previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[344]

[347] antiqui pro 'nobilis et magni', uturbs antiqua fuit” : aut proprie 'antiqui', si referamus ad tempora scribentis. dolonis cum Troiani exploratorem, quem ad castra Graecorum mitterent, quaererent, hic Dolon exploratum se ire obtulit, si sibi equi Achillis pro praemio darentur. qui cum isset, obvios habuit Diomeden et Vlixen, similiter exploratores missos ad castra Troiana, captusque ab eis tormentis coactus est confiteri consilia Troianorum, Rhesi etiam adventum, qui in auxilium Troianorum equos fatales adduxerat. quem Diomedes et Vlixes vinctum ad arborem relinquentes profecti ad castra Troiana, occiso Rheso abductisque equis, redeuntes occiderunt. huius filium nunc inter Troianos a Turno dicit occisum.

[350] avsus pelidae pretium sibi poscere currus difficilis hypallage: nam hoc vult dicere: qui ut Achillis equos posset accipere, ire ausus est ad castra Graecorum. ordo enim non procedit: qui ut iret, ausus est petere. 'currus' vero pro 'curruum' ac per hoc 'equorum' dixit.

[351] pro talibus avsis quaeritur, quis ante hunc 'ausis' dixerit.

[352] adfecit pretio modo poenam significat: nam pretium τῶν μέσων est: Terentiusergo pretium ob stultitiam fero” . nec equis adspirat achillis 'adspirat' apud maiores accedit significat: Ciceronumquam adspiravit ad curiam” . sed hic figurate dixit 'adspirat equis' pro 'ad equos', id est occisus est nec ad equos Achillis accessit. melius tamen est ut de Diomede intellegamus, ut sit sensus: Diomedes occidit Dolonem, qui equos Achillis ausus est petere, quos nec ille qui eum vicit, poposcit. sane 'adspirat' est tractum ab his, qui insequentes spiritu suo proximos adflant.

[354] longum per inane hoc est per longum spatium. secvtus iacvlo pro 'insecutus': vel certe, e longinquo eum ante iaculo vulneravit.

[356] elapsoque pro 'lapso'.

[357] dextrae mucronem extorquet quasi prooeconomia est ut non eum suo interimat gladio, ne agnoscat quod Metisci est, et iam nunc suum requirat: quo facto perire poterat sequens fracti gladii oeconomia.

[358] tingvit ivgulo hic non significat 'inficit', uttingue novo mecum direptis crura cothurnis” , sed 'demersit in iugulum', ut ibiet Stygia candentem tinxerat unda” 'inbuerat, durarat' significat.

[359] en agros subauditur, quos victore Aenea te accipere posse credebas, corpore tuo 'metire'; metiuntur autem agros qui colonis adsignant: inde enim sarcasmos factus est. nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucanoan melius fient piratae, magne, coloni” . et hoc est, quod supra aithostibus insultans” .

[364] sternacis equi ferocis, qui facile sternit sedentem. quidam pro 'pavidi' accipiunt: 'consternati' enim 'equi' dicuntur.

[365] edoni boreae 'Edoni' Thracii. nam Edon mons est Thraciae. sane sciendum hoc loco errasse Donatum, qui dicit 'Edonii' legendum, ut 'do' brevis sit, secundum Lucanum, qui dicitEdonis Ogygio decurrit plena Lyaeo” : namque certum est systolen fecisse Lucanum: unde 'Edoni' legendum est, ut sit 'hic Edonus, huius Edoni'. Statius et Vergilium et artem secutus aittristius Edonas hiemes Hebrumque nivalem” , non 'Edonias'.

[366] aegaeo mari scilicet, sicut sequentia indicant 'sequiturque ad litora fluctus': nam male ait Donatus montem esse, unde flat Boreas, cum certum sit eum de Hyperboreis montibus flare. quidam 'fluctus' melius numero singulari accipiendum putant.

[367] qua venti incubvere pro 'qua ventus': Boream enim solum dixit. fugam dant pro 'fugiunt', ut alibidefensum dabit” .

[370] quatit volantem utoblimat inermes” .

[371] instantem phegeus aut sibi, aut omnibus.

[372] ad currum pro 'currui se obiecit'. citatorum aphaeresis pro 'concitatorum'.

[374] pendetque ivgis pro 'iugo', utausus Pelidae pretium sibi poscere currus” .

[375] lancea raro lectum: et est telum missile. bilicem loricam 'li' longa est et accentum habet, sicut 'bifilum' 'fi' producitur, quia et 'fila' et 'licia' dicimus.

[376] degustat vulnere corpus id est leviter tangit, id est stringit, propter exiguitatem sanguinis: unde econtra de alto vulnere aitvirgineumque alte bibit acta cruorem” .

[378] ducto mucrone id est educto.

[379] procursu impetu. et est una pars orationis 'procursus'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: