previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[286]

[287] altis 'puppibus', non 'pontibus'.

[288] pontibus transtris, scalis navium. servare pro 'servaverunt'.

[289] langventis tranquilli. brevibus vadis. se credere pro 'crediderunt'.

[290] per remos id est scaphis. et deest 'descendunt'.

[291] non spirant legitur et 'sperat', quod et melius est: nam dum vada esse non sperat, incidit in ea. non sperat] quia 'fracta non remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu'.

[293] precatur modo cum precibus hortatur.

[295] tollite ferte ad celeritatem nimiam dictum est. findite rostris militari felle dictum est, ut etiam terra ipsa quodam modo sentiat hostis adventum.

[297] statione statio est portus temporalis; nam portus est ubi hiematur. sed modo statio siccum litus significat: hoc enim dicit: potiar terra, et navem frangere non recuso.

[302] innocvae innocuus est cui non nocetur, innoxius qui non novit nocere; sed hoc poetae plerumque confundunt. 'innocuae' quibus non sit nocitum; alibilitus innocuum” , quod non noceat. sed non puppis tua ἐπιδιόρθωσις et προσφώνησις.

[303] dorso iniquo dorsum est durior harena, quae remeantibus fluctibus et euntibus plerumque densetur et in modum saxi durescit, quod a nautis pulvinus vocatur, a Graecis θῖν: Homerus παρὰ θῖνα πολυφλοίσβοιο θαλάσσης. Probus 'vadi dorso' pro 'vado' dictum putat, ut in georgicisdorso nemoris” . iniquo sibi nocenti.

[304] sustentata non ab alio, utfratremque ruentem sustentat dextra” , sed quasi ἀνακωχεύουσα: vel 'sustentata' cum sustentaretur. Melissus 'sustentata' pro suspensa accipit: nam ideo et 'anceps' est, cum huc atque illuc nutaret. fluctusque fatigat subaudis 'eam': nam 'fluctus' nominativus est singularis.

[305] exponit in undis ideo 'in undis', non 'in undas', quia in ipso loco res agitur, nec est mutatio.

[306] fragmina antique dictum: nam 'fragmenta' dici debere non nulli adserunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: