previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[633]

[635] antiquasque domos 'caras'. et aliud pendet ex alio; nihil enim interest, utrum carum dicas, an caritatis causam. sane 'domos' ambitiose dixit.

[636] primum praecipuum. vel 'primum' ante filium et uxorem. sed Varro rerum humanarum ait permissum a Graecis Aeneae, ut evaderet et quod carum putaret auferret; illum patrem liberasse, cum illi quibus similis optio esset data, aurum et argentum abstulissent. sed Aeneae propter admirationem iterum a Graecis concessum, ut quod vellet auferret; illum, ut simile, quod laudatum fuerat, faceret, deos penates abstulisse. tunc ei a Graecis concessum, ut et quos vellet secum et sua omnia liberaret: quod poeta Veneris praesidio praestitum dicit Aeneae. petebam pro appetebam et optabam.

[637] vitam producere figurate, pro 'vitam producturum'.

[638] exilium dictum quasi extra solum. vos o obliqua oratio est. nam aperte quidem hoc agit, ut relinquatur, latenter vero aliud: [id est voluntatem fugiendi] per quod nimia Aeneae ostenditur pietas, qui nec iustis causis movetur, ut patrem relinquat. sane rhetorica suasio est; deliberatur enim de ipsa re, utrum fugiendum sit. et eius partes ita ponuntur, utsi qui dissuadent, an supervivendum patriae. quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga dehortari videretur, sed ait 'vos fugite, qui potestis': a tempore 'satis una superque', ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat.

[639] integer aevi sanguis plenam aetatem significat ex sanguine, qui non est integer nisi in iuvenibus. nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem: unde et in senibus tremor est. sane 'aevum' hic ad annos referre debemus, cum alibi tempus significet, utaevoque sequenti” . ettantum aevi longinqua valet mutare vetustas” . svo robore sine alterius auxilio, quo eget Anchises. et duas res dicit: et iuvenes estis, et sani, quorum utrumque mihi deest. stant perstant solidaeque sunt.

[640] agitate disponite, cogitate. Sallustiustraditur fugam in oceani longinqua agitavisse” .

[641] caelicolae ad quos nostra pertinet vita, uthaud credo invisus caelestibus auras vitales carpisetnos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentemetigneus est illis vigor et caelestis origo” . anima enim caeli pars est, corpus nostrum, umbra inferorum. ideo ergo non posuit generale nomen deorum, et addidit caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt.

[642] satis superque ad augmentum 'superque' addidit. est autem tmesis. sane sciendum est esse aliqua, quae augmentum non recipiunt, ne minus significent, ut ['satis',] 'perfectus': nam quaeritur, utrum 'perfectior' possit facere, ne incipiat ['satis'] 'perfectus' minus significare.

[643] una excidia sub Laomedonte ab Hercule. sed ἐμφατικῶς dixit 'excidia'. superavimus superviximus.

[644;645] sic o sic positum adfati discedite corpus sensus talis est: praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale': nam ideo et 'positum' et 'corpus' dixit: mortem autem ego manu hostis inveniam; nam hic ordo est. 'miserebitur' vero dixit adfectu eius qui cupiebat interimi, ut eum hostis quasi miseratus occideret. sic in nono mater Euryaliaut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam” . etvos o potius miserescite venti” . alii sic exponunt: [et] 'miserebitur' id est quod illi hostili animo fecerint ego misericordiae loco ducam.

[646] exuviasque petet quasi obiectio 'sed spoliatum linquet cadaver', et responsio 'facilis iactura sepulcri': aut secundum Epicureos, qui dicunt nihil superesse post mortem; aut hoc dicit, facilis sepulturae iactura est, quam potest ruina praestare. facilis contemptibilis et levis sapienti viro, ut sit 'iactura' dispendium.

[647] inutilis ideo, quia debilis fuisse dicitur post fulmen. annos demoror quasi festinantes diu vivendo detineo.

[649] fulminis adflavit ventis et contigit igni tria sunt fulminum genera: est quod adflat, quod incendit, quod findit: de hoc autem siluit. fulminatus autem est Anchises, quia se cum Venere concubuisse iactabat. sane afflati tactique dicuntur capti membris, uttactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus” . afflavit ventis bene dixit, quia scit, non iaci fulmina, nisi cum flatu ventorum, ut in VIIItris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant” . sane de fulminibus hoc scriptum in reconditis inveniturquod si quem principem civitatis vel regem fulmen afflaverit, et supervixerit, posteros eius nobiles futuros et aeternae gloriae” . Fabula sane talis est: cum inter aequales epularetur Anchises, gloriatus traditur de concubitu Veneris. quod cum Iovi Venus questa esset, emeruit, ut in Anchisem fulmina mitterentur; sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti semper debilis vixit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: