previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[688]

[689] at iovis interea monitis novimus sacrilegum esse Mezentium, novimus quoque Iovem etiam adhortatum esse alios deos, ut a bello desisterent, et dixisserex Iuppiter omnibus idem” . quomodo ergo procedit 'at Iovis interea monitis'? dicimus primum, Iovem iustitiae favere, non partibus: quod si est, iure Mezentium in Turni locum facit venire, ut iustum proelium inveniatur, ne una penitus sit pars a ducibus destituta. quod autem dicitur, sacrilegum Iuppiter admonere non debuit, non admonet, ut vincat, sed ut possit perire. illud etiam frustra quaeritur, quemadmodum numini sacrilegus obtemperare potuerit, cum Mezentium non aperte Iuppiter moneat, sed ei iniciat tale desiderium: unde estdine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?” monitis ab eo quod est 'haec monita' hic venit dativus; nam et 'hos monitus' dicimus, ut Persiushos pueris monitus patres infundere lippos” . sed a quarta declinatione nec singulari dativo utimur nec plurali: nam unum nomen est de his, quae licet duplicem habeant declinationem, tamen aliquibus eorum casibus propter asperitatem non utimur, ut 'laurui lauribus', cum et 'huius laurus' et 'ab hac lauru' dicamus.

[691] concurrunt Tyrrhenae acies quae specialiter odio Mezentii in bellum ruebant.

[692] uni odiisque bene repetitur 'uni', ut ostendat conspirationem Etruscorum olim Mezentio incumbere.

[693] prodit in aequor extenditur: hinc Iuvenalisquae pelago occurrunt medio longeque relinquunt Italiam” .

[694] ponto contra pelagus: nam dativus est.

[695] vim cunctam id est violentiam, impetum. caelique marisque sicut Mezentius odiorum et telorum totius exercitus.

[697] fugacem velocem modo, vel fugientem.

[698] latagum occupat os pro 'Latagi os occupat'. et est Graeca figura, in Homero frequens, ut si dicas ἔκρουσεν Ἀχιλλέα τὸν πόδα, id est Achillem percussit pedem pro percussit Achillis pedem.

[699] poplite palmum ea parte, qua plurimum poterat.

[700] segnem sinit qui vulneratus nihil iam efficere potuit.

[701] donat habere Graeca figura, utargenti magnum dat ferre talentum” .

[703] theano mater Mimantis.

[705] cisseis Hecuba filia Cissei secundum Euripidem, nam secundum alios Dymantis est. quod autem ait 'face praegnas', haec ratio est, quia antequam pareret, facem se peperisse vidit in somnis. parin creat plus est, quam si diceret 'face praegnasincendit paret'. urbe paterna occubat subaudis 'Paris': quod ut non diceret, metri est necessitate conpulsus: nam deest 'qui', ut sit 'qui urbe paterna'.

[706] ignarum lavrens habet ora mimanta scilicet casus sui; vera tamen est lectio 'ignarum', id est ignoratum, qui nesciretur: et est supina significatio, sicut in quartoliquitque volatile ferrum nesciuspro 'qui nesciebatur'. alii hypallagen volunt esse, ut sit 'Mimas in Laurenti ora ignota iacet'.

[707] ac velut ille antiqui 'ille' vel magnitudini vel nobilitati adsignabant, utmultum ille et terrisetPoenorum qualis in arvis saucius ille gravi” .

[708] actus coactus in retia.

[709] defendit texit, uthic mihi dum teneras defendo a frigore myrtos” . vesulus mons Liguriae est iuxta Alpes. Liguria autem cohaeret Tusciae, de qua fuerat Mezentius: unde satis est congrua comparatio. sane de hoc Vesulo quidam duo flumina, Rhodanum et Padum, nasci dicunt, quorum unus, id est Rhodanus, in Tyrrhenum mare, alter, id est Padus, in Adriaticum fluit. multosque pro 'multosve': non enim vicina est palus Laurentia monti Vesulo, ut possit unus idemque aper intellegi. sane lavrentia pro 'Laurens': nam vera et recta derivatio haec est.

[710] pastus pro 'pastum', nam supra ait 'quem': ergo antiptosis est.

[711] inhorrvit armos id est armis inhorruit: aut certe in armos horruit et erexit saetas.

[712] irasci deest 'est'.

[713] tutis clamoribus praeter periculum: id est ipsi tuti.

[714] ivstae irae quibus quasi odium est propter illudmortua quin etiam iungebat corpora vivis componens manibusque manus atque oribus ora” .

[717] cunctatur disponit se per omnes partes. tergo scuto, utet venit adversi in tergum Sulmonis” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: