25. itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo
armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque
potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare
supplicium invenerunt. qua in re quantum prudentia praestiterint1 eis
qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.
[70]
prudentissima
civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse
traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse,
eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit2. is eum
interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in cum qui
parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse.
sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea
commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere
videretur. quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent
nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia,
supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura
ipsa retinere in officio non potuisset, ei3 magnitudine poenae a4
maleficio summoverentur. insui voluerunt in culleum vivos atque ita5
in flumen deici.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.