previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. [102] alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo1 magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non2 quod fecerit vindicandum sit. itaque3 more maiorum comparatum est ut4 in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent. [103] Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non audeo dicere: si diceret, non crederetur. videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur. [104] quid? tu, vir optime, ecquid5 habes quod dicas? mihi ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. multa scelerate, multa audaciter6, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere7. neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. nunc quid8 est quod quisquam ex vobis audire desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis9 contra vosmet ipsos facere videamini? age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt. [105] ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.


1 adeo A. Eberhard: ad codd.

2 id nunc... ac non Jeep (cf. §92): id nunc... an (aut ψ) codd.: non id nunc... an Madvig

3 ita Schol.

4 ut ut vel Halm

5 quid tu vir ‘omptume’ ecquid ς: etquid tu vir optime A

6 audaciter Priscian. (K. iii. 28): audacter codd. (cf. Cael.. 13)

7 istic sedere Hotoman: isti credere codd.

8 numquid Pascal

9 nobis ςB, Lambinus: vobis cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: