previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [5] his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem1 dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset.

forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt2 causam velint dicere. quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est. [6] quae res ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de3 viro fortissimo et clarissimo4 L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque5 tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat6 se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam7 effundere atque consumere. hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac8 pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.

[7] si9 vobis aequa et honesta postulatio10 videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem.


1 possim V

2 consueverunt φω (ita §8 ω, §12 χψω

3 quae de de Weiske

4 fortissimo et clarissimo om. fortissimo et A: clarissimo et fortissimo ψ, Arusian. (K. vii. 470)

5 omnemque metum ω

6 sperat σχ: speret cett.

7 luxoriam ςαψ2 (ita ς semper

8 stimulet ac punget Ernesti

9 si nisi w, Halm (2)

10 postulatio ista postulatio Richter (fort. ea postulatio)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: