previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[607]

[608] aetherios nimbos per aerem numinum, scilicet purgatiorem, qui circa deos est.

[609] reducta secreta.

[610] egelido secretum flumine vidit 'egelido', id est nimium gelido: et est una pars orationis, uteduramque pirum” , id est valde duram. et sic dixit 'secretum flumine egelido', hoc est praesidio fluminis, ut dicimus 'secretus est monte' vel silvis. latenter autem ostendit, Aenean non nisi flumine ablutum, numen videre potuisse.

[611] obtulit vltro id estdeam confessa” , ut in secundo dixit. est autem hysteroproteron, et est ordo 'obtulit se et locuta est'.

[612] promissa κατὰ τὸ σιωπώμενον, ut suprahoc signum cecinit missuram diva creatrix” .

[613] lavrentes superbos utquos illi bello profugos egere superbo” .

[614] acrem turnum fortem. et proprie apud nos acer est qui apud Graecos δεινός dicitur: nam fortem et vehementem et asperum et amarum potest significare. poscere provocare, Ciceroposcunt maioribus poculis” , id est provocant.

[617] deae donis propter arma. tanto laetus honore munere divae: quod manifestam viderat matrem et plenam numinis sui.

[619] interque manus et bracchia versat iungendum est, ut intellegas Aenean manibus minora, bracchiis maiora arma considerasse, ut puta loricam et scutum: haec enim sunt arma maiora: minora vero galeam gladium ocreas. versat considerat, uthuc illuc vinclorum inmensa volumina versat” .

[621] fatiferumque ensem fatum saepe pro morte positum legitur, 'fatiferum' ergo letiferum. rigentem, sanguineam, ingentem distinguendum propter plura epitheta. 'sanguineam' autem velut cruentam, terribilem.

[623] solis inardescit radiis Irin physica ratione describit, quae fit cum aquosam nubem solis ardor inradiat. nec est incongrua haec comparatio, cum lorica de diversis metallis fieri plerumque consueverit.

[624] leves ocreas id est nitida tibialia. recocto saepe purgato, quia quanto plus coquitur, melius fit: ergo ad qualitatem et ad commendationem refertur.

[625] non enarrabile textum bene 'non enarrabile': cum enim in clipeo omnem Romanam historiam velit esse descriptam dicendo 'illic genus omne futurae stirpis a Ascanio pugnataque in ordine bella', carptim tamen pauca commemorat, sicut in primo aitvidet Iliacas ex ordine pugnas” , nec tamen universa descripsit. sane interest inter hunc et Homeri clipeum: illic enim singula dum fiunt narrantur, hic vero pro perfecto opere noscuntur: nam et hic arma prius accipit Aeneas quam spectaret, ibi postquam omnia narrata sunt, sic a Thetide deferuntur ad Achillem. oportune ergo fecit Vergilius, quia non videtur simul et narrationis celeritas potuisse conecti et opus tam velociter expediri, ut ad verbum posset occurrere.

[627] havd vatum ignarus litotes figura, id est futurorum non inscius. et quibusdam videtur, hunc versum omitti potuisse. ventvrique inscius aevi non 'aevi', sed quae in aevo erant futura.

[629] stirpis ab ascanio usque ad Augustum Caesarem. pugnataque in ordine bella et hic subaudiri potest 'ab Ascanio'; et bella Albanorum, †quae a Romanorum in clipeo dicit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: