previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [83] venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi1 maleficium ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur2, tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque3 tangam. neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar4 longius quam salus huius et mea fides postulabit. [84] causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse5 profiteris6. de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. L. Cassius ille quem populus Romanus verissimum7 et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono' fuisset. sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere. [85] hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant8 ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus9 ad severitatem videbatur. ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei10 quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.


1 ibi ς2, Steinmetz: ubi cett. (cf. Clu. 37)

2 arguatur A

3 quidque Wesenberg: quodque codd.

4 persequar Lambinus: prosequar codd.

5 esse |||| ς

6 profiteris edd. VR: profitearis codd.

7 severissimum mg. Lambini

8 abhorrebant A

9 applicatus Novák (cf. Fin. vi. 34): implicatus codd.: implacatus Gravius: inclinatus Manutius

10 nunc ii Naugerius: nuncii σπω: nuntii cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: