previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. [73]

praefectum1 fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine2 in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab3 senatus auctoritate defenditur. quid enim? senatus num obviam prodire crimen putat? non, sed mercede. convince4. num sectari5 multos? non, sed conductos. doce6. num locum ad spectandum dare aut ad7 prandium invitare? minime, sed volgo, passim8. quid est volgo? Vniversos. non igitur, si L. Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam9 sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico10 fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum11 gladiatorium12 concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum. [74]

at enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in13 magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu summam14 auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis hominum sensibus et deleniendis15 animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas?' horribilis oratio; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant.


1 praefectum fectum ς

2 crimina multitudine invita tua nimia diligentia, Servi, collecta Madvig

3 ab (a φ) codd., del. Ernesti

4 convince mercede convince Hotoman

5 sectari ed. Guar.: sectare codd.

6 doce conductos doce Hotoman

7 aut ad χψ: aut cett.

8 passim om. Lag. 9, del. Beck (sed cf. Pet. Cons. 44 in conviviis... et passim et tributim)

9 iam om. w, del. Halm

10 vitricos ςA

11 suum sane Aχ

12 gladiatoribus Lambinus

13 in om. Aπ

14 tu summam Lambinus: summam codd.

15 deleniendis σπω: deliniendis Aφχψ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: