previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [56] accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus. innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret1; tametsi miserum est, tamen ei qui hunc accuset possim2 aliquo modo ignoscere. cum enim aliquid habeat quod possit3 criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur. qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit4, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint. at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint5 et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. quod si luce quoque canes latrent cum deos6 salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit. [57] simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. cibaria vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum facere qui merentur. hoc populo gratissimum est. deinde, si voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem7 commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis8 oderitis ita vehementer ad caput adfigent9 ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis.


1 alterum tamen del. Novák

2 possum w

3 possit Angelius: possim codd.

4 sit est Halm (2)

5 venerut Madvig

6 does σχψ1: deo (eo ψ2) cett.

7 aliquem aliquid Hotoman

8 Kal. omnis Pighius: calomnis ςαπφχ: calonis ς: calomniis ψ: calumpniis ω

9 adfigent ψ2, ed. R: adfingent (-entur ω) cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: