previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. [66] videtisne quos1 nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam2 patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui3 non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur. [67] nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint4 agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae5 sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium6 poenas a consceleratissimis filiis repetant. [68] haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta7 audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. accedat huc oportet odium parentis, animadversionis8 paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt. [69] qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.


1 quos quod χ2ψ2

2 usquam A

3 elui Victorius: leui ςαπφ: leni χψ: lui ω: om. ς in lac.

4 commiserint ed. R: commiserunt codd.

5 hae haec w, Schol. Lucan. vii. 784 (cf. Deiot. 26)

6 parentium ςαπ: parentum cett. (cf. Neue i. 404)

7 praerupta ω

8 animumadversionis ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: