previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [95] videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta sunt1; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. vereor enim, cuicuimodi2 es, T. Rosci3, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene4, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? qua in5 re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia6. [96] occiso sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? — Sua sponte Mallius nuntiat. — quid, quaeso7, eius intererat? an, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? cuius rei causa venerat Ameriam? 'non possum' inquit 'divinare.' eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. qua ratione T. Roscio Capitoni8 primo9 nuntiavit? cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret? [97] occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? fac audisse10 statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?


1 sunt sint Halm

2 cuicuimodi Priscian. (K. iii. 7): quiquimodi (quin cuiusmodi π mg.) codd.

3 es T. duo dett.: est mei, codd. Prisciani

4 tene (-es ψ2) cum Aψ2: tene quin ς: tenes quin cett.

5 in tu Ernesti

6 impudentia Aχψ: imprudentia cett.

7 quaeso Angelius: quasi codd.

8 T. Roscio Richter:.. Roscio ς: Roscio cett.

9 primo Büchner: primum codd. (fort. prim. in archetypo erat, cf. §125, Cael. 67)

10 audisse Aπψω: audisset cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: