatus hoc loco hab. αh: post optimo βγ

13 circumstant αh: stant circum (-ca l) cett.

14 tu et et tu CAVt: fort. tu delendum

15 vastare hoc loco hab. αh: post pridem cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: