previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [30]

duae sint artes igitur1 quae possint2 locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur. ceterae tamen virtutes ipsae per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. sed nunc3 de studiis ad honorem4 appositis, non de insita cuiusque virtute disputo. omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus5 bellicum canere coepit. etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, 'proeliis promulgatis pellitur6 e medio' non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, 'sapientia; vi geritur res, spernitur7 orator' non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam 'bonus; horridus miles amatur,' vestrum vero studium totum iacet. 'non ex iure manum8 consertum, sed mage9 ferro' inquit 'rem repetunt.' quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici10, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps. [31]

verum haec Cato nimium nos11 nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini12, de Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. sin13 haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae14 fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur?


1 sint artes igitur scripsi: sint artes (ante lac. 4 litt. ς) ςA: sunt artes cett.

2 possint ςAπ: possunt cett.

3 nunc non nunc ς: non ψ2

4 ad honorem χ: ab honorem ς: ab honore cett. appositis Lambinus: depositis (deposs. ς) codd.: potissimis Kayser

5 novus ψ2: novos cett.

6 pellitur ψ2, Gellius xx. 10: bellitur ς: tollitur cett.

7 vi geritur res, spernitur Gellius: videtur (videre ω) respernitur ςAπψ1ω: videtur et spernitur φ: videtur resperni χ: videtur respui spernitur ψ2

8 manum σπφ: manu cett.

9 mage Ascens. (3) ex Gellio: om. codd.

10 Sulpici om. w, del. Halm

11 nos ψ2: vos cett.

12 Flaminini Manutius: Flamini codd.

13 sin s: si mei

14 gratissimae Lag. 13: gravissimae mei

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: