[134]
[135] tempora ramo implicat diebus enim festis ita epulabantur, id est coronati.
[136] genivmque loci Apollinem vult intellegi: in tutela enim eius tota fuerat regio, ut “quam pater inventam primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus” . aliter iniquum est si, cum omnes invocet, Apollinem praetermittat, praesertim cum Helenus dixerit “aderitque vocatus Apollo” . primamque deorum quia ipsa est mater deorum.
[137] nymphasque et adhuc ignota precatur flumina bonum ordinem sequitur: sic alibi “nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est” .
[138] noctem noctisque orientia signa quae noctem sequuntur, ut nymphas flumina: invocat enim sibi coniuncta.
[139] phrygiamque ex ordine matrem aut 'contigue', quia Idaeum dixerat Iovem: aut certe 'rite', id est more sollemni.
[140] duplices duos. caelo autem Venerem, erebo Anchisen.
[141] caelo clarus ab alto in serenitate, quod est augurii; nam in nubibus causa est.
[142] radiis et auro radiis aureis. ardentem nubem alii fulmen nubem ardentem dicunt, ut Lucanus “atque ardens aere solo” (10.503), quos hoc loco secutus est. alii fulmen dicunt aeris scissione ardentem rimam, quos alibi sequitur dicens “ignea rima micans percurrit lumine nimbos” .
[146] certatim instavrant epulas hoc est 'et vina reponite mensis'.
[147] vina coronant pro 'pateras'. magno autem omine caelesti dicit: alibi “nam te maioribus ire per altum auspiciis manifesta fides” .