7.
[15]
summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis,
integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium
quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est.
Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria ut
neque ipse dignitate vinci a te1 potuerit neque te dignitate
superarit. contempsisti L. Murenae genus, extulisti tuum.
quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem
bono esse genere natum, facis ut rursus plebes2 in Aventinum
sevocanda esse videatur. sin autem sunt amplae et honestae
familiae plebeiae, et proavus L. Murenae et avus praetor
fuit, et pater3, cum amplissime atque honestissime ex praetura
triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi
reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur.
tua vero nobilitas, Ser.
[16]
Sulpici, tametsi summa est, tamen
hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero
et suffragatoribus obscurior. pater enim fuit equestri loco,
avus nulla inlustri laude celebratus. itaque non ex sermone
hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda memoria
est nobilitatis tuae. qua re ego te semper in nostrum
numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti
ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen
amplitudine dignus putarere. nec mihi umquam minus
in Q. Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse
visum est quam in homine nobilissimo, M. Aemilio. etenim
eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius
fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et,
ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua4
virtute renovare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.