previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [33] hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. cum ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum telum corpore recepisset.' quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus1 perdiderit et adflixerit; quos quia servare per compositionem2 volebat, ipse ab eis interemptus est. [34] estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano3 simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud, quia in Scaevola factum est, magis4 indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non5 est ferendum6. nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus de7 rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.


1 occisus ς: civis suos Aπφ: civis σχψ

2 servare per compositionem ed. R: servare per conservare posicionem σχ: servare per cos. repositionem Aπφ: conservare per positionem σχ2: conservare per compositionem ψ

3 Fimbriano Rufinian. (Rhet. M. p. 44): Fimbria non ς: Fimbriae non cett.

4 magis transpos. ante ferendum A. Eberhard

5 non num Hotoman: del. Guarinus (in Comment.

6 est ferendum est feferendum ς: esset ferendum χ2

7 de ψ2: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: