24.
sed tamen,
Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum
populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret
ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares
deposita atque abiecta petitione?
[49]
etenim te inquirere
videbant, tristem ipsum, maestos amicos; observationes,
testificationes, seductiones testium, secessiones1 subscriptorum
animadvertebant, quibus rebus certe ipsi2 candidatorum
voltus3 obscuriores4 videri solent; Catilinam interea
alacrem atque laetum, stipatum choro iuventutis, vallatum
indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum tum5
conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis,
circumfluentem colonorum Arretinorum et Faesulanorum
exercitu; quam turbam dissimillimo ex genere distinguebant
homines perculsi6 Sullani temporis calamitate. voltus erat
ipsius7 plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut
ei iam exploratus et domi conditus consulatus videretur.
Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum numerabat
non competitorem; ei vim denuntiabat, rei publicae
minabatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.