previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[632]

[634] nimbo succincta id est nubibus, quia praemisit 'agens hiemem': quod nisi esset, splendorem acciperemus, qui est circa corpus deorum.

[636] tum dea potest sensu integro 'dea' detrahi. nube cava erit nominativus 'haec nubes'; nam 'nubs' non dicimus, quod ait Livius Andronicus, qui primus edidit fabulam [Latinam] apud nos.

[638] ivbasque propter equinam caudam, quae esse solebat in galeis, utcristaque hirsutus equina” .

[639] divini adsimulat capitis hoc ex persona poetae dictum est de Aenea, intuentis futura: nam post mortem in numerum referetur deorum. inania nec a membris, nec a mente venientia.

[641] obita morte sumpta, suscepta et conpleta: obiri enim supremus dies dicitur.

[642] aut quae sopitos d. s. s. 'quae somnia' pro 'qualia insomnia', quae per somnum videmus.

[643] exultat 'exultare' est gaudere, et per se plenum est: nam 'insultare' est irridere inimicos. et dicimus 'insulto tibi', licet Sallustius dixeritmultos ab adulescentia bonos insultaverat” : quamvis possit illic alia esse significatio, id est in multos bonos insultaverat, hoc est impetum fecerat.

[644] inritatque virum telis ideo hac arte agit Iuno et imagine decipit Turnum, quia si ei ex aperto fugam suaderet, more viri fortis ille fugae praeponeret mortem, cum praesertim ipse in sequentibus dicatusque adeone mori miserum est?”

[648] turbidus elatus adrogantia, tumens.

[649] pactos nunc passivum, ut 'pacta puella'.

[650] tellus quaesita per undas sic alibien agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens” .

[651] vociferans sequitur sequens clamabat, non ante dixit et sic est secutus.

[652] nec ferre videt sva gavdia ventos proverbium est 'venti ferunt gaudia', id est laetatur incassum: sic suprased aurae omnia discerpunt” , itempartem mente dedit, partem volucres dispersit in auras” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: